Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– AuteursrechtvrijQuia tempus semper labitur, semperque est praesens, idcircò captanda opportunitas.TEmporis vt aquae assiduum fluxum, assiduamque quodam sensu praesentiam, eleganter appositeque describit Ouidius, hisce versibus.
Cuncta fluunt, omnisque vagans formatur imago.Ga naar margenoot+
Ipsa quoque assiduo labuntur tempora motu,
Non secus ac flumen. Neque enim consistere flumen,
Nec leuis hora potest: sed vt vnda impellitur vnda,
Vrgeturque eadem veniens, vrgetque priorem;
Tempora sic fugiunt pariter, pariterque sequuntur:
Et noua sunt semper. Nam quod fuit antè, relictum est,
Fítque quod haud fuerat; momentaque cuncta nouantur.
Clarissimè hîc singula dissoluuntur quaecumque dubium aliquod initio parere poterant, quomodo & tempus semper effugiat, & tamen cum occasione retenta retineri ipsum quo- | |
[pagina 121]
| |
que intelligatur: diuersarum scilicet partium consideratione. Verùm, quandoquidem potissimùm hîc de temporisGa naar margenoot+ volubilitate disseritur, quatenus secum opportunitatem adducit, quam Occasionem vocamus; tam necessariè de temporis illius spatio, tantique momenti portione benè obseruanda ne elabatur, nobis est agendum, quàm de ipsa Occasionis statim apprehendendae cura, ne supinos indignata praetereat. Nam, tametsi dixerimus, itáque res habeat, tempus vt labatur, semper nihilominus aliqua sui parte (more fluentis aquae) suppetere; quid tamen illud nobis est profuturum, si illam temporis particulam, qua se occasio offerebat, incurij neglexerimus? Quemadmodum enim tunc occasio neglecta pertransit, neque arripi auersa potest, vt quae in occipite calua sit; ita praetererit simul opportunum illud temporis spatium, non reuocabile: neque quod sequitur, elapsa illa tempestiuitate nos potest iuuare, ad rem illam agendam, quae tali tempore talique occasione erat facienda. Insuper, sicut omnia certo modo & ordine, à certisGa naar margenoot+ hominibus, certisque vt plurimum instrumentis debent confici: alioqui, vt est in prouerbio, inuita Minerua, vel inuito Marte, frustrà attentatur; ita & aptum rei illi peragendae tempus aequè est necessarium. Quid mirum igitur, aequè aduigilandum, ne tempus opportunum negligatur, quàm sedulò curandum ne quid rerum necessarium desit operi faciundo? Idque constat, quod & aliàs attigi, in aedificatione, agricultura, nauigatione, emtione, regimine, bello, pace, salutis cura, & omnibus denique ritè procurandis. Ridiculus sit, qui littus aret, vel in aquis seminet? sit & ridiculus, qui in bono ac fertili solo, sed intempestiuè id faciat. Rideas aëra verberantem? ridebus & stringentem gladium, quando nec tempus nec permittit occasio; vtpote inter amicos, nulla subsistente causa ferri eximendi. Exsibilandus, qui arenâ loco pulueris sulphurei tormentum impleat? explodatur & is, qui nulla suppetente materia bombardam exploserit. Cerebro imminuto censebitur, qui cribro aquam hauserit? non magis sapere existimes, qui temporis opportunitate neg- | |
[pagina 122]
| |
lecta, velit importunè & intempestè quidpiam aggredi: veluti etiam quisquis omittere occasionem voluerit, quando tempus & opportunitas suaserint arripiendam. Vtrobique enim eadem est culpa; facere aliquid citra temporis proprij commoditatem, vel idipsum negligere, quando datur occasio. Quod Apostolus Timotheum monet importunè quoqueGa naar margenoot+ peccatores subinde arguendos, instandumque; nostro potiùs proposito consentit quàm aduersetur: nam quod importunum videtur admonito, illud momenti reique ipsi censet, Apostolus opportunum: sicque vexatio dat intellectum, quaeGa naar margenoot+ tamen patienti numquam opportuna iudicatur. |
|