Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– AuteursrechtvrijTemporis fugacitati incunctanter inuigilandum.DE temporis itaque fugacitate, eiusque ob id diligentiGa naar margenoot+ ratione, maximè quantum illud occasionem in opportunitate attingit, eique indiuise connexum est, nunc paucis agamus; & tum ad Occasionis remoram animum manumque applicabimus. Occurrit in primis Ecclesiastici sententia, quae scopo nostro suffragatur. Non defrauderis à die bono, & particula bonae dieiGa naar margenoot+ non te praetereat. Quasi dicat, attende, ne te quidquam impediat, quo minùs diem bonum benè impendas: quia tali pacto fraudareris illo tempore ad bonum tam accommodo. Immo tanta animi contentione singula momenta talis diei temporisque obserua, vt ne punctum quidem tibi pereat, sine fructu praeterlabendo. Vt ille suo modo dicebat;
Nulla dies abeat, nisi linea ducta supersit:Ga naar margenoot+
Non decet ignauum praeterijsse diem.
Quapropter valde patheticè quidam sic torpentem exstimulat:
Tempus it, I; quid? stas? fors cras te abdet tumulo mors.
Hoc est, quod Dominus ipse admonebat, & exemplo mo- | |
[pagina 123]
| |
uebat ad opus. Operamini dum dies est; venit nox, quandoGa naar margenoot+ nemo potest operari. Item, Ambulate dum lucem habetis, vt nonGa naar margenoot+ vos tenebrae comprehendant. Sicut enim sator, messor, viator, operarius, miles, mercator, & quisquis aliquid operis prae manibus habet, diei, luminis, sique res aliud postulet, temporis opportuni exactam habere debet rationem; ita se semper ad alacritatem, vigilantiam, & promtitudinem debet excitare; maximè cauendo ab oscitantia, torpore, incuria, & tarditate in agendo; quae, vt occasioni datae, ita felici quoque successui sunt inimicissima. Vnde illud Lucani; Nocuit differre paratis.Ga naar margenoot+ Periculum est in mora. Simon dormis? Surgite, eamus. Vsquequo piger dormies? Hora est iam nos de somno surgere. QuidGa naar margenoot+ statis hîc tota die otiosi? Et illud Sunamitidis ad puerum ducentem asinam, cui ipsa moerens insidebat: Mina, propera. Item, Vigilate: Viriliter agite. Estote prudentes sicut serpentes. Et similia infinita; quibus ad agendum quod agimus exstimulamur. Hinc frustratae ingressu caelesti virgines illae imprudentes, quia falsae fuerunt nimia sua securitate: & quae paratae erant, intrauerunt cum Christo sponso ad nuptias aeternas. Sic econtrà nisi festinasset Abraham, & nisi accelerassetGa naar margenoot+ Sara vxor eius, non poterat optatum hospitalitatis officium Angelis praestitisse, quos non nisi maximis precibus tantisper fuerat remoratus. Ita quoque nisi festinasset Rachel, in tanta saeuientis patrisGa naar margenoot+ acceleratione, nequiuisset tempori occultare idola paterna argentea, quae fugiens meritò & prudenter abstulerat. Nisi festinasset Dauid, quasi tempore & occasioneGa naar margenoot+ vrgentibus, dum gigas ille terribilis surrexisset, & aduersus eum propinquaret; non benè omnes numeros suae expeditionis adimplesset: defuisset sibi, rei gerendae, totique Reipublicae ab ipsius euentu dependenti. Si non festinasset Abigail, vt suprà retulimus, tempori nonGa naar margenoot+ venisset ad placandum Dauid, qui iam tunc internecionem toti familiae Nabal erat interminatus, accinctusque ad facinus properabat. Quantumque fuisset in mora periculi, non | |
[pagina 124]
| |
celauit eam Dauid, dicens: Viuit Dominus Deus Israel; Nisi citò venisses in occursum mihi, non remansisset Nabal vsque ad lucem matutinam, mingens ad parietem. Hoc est, ne quidem canem vnum viuum reseruassem. Si in hac heroina, & morae tempestiuae prudentiam, &Ga naar margenoot+ accelerationis accommodatae opportunitatem, pro occasionis imperio aequè sapienter vsurpatam, exempli gratiâ, lubet animaduertere; videte, quomodo maritum ob indignam Dauidis repulsam increpitura, occasionem captans, moram nexuit, expectauitque vsque mane, donec crapulam, qua se ille enormiter oppleuerat, edormisset. At interim, vbi opus festinato, vrgente iam occasione, egit quod res praesens postulabat: assumtis inemtis dapibus, accelerato comitata famulatu; praeceptis animo efficacibus verbis; ardens voto placandi commotum; hoc vnum tota mente voluebat, quod praesens illa rei temporisque necessitas citra omnem moram agendum conclamabat. Mora vsa, vbi tempus ita postulabat; vbi verò properandum, accelerabat: occasione vtrobique, diuerso licet modo, prudenter obseruata: sicut fraeno nunc remisso, nunc adducto, prout expediuit. Nisi exactam similiter surgentis aurorae opportunique momenti rationem habuissent Bethulienses, iuxta IudithGa naar margenoot+ instructionem, res tanta tam feliciter eousque deducta, sperato caruisset euentu. Ideoque, mox vt ortus est dies, suspenderunt super muros caput Holofernis: accepitque vnusquisque vir arma sua, & egressus est cum grandi strepitu. Vir non est, qui arma non capit, neque facit quod vult Occasio. Videndum tamen, ne prudentia in festinatione desideretur; serueturque hoc dictum vsitatum vulgo, Festina lentè,Ga naar margenoot+ hoc est, adhibita cura, ne ipsa acceleratio praepropera moram pariat: vt experimur, quando nimis properè aliquid legere volumus fit vt per haesitationem & repetitionem plus temporis impendamus, quàm si moderatè festinassemus. Fitque eo pacto non rarò immaturae occasionis studium causa inopinati successus. D. Martinus aurigae cuidam per viam petenti, an ea vesperaGa naar margenoot+ | |
[pagina 125]
| |
Lutetiam peruenire posset, prudenter & propheticè respondit: Si festines, excluderis; sin lento passu incedas, vrbem hoc vespere ingredieris. Auriga indignabundus, tamquam à sancto viro irrideretur, currum concitato impetu agere coepit. Rotâ igitur fractâ impeditus, Lutetiâ excluditur; ac verum S. Martini praesagium fuisse re ipsa cognouit. Verùm enimuerò, ratio vbique praeualere debet & ἐπιείκεια, vt neque citra illam accelerandum, ita illa vrgente nequaquam cunctandum est. Vnde rectè Cicero, in Oratione contraGa naar margenoot+ Antonium: His alijsque, inquit, omnibus de causis, consulo vobis ego, ne cunctemini, aut rem extrahatis; sed bellum ei quamprimùm inferatis, id cogitantis, plura negotia opportunitate Occasionum, quàm viribus esse rectè confecta. Qua Occasione vobis vtendum esse vel maximè ex hoc ipso intelligere potestis, quòd numquam ego belli vobis suscipiendi auctor fuissem, nisi id vobis ex vsu futurum censuissem. Ita Orator. |
|