Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– AuteursrechtvrijAliis adhuc argumentis ostenditur, accelerandum negotium, dum se offert Occasio.ALiquot adhuc historiae sacrae documentis, exemplisque dein profanis aliquot, sedulam in opportunitate curam temporis commendemus, quò magis inuisam tarditatem tandem aliquando auersemur: quia, vt rectè Sophocles;Ga naar margenoot+ Vrgentibus bellis celeritas optima est. Cui simile est illud Vegetij; alia de causa suprà memoratum. In rebus bellicis,Ga naar margenoot+ celeritas ampliùs solet prodesse quàm virtus. Et EuripidesGa naar margenoot+ his consonans, immo quasi classicum canens; CunctantemGa naar margenoot+ (inquit) maximè Mars odit: & ita in omni negotio opportunè peragendo. Dauid id non ignorans, vtpote cuius manus docuerat Deus ad praelium, & digitos eius ad bellum; quando iam sibi à filio suo Absalom impendere videbat periculum, malletque instinctu diuino potiùs irae ad tempus cedere, quàm ardua moliendo malum magis exacerbare, seruiendum | |
[pagina 130]
| |
tempori atque necessitati praesenti existimauit: sed tamen in acceleratione spem negotij benè conficiendi collocabat. Dixit itaque suis; Surgite, fugiamus: neque enim erit nobisGa naar margenoot+ effugium à facie Absalom. Festinate egredi, ne fortè veniens occupet nos, & impleat super nos ruinam, & percutiat cinitatem in ore gladij. Ita quando iam in montibus campisque profugusGa naar margenoot+ versabatur, nunciatum ei industriâ Chusai consilium, quò se statim in tuta reciperet, nisi vellet se perditum. Dixerunt quippe nuncij regi: Surgite & transite citò fluuium, quoniam huiusmodi dedit consilium contra vos Achitophel. Achitophel namque consilium dederat Absalomo, vt expeditis duodecim millibus, Dauid vbicumque esset obrueretur statim: Chusai verò secretò à Dauide subornatus, consilio hoc de industria refutato, efficacibus rationibus suasit, vt copiae infinitae conscriberentur, totoque regni robore contra Dauidem procederetur, vt ita interea dum res illa magnae molis & morae curaretur, Dauidi spatium fieret temporis, ad loca tutiora capessenda: quod quàm celerrimè re ipsa est praestitum. Surrexit enim statim Dauid, & omnis populus qui cum eo erat, & transierunt Iordanem, donec dilucesceret; & ne vnus quidem residuus fuit, qui non transisset fluuium. Similiter, quando iam rebelli illo filio neci dato, rex inGa naar margenoot+ pristinum solium Hierosolymam remearet, Seba seditionem mouente, separatus est omnis Israel à Dauid, secutusque est Sebam: adeò vt domum reuersus Dauid, statim, citra vllam moram, vt par erat, mittendum putarit exercitum contra seditiosos. Dixitque ob id Amasae duci: Conuoca mihi omnes viros Iuda in diem tertium, & tu adesto praesens. Abijt Amasa vt conuocaret Iudam, & moratus est extra placitum, quod ei constituerat rex (ecce neglectum Occasionis, & tergiuersationem bonae expeditioni contrariam.) Ait autem Dauid ad Abisai: Nunc magis afflicturus est nos Seba quàm Absalom: tolle igitur seruos Domini tui, & persequere cum; ne fortè inueniat ciuitates munitas vt effugiat nos. Recepit se ille Seba, tantillae morae spatio, in ciuitatem | |
[pagina 131]
| |
Abelam; sed Ioab festinans circumdedit munitionibus ciuitatem, accelerauit expugnationem, suaque diligenti instantia coegit mulieris sapientis auxilio seniores ciuitatis, seditiosi Sebae caput tradere per muros; & res ita citò composita est sedataque seditio, quae alioqui vix serò tandem maximis laboribus & impensis potuisset exstingui. Non secus enim in similibus negotiis tempestiuè estGa naar margenoot+ prospiciendum, quàm restinguendum incendium, statim atque suo se fumo vel flamma emicante prodiderit. Ignis etenim quiGa naar margenoot+ sui initio vnica aquae situla facilè sopiri potest, postquam inualuerit, vix flumine exhausto restinguitur. Sic de Arrij primùm assurgente & postmodum flagrante sectaGa naar margenoot+ Hieronymus: Arrius in Alexandria, vna scintilla fuit; sed quia non statim oppressa est, totum orbem eius flamma populata est. Vnde rectè Poeta quidam non inelegans:
Parua priùs iacuit tectis scintilla fauillis,
Scintillam mora, flamma moras, incendia flammam
Ista secuta; dedit tantos scintilla dolores.
