Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– Auteursrechtvrij
[pagina 116]
| |||||||||||||
Dvm Tempvs labitvr, OCCASIONEM fronte capillatam remorantvr. 7.
A.
Nunc opus est alios Terrarum inuisere tractus,
Et Iuuenes alios. Moniti vos ergo valete.
B.
Quis subitae calor iste fugae?
C.
Quin si fuga tandem
Certa tibi est; pennas saltem Dea calua fugaces
Sistat adhuc.
D.
Cur tot nequidquam verba per auras
Perditis? hinc aliò, mura nulla, recedo; valete.
E.
Aufugiat? sparsos potius pro fronte capillos
Arripite.
D.
Ai! sine, sponte sequar; vestrisque morabor
Aedibus, ad iustam donec perduxero metam.
F.
Laudo animos, nam vi cogi Dea gaudet amicâ.
| |||||||||||||
[pagina 117]
| |||||||||||||
Schematis 7. explicatio;
| |||||||||||||
[pagina 118]
| |||||||||||||
ciendum, sicut iconum & schematum ordo prae se fert. Quia in officiosa illa tam gratorum hospitum exceptione, schemate quinto adornata, satis apertè illa demonstrantur quae in primo occasionis aggressu dicuntur obseruanda: vt sunt, attentio, studium, sedulitas, obsequium, apprehensio, & in vsum deductio; quae omnia iuuenