Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– AuteursrechtvrijOccasionem apprehendentium negligentiumque diuersitas.TEmpore itaque Iuuenibus istis nequidquamGa naar margenoot+ renitentibus valefaciente, Occasio quoque minatur abscessum: atGa naar margenoot+ illi, veriti ne elabatur, per respersum pro fronte capillitiumGa naar margenoot+ illam remorantur. Tali se modo nympha stringi sentiens, stabile pollicetur hospitium obsequiumque, donec ad iustam laborum studiorumque metam, iuxta animi sententiam, eos perduxerit. Quorum sano prudentique conatui illud Ho- | |
[pagina 135]
| |
meri quadrare cognoscitur:
Vos premite, & vinclis magis arctè stringite.Ga naar margenoot+
Hîc iam igitur de Occasione opportunè arripienda stringendaque tractandum est: quod non exiguae est artis atque prudentiae argumentum. Sicut enim Christus Dominus noster, de castitatis angelicae sublimi consilio decernebat; Non omnesGa naar margenoot+ capiunt verbum hoc: ideoque, vt ad generosum certamen prouocans, animansque timidiores, inquit, Qui potest capere, capiat: ita & de temporis opportunitate siue Occasione solerter obseruanda sentiendum est. Non in rerum praestantia, sed in modo se ad studium debitum excitandi, pono similitudinem. Hinc dicit Sapiens: Est tacens, non habens sensum loquelae: &Ga naar margenoot+ est tacens, sciens tempus apti temporis. Tempus quidemGa naar margenoot+ semper aliquod est, sed tempus apti temporis, illa sola pars est temporis, quae vt loquendi ita rei gerendae est accommoda; quam opportunitatem, tempestiuitatem, & occasionem appellamus. Illud autem tempus apti temporis nosse, discernere, & arripere, hoc opus, hic labor est, & magnarum mentium vigor. Iam dictis valde conformis est illa quoque Salomonis sententia: Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum inGa naar margenoot+ tempore suo. Quemadmodum enim mala aurea intexta lecto aliive substrato argenteo operi, vel naturalia quoque aurea stragulo argenteo imposita, admirabilem (tum propter pretij excellentiam, tum propter colorum concordantiam) pariunt oculis spectantium voluptatem; ita quando prudens eloquium apto & opportuno tempore prolatum fuerit, mirè audientium afficit animos. E contrà de eo qui oblatam occasionem vix adspectu dignatur, sed in sordes proiecti & voluptatibus dediti animi demergit, illud eiusdem dici possit: Circulus aures inGa naar margenoot+ naribus suis. Quadrat & istud ingratitudinis & indignitatis elogium in ignauum illum, illiberalem, & verè seruilemGa naar margenoot+ servuum, qui talentum à domino acceptum defodit in terram; cùm tamen illi, vt omnibus aliis, ad negotiandum fructumque faciendum collatum fuisset. Ita ecce aliqui Occasionis beneficio se indignos sua ignauiaGa naar margenoot+ faciunt; alij verò statim ex illa lucrum referunt admirandum. | |
[pagina 136]
| |
Abijt qui quinque talenta acceperat, & operatus est in eis, & lucratus est alia quinque. Quocirca, sicut qui oblata benè merendi occasione diligenter sunt vsi, magnis encomiis laudati, & super multa ac magna constituti fuerunt; ita torpidus ille occasionis oblatae contemtor, exceptus pro meritis, haec audire coactus est: Serue male & piger; & similes malae notae nomenclaturas. Tollite ab eo talentum: & inutilem seruum eijcite in tenebras exteriores: illic erit fletus & stridor dentium. Eiusmodi sunt, commodi isti temporis occasionisque traductores & dissipatores, de quibus ita apud Horatium:Ga naar margenoot+
Nos numerus sumus, & fruges consumere nati.
Hinc grauiter, vt omnia, Diuus Leo: Non dormientibusGa naar margenoot+ prouenit regnum caelorum; nec otio & desidia torpentibus beatitudo aeternitatis ingeritur. Vnde Apostolus omnes illos monens, quibus rerum cura commissa est: Sollicitudine, inquit,Ga naar margenoot+ non pigri; spiritu feruentes, Domino seruientes. Sicut oculi igitur seruorum in manibus dominorum, vt ad nutum obsequantur; ita omnes Deo seruientes, promti, alacres, & quasi accincti, calceati, immò alati stare debent, ad statim exsequendum, quod nutu diuino perspexerint faciendum. Vtque vigilantibus iura subueniunt; ita stertentes, rebusque suis indormientes causâ cadere necessum est. Quae omnia in sollicitudine capessendae occasionis locum habere censentur. Hortatur eapropter Sapiens appositè: Da sapientiGa naar margenoot+ occasionem, & addetur ei sapientia. Doce iustum, & festinabit accipere. Sapientes, ecce, norunt vti temporis opportunitate, & occasione, vt numquam sine fructu praetereat, quandocumque offertur. Sicut prudens nauarchus celerrimè fortissimeque ad ventum vela componit, vndecumque illum adspirare conspexerit, cuius propterea est obseruantissimus. Itaque si viro prudenti ac probo occasio miserendi proueniat, statim mouetur ad misericordiam, & exercet charitatem: si patientiae exercendae profertur occasio, vel ad verba vel ad verbera, ad iniuriam & persecutionem, mox arripit tanti meriti materiam. Si verbum salutaris admonitionis praestandum alicui, hoc agit quod monet Sapiens, Ne reuerearis proximumGa naar margenoot+ | |
[pagina 137]
| |
tuum in casu suo: nec retineas verbum in tempore salutis. Ita Tobias contribules suos communis captiuitatis occasione solabatur: monita salutis dabat eis, & charitatis operibusGa naar margenoot+ adiuuabat. Sic iusto, si occasio pietatis, castitatis, sobrietatis, humilitatis, mansuetudinis, liberalitatis, diligentiae, & cuiuscumque alterius virtutis exercendae conceditur; non omittet eam extemplò arripere, & iuxta eius dictamen operari. Sic namque & mercator auidus, quamcumque augendarum opum occasionem, & scientiarum studiosus oblatam accumulandae eruditionis opportunitatem, impigrè solent amplexari. Doceat nos Caesar stratagemate bellico, quanta sagacitateGa naar margenoot+ in cunctis quae ad propriam publicámve vtilitatem faciunt, sit captanda occasio. Is in Gallia, quia compererat, Ariouisto Germanorum regi institutum, & quasi legem esse nonGa naar margenoot+ pugnandi, decrescente luna; tum potissimùm acie commissa, impeditos religione hostes vicit. Simili opportunitate captata Antiochus Machabaeos ob Sabbati reuerentiam ab armisGa naar margenoot+abstinentes cecîdit; donec meliori accepto consilio etiam sabbatis arma capessenda pro aris & focis decreuerunt. Sed pluribus exemplis occasionis momenta proximo Capite expendemus. |
|