Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– AuteursrechtvrijCeleritate vtendum, quando vrget opportunitas, exemplis elucidatur.QVantum in celeritate momenti sit positum, dum ita res ferunt, natura quoque ipsa in piscibus demonstrauit. Vtraque pars in piscibus, (inquit Ambrosius) armata estGa naar margenoot+ dentibus, quia in aqua sunt: si namque diutiùs cibum versarent, & non citò transmitterent, aquarum alluuione de dentibus eorum esca posset auferri ac dilui. Ideò densos & acutos habent, vt citò incidant, citò conficiant, cibum facilè & sine aliqua mora & dilatione transmittant. Quare arbitramur etiam hirundines tantae esse celeritatis, tamque crebris inflexionibus adeò esse agiles, nisi quia ita cogit docente Natura necessitas, & occasionis nullo modo praetermittendae lex eis innata. Volucrum (inquit Plinius) soliGa naar margenoot+ | |
[pagina 126]
| |
hirundini flexuosi volatus, velox celeritas. At quam ob causam? addit. Hirundo sola auium non nisi in volatu pascitur. Ecce, nisi ita natura prouidente captaret temporis opportunitatem, escam quoque non captaret, quia alioqui lento alarum strepitu praemonitae muscae culicesque in aëre volitantes se à rostris hirundinem tempestiuè subducerent. Hoc ipsum diligentiae & agilitatis studium nobis Scriptura commendat: Festina tempus, & memento finis. Ac si dicat;Ga naar margenoot+ Statim atque se tempus opportunum & occasio offeret, festina arripere; atque ita initium coepti aggreditor, vt & finem prae oculis habeas, quem intendis. Vt enim dicunt Philosophi; finis est primum in intentione, sed postremum in opere. Sique ita te gesseris, rem praeclaram facturus es: eritque quò enarrent posteri mirabilia tua per te exantlata. Alioqui, tametsi optimè finem rei capessendae desideres intendasque; tamen si in principio temporis opportuni rationem non amplectaris, excides spe tua, frustrabisque vniuersos mira de te exspectantes. Celeritate vsus est Abraham, cùm Lothum fratris sui filium, à quinque regulis (qui regem Sodomorum praelio vicerant, & opimam praedam ceperant) abduci audiuisset:Ga naar margenoot+ Numerauit expeditos vernaculos suos trecentos decem & octo, & persecutus est eos. Et diuisis socijs, irruit super eos nocte percussitque eos: reduxitque omnem substantiam & Lot fratrem suum. Nisi ita fuissent vsi celeritate Esther & Mardochaeus, inGa naar margenoot+ auertendis hostium gladijs à Iudaeorum ceruicibus, quibus Amani inuidiâ impendebant; non euasissent speratum excidium. Flagrante siquidem internecionis sententia, festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere. Statimque in Susan pendebat edictum, vt occiderentur delerenturque omnes Iudaei. Quis non videat, temporis quantumlibet praeteruolantis celerrimam habendam fuisse rationem; neque vllo modo vel puncto temporis, tam ardenti periculo indormiendum? Ideoque rebus omnibus ad opus necessarijs ritè comparatis, regisque mutata iam (Esther interueniente) sententia; egressi sunt veredarij celeres nuncia perferentes: & edictumGa naar margenoot+ regis (priori contrarium) pependit in Susan. Mora nulla, & ita | |
[pagina 127]
| |
res postulabat: alioqui frustrà omnia, etiam ad rem quàm maximè conducentia. Vix dici queat, quàm egregios conceptus, optatasque magnarum rerum expeditiones, frequenter impediat inuisa illa cunctatio & mora, quae quibusdam nimis est in more. Hinc Psalmographus, tam sui quàm nostri occasione, toties ad Dominum clamabat: Accelera, vt eruas me: Domine, ad adiuuandum me, festina: Domine, ne moreris: Deus meus, ne tardaueris: Citò anticipent nos misericordiae tuae; quia pauperes (viribus virtutibusque destituti, & opis tuae indigentes) facti sumus nimis. Celerem eiusmodi in necessitate & opportunitate expeditionem, temporisque sedulam rationem, in Iosue licet obseruare. Quinque siquidem regibus cingentibus iam iamqueGa naar margenoot+ expugnantibus Gabaonem, misère statim (vt fit) Gabaonitae ad Iosue, dicentes; Ascende citò & libera nos, ferque praesidium: conuenerunt enim aduersum nos omnes reges Amorrhaeorum, qui habitant in