Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– AuteursrechtvrijOccasionem atque opportunitatem spernentium stultitia; atque intolerandus eorum stupor, qui quoduis tempus ad quaeuis opportunum existimant, dummodo velint.IN hoc consistit imprudentium hominum error (iuxta iuuenum in typo depictorum amentiam, velo tempestiuae spei contectam) quòd existiment, tempore opportuno elapso, suppetere adhuc opportunitatem agendi, quod anteà actum | |
[pagina 182]
| |
oportuerat. Illi autem in eo falluntur, quòd tempus quidemGa naar margenoot+ semper suppetit, estque ad manum; quia, vti dixi, more fluentis aquae pars vna sine interruptione aliam continuo fluxu subsequitur. Sed sicut, si nauigium vel aliud quid, in flumine praeteruectum est, quod apprehendisse debueras, dum ante te erat, aqua quidem semper ante te est, sed pars illa aquae, qua res illa aduehebatur, cum re ipsa praeteriit: ita quando tempus cum occasione opportuna praeteriit, licet alia pars temporis immediatè succedat, non illa tamen est ampliùs, quae talem opportunitatem coniunctam habebat, & secum ferebat. Quando verò quis prudens & vigilans temporis rationem habet, occasionemque se opportunè inferentem arripit, tametsi tempus illud tum praeterlabitur, ansam tamen seu occasionem illam tenet, tempusque continuò subsequens ei seruit, ad rectè occasione illa vtendum, faciendumque quod facto est opus: sicut retento nauigio, aqua quidem praeterfluit, quae nauem aduexerat, sed alia continuè subsequitur, quae vsui sistendae vacuandaeque nauis deseruiat. Imprudentes autem non distinguunt inter tempusGa naar margenoot+ opportunum, & quoduis aliud tempus; inter occasionem veram tempore conuenienti datam, & inter imaginariam, iuxta cerebri phantasmata conquisitam. Apertus in eo error animaduertitur, quòd opinari tales homines videantur, omne tempus (modò ipsi sic velint) ad omnia aequè aptum fore; occasionemque dandam ad nutum, quandocumque lubuerit. Eâdem prudentiâ ac ratione, seminare illi praesumantGa naar margenoot+ quouis anni tempore; metere quoque, non quando ad messem inalbescerent segetes, sed quandocumque mens ferret, & animus nutu solo cunctis imperitans; vel etiam quando exhausta tritico granaria, & pane priuata promtuaria, necessitate compellerent aceruare frumenta. Ita & piscari, venari, aucupari, castrametari, confligere, arces atque oppida expugnare, hostem fundere, aedificare palatia, mundum nouum fabricari, eâdem lege poterunt, vbicumque, quandocumque, & quomodocumque tam maleferiato ipsorum ingenio collubitum fuerit. Certoque certius est, ad nutum ipsis cuncta successura, nisi | |
[pagina 183]
| |
certum tempus occasionisque opportunitas sit in omnibus obseruanda. Hóccine sapere est? Inuenias non rarò eiusmodi hominum genus (vt inGa naar margenoot+ maiorem tanti stuporis detestationem iterùm repetam) qui quandocumque voluerint, terram, mare, & caelum sibi obtemperare debere arbitrantur; neque vel ad vela faciendum, ducendumve exercitum, vel ad moliendum insultum, aut ad quiduis aliud aggrediendum, magis esse opus temporis occasionisque opportunitate existimant, quàm si dij sint: cùm tamen Deus ipse, cunctorum conditor & gubernator, omnia suis temporibus seruato ordine disponat, det, sinatque prouenire: stante nihilominus supremae potestatis plenitudine, qua suis creaturis, & ordini temporum per se constituto, non est alligatus. Si illiusmodi temerarij, praesumtuosi, atque fastuosi rerum ordinatarum temporisque opportuni contemtores, se quidpiam supra ordinem à Deo datum statumque valere persuasum nobis volunt; frementis Oceani compescant motus, atrocia ventorum praelia componant, irruentes imbrium nutu solo suspendant procellas; grandini, frigori, solisque flagrantis ardoribus ponant modum. Si nihil horum possunt, etiam cùm velint maximè; nolint igitur praesumere, quod in hominis potestate non est constitutum; velintque quod vult Deus, quodque temporis ratio, occasionisque opportunitas, non nisi Deo largiente ita proueniens, ad manum suggesserit. Annibal postquam Romae expugnandae datam (praesertim statim à pugna Cannensi) occasionem neglexisset; finxissetque sibi fortè aliam id peragendi opportunitatem (eorum more qui vmbraticam pro reali captant) bis pluuia densissima oborta, coactus fuit à coepto desistere. Fassusque tunc est errorem, quem istiusmodi imprudentes occasionis aestimatores committunt. Animaduertens (inquit Plutarchus) AnnibalGa naar margenoot+ imbrem procellosum vno & altero iterùm die prohibere conflictum cum Romanis, conuersus ad suos exclamasse dicitur, Modò sibi mentem potiundae vrbis Romae, modò faculta- | |
[pagina 184]
| |
tem non dari. Ac si dicat, Cùm potui, nolui; cùm volui, non potui. Quia nempe oblatam occasionem neglexerat, frustrà imaginariam captare conatus est. Hinc S. Bernardus prudenter hoc vlcus tangit.Ga naar margenoot+ Adoremus, inquit, semper, & procidamus, & ploremus coram te, qui fecisti nos: & qui in hoc ipsum peccato nostro manifesto, iudicio tuo occulto, formasti nos; vt forsitan, quia non multum hoc volumus, non possimus: vel, quia non voluimus cùm potuimus, cùm volumus non possimus. Prudens eapropter Isocratis adhortatio, qua praesentemGa naar margenoot+ opportunitatem apprehendendam ostendit. Primùm (inquit) mihi nimis multa videntur, quae nos hortantur ad bellum inferendum: in primis autem, praesens Occasio, quae tam euidens & praeclara cùm sit, amittenda non est: turpe enim fuerit, ea praesente non vti, desiderare praeteritam. |
|