Quis etiam non videat, in ipsa iam incendij grassationeGa naar margenoot+ opus esse aquarum copia, & acceleratione? Nam quemadmodum nihil efficitur, si lympha defuerit; ita nec proderit copia, si lentè, sensim, & interpolatis tantùm vicibus, nunc vnam iniicias situlam, & paulò pòst aliam, & ita deinceps. Sic namque agendo, quantumcumque aquae suppetit, absumetur: & ne tantillum quidem de incendij voragine superaueris. Ita cùm regnum aliquod in se diuisum, flagrat armis, & bellum vndique & vndique bellum insonat, & intestinis cuncta tumultibus incenduntur; si nunc manipulum vnum immiseris, posteà adhuc vnam adhibeas turmam; nunc tot millia aureorum, & paulò pòst totidem impendantur: sensim illud desolabitur; militem omnem, omnemque belli neruum consumseris; & tantum abest vt victoriae quidpiam consequaris, vt etiam vires hostiles & rebellium copiae futurae sint auctiores. Sic enim & incendium modico aquae aspergine non exstinguitur, sed dum per antiperistasin fit qualitatum contrariarum repugnantia, maiores acquirit | |
[pagina 132]
| |
vires pars superior. Sic namque fabri, iniectu laticis in focum suum, dum stridentia tingunt aera lacu, non ignem sopire, sed calentiorem feruentioremque efficere intendunt. Acceleratio itaque, temporisque attenta ratio priusquamGa naar margenoot+ elabatur, res eximias producit in effectum, superanturque ea ratione vel maximae difficultates. Econtrà ignauia & torpor, etiam caelitus oblatas victorias & felices effectus eneruant & pessundant. Hoc est quod Antiphanes inquit:Ga naar margenoot+ Diligentiae subiiciuntur omnia. Aduersum verò est prorsus, quod Quinctilianus in protelantibus & prolixisGa naar margenoot+ cunctatoribus arguit. Plerumque, inquit, sera pro nullis sunt. DocetGa naar margenoot+ id exitus non rarò euidentiùs quàm possit verbis vllis exprimi. Vrget interdum necessitas adhibendi remedij aedibus ruinam minantibus, vel nauigio prae vetustate nimiáve allisione ferè fatiscenti: at dum dies ex die trahitur, differturque in menses, quod primo momento opus facto fuerat; inopinatò iactura casusque superuenit, nullo neque pretio neque tempore reparabilis. Longe aliter, ideoque feliciùs, T. Quinctius Cos. qui victis acie Aequis & Volscis, cùm Antium oppidum expugnareGa naar margenoot+ statuisset, ad concionem vocato exercitu, exposuit quàm id necessarium & facile esset, si non differretur: eoque impetu, quemGa naar margenoot+ exhortatio concitauerat, aggressus est vrbem, eaque potitus est. Ita cùm Pharnacem primo congressu vicisset Caesar, amicis scripsit: Veni, vidi, vici: summam rei gestae celeritatemGa naar margenoot+ indicans. Non neglectae quoque accelerationis argumentum fuit in caeco nato à Christo illuminato; quod & ipse pari modo loquendi, quo olim de sua expeditione Caesar, est contestatus. Dum vicini siquidem aliique omnes, quotquot eum anteà viderant prae subitâ illius hominis mutatione vix crederent eumdem esse; tandem ab illis interrogatus, quî tam repentem, natiua illa oculorum orbitate sublata, & oculos & oculorum vsum nactus esset: respondit: Ille homo qui dicitur Iesus, lutumGa naar margenoot+ fecit (ex sputo) & vnxit oculos meos, & dixit mihi, Vade adGa naar margenoot+ natatoriam Siloe, & laua. Quid egit hic caecus? tergiuersatus est? an distulit in crastinum? an moram nexuit, Multa super Priamo rogitans, super Hectore multa? Nihil horum; immò ipsa | |
[pagina 133]
| |