montanis. Quid tum Iosue? Quis dubitet? Quod praesens exigebat necessitas. Ascendit Iosue, & omnis exercitus bellatorum cum eo, viri fortissimi. Irruitque super eos repente; tota nocte ascendens de Galgalis: & de hostibus triumphauit. Nisi simili feruore & acceleratione vsus fuisset Saul, cùmGa naar margenoot+ ciuitas Iabes Galaad extremè periclitaretur, (Naas rege Ammonitarum ad celerem aequè ac foedam deditionem vel euastationem vrgente) nequiuisset eos liberare. Prima eius eratGa naar margenoot+ ab inauguratione expeditio: nuncij accurrentes inuenerunt eum, sequentem boues de agro: qui confestim audiens rei necessitatem, flentemque populum Gabaa pro ingruente communi calamitate: statim conscripsit exercitum trecentorum & triginta millium. At, quo pacto tam citò tantum potuit conflare militem, praesertim cùm necdum bellicum vllum actum exercuisset, satisque acerbam ipso regni in limine passus fuisset plurimorum pessimorum hominum auersionem, studentium vniuersum populum ab eius obedientia & obsequio publica rebellione diuertere? Quo itaque vsus est artificio, qua methodo ad tantas copias in momento tem- | |
[pagina 128]
| |
poris conscribendas? Occasionem arripuit praesentem; necessitati temporis se totum dedit; quod res ipsa poscebat aggressus est; rationem porrò modumque ipsa docebat necessitas. Assumens vtrumque bouem, concîdit in frusta: misitque in omnes terminos Israel, per manus nunciorum, dicens: Quicumque non exierit & secutus fuerit Saul & Samuel, sic fiet bobus eius. Inuasit ergo timor Domini populum, & egressi sunt quasi vir vnus. Et recensuit eos in Bezec, fueruntque filiorum Israel trecenta millia, virorum autem Iuda triginta millia. Et factum est, cùm dies crastinus venisset (ecce opus grande vnius diei, per accelerationem) constituit Saul populum in tres partes; & ingressus media castra, in vigilia matutina, & percussit Ammon dum incalesceret dies: reliqui autem dispersi sunt, ita vt non relinquerentur in eis duo pariter. Valde accommodum huic proposito ex profanis quoque Historiis exemplum vnum atque alterum subiungamus, eodem namque spectant haec omnia. Accelerationis efficaciam velGa naar margenoot+ vnica Marci Catonis expeditio plus satis edoceat. Is, cùm animaduertisset in Hispania potiri se quodam opido posse, si inopinantes inuaderet: quatridui iter biduo per confragosa & deserta emensus, nihil tale metuentes oppressit. Victoribus deinde suis causam tam facilis euentus requirentibus, dixit, tum illos victoriam adeptos, cùm quatridui iter biduo arripuissent: quod sine dubio accelerationi fuit adscribendum. Similiter Lucullus festinatò rem agendam existimans,Ga naar margenoot+ cùm aduersus Mithridatem & Tigranem, in Armenia maiore apud Tigranocertam, non ampliùs quindecim millia armatorum haberet, hostis autem innumerabilem multitudinem sed inhabilem; nondum ordinatam hostium aciem inuasit, atque ita protinus dissipauit, vt ipsi quoque reges, abiectis insignibus, fugerent. Flaminius Imperator Romanus, ne occasionem rei benèGa naar margenoot+ gerendae sineret elabi, videretque sibi accelerandum; Senatus literas, quibus inerat imperium, vetans ne pugnaret, non aperuit nisi postquam iam hostem superauerat. Si legisset literas, hostium spolia non legisset. | |
[pagina 129]
| |
Similiter E. Fuluius literas Senatus in sinu posuit, cùmGa naar margenoot+ vellet de Campanis sumi supplicium: eoque facto aperuit; illis serò, sibi tempestiuè. Iuxta enim ipsius ardorem ac iudicium res moram non patiebatur. Nicias occasionis neglectu, & intertextu morae suos inGa naar margenoot+ discrimen adduxit, apud Syracusas. Sic habet Plutarchus: Omnium malorum causam omnes in Niciam referebant, qui periculorum rationibus subducendis occupatus, cùm etiam minima quaeque caueret, rerum gerendarum gubernatricemGa naar margenoot+ temporis Occasionem praeterfluere sinebat. Nam (alioqui) in ipso rei peragendae cursu, nemo illum iure potuit vmquam reprehendere. Ecce, tergiuersatio sola, & opportunissimae occasionis momenta subuertit, & viri aliàs laudatissimi famam foedè conspurcauit. |
|