quoque festinatio mora illi visa fuit. Vtque scias, illum summa vsum acceleratione, quò tantò celebrior esset fama miraculi, verba quibus totum describit negotium considera: sic inquit, vt tunc Caesar, Abij, laui, vidi. Ast antequam finem huic Capiti imponamus, specimen &Ga naar margenoot+ seruatae & neglectae celeritatis in vno eodemque exemplo, sed partium diuersarum hominibus, obseruemus; quò meliùs necessaria tantae rei cognitione & recordatione imbuamur. Sic in Historia rerum Indicarum legimus. Stephanus Gamma,Ga naar margenoot+ Indiae Praetor Lusitanus, viribus ferox, & paterna gloria stimulante, haud leuis momenti rem, cùm à Vasco patre olim, tum nuper à Garzia Praetore cogitatam, suscepit; vti subductas ad Suezium Mahometanas triremes ingenti cum Turcicae rei detrimento combureret. In id classe instructa ornataque in speciem Diensis reuisendae, vel Adeni mox oppugnandi; ad Arabicum fretum rectà contendit: & successissent vota; si protinus ab Sanis introitu Suezium petiisset. Sed visendi studio, applicita ad dextrum littus classe, dum agros vicosque maritimos, & veteris Arabiae monimenta perlustrat; interim de ipsius aduentu & malè tecto consilio, ad regionis Praefectum citatis equis nuncij perferuntur. Neque ille cunctandum ratus in tali re (ecceGa naar margenoot+ accelerationem aduersae partis, contra alterius vagabundam tarditatem) validas equitum ac peditum copias ad loci custodiam extemplò submisit. Ea re segnes Lusitanorum conatus elusi. Appropinquanti Suezium Stephano, à praecursoribus nunciatum, Turcica naualia magnis firmisque militum praesidiis obtineri. Non plus triduo (tantum in celeritate momenti est) Suezium Turcae praeoccupauerant. Lusitanus Praetor, magna spe deiectus, & grauiter semetipsum incusans, in Arabem & Saracenum effudit iras. Ita videas aliquando quosdam magna quidem animo praecipientes, siue quod ad propriae salutis augmentum, siue quod ad praeclarum Reipublicae ornamentum & bonum conferat: sed, dum nescio quibus priuati vel honoris vel commodi auocamentis praeoccupantur, omnia contrà quàm speraras eueniunt. Sic porrò Annibal post Cannensem pugnam, fracto Roma- | |
[pagina 134]
| |
norum exercitu, victoriae occasionem non est prosecutus; ideò Romam non intercepit. Sic de eo Plutarchus: Annibal victor,Ga naar margenoot+ in reficiendo exercitu tempus terens, spatium victis dedit, ad respirandum. Nam, si extemplò, finita pugna, victorem exercitum Romam duxisset, proculdubio, aut succumbendum omnino, aut extremum subeundum discrimen Romanis erat. Huius posteà tarditatis saepè pertaesum Annibalem tradunt, palamque conquestum. Vnde cunctanti illud obiectum fuit à Maharbale, equitum praefecto: Vincere scis Annibal, sed victoria vti nescis. Quàm sit periculosa tergiuersatio, quamque accelerandum, vbi occasio & adridens victoria strenuum in arduis progressum efflagitant; docet nos ipse, etiam in animalium pugna, naturae ductus. Si quando namque accidat, vt inter depugnandum vna ferarum concertantium vel lapsu fortuito vel impetus violentiâ in terram prosternatur, mox altera inuolat ac iugulum petit. Sic de Dauide legimus, cùm giganteam illam molem fundae rotatu humi strauisset, cucurrit & stetitGa naar margenoot+ super eum: atque benè auspicatam de tanto hoste victoriam, praecisa proprio ferro ceruice, maiori cum laude est prosecutus. Vt in ipso illud de filio Prophetissae, hoc est de Mariae virginis vnigenito, vaticinium fuerit praefiguratum, quo dicit Dominus Isaiae: Voca nomen eius, Accelera spolia detrahere;Ga naar margenoot+ festina praedari. |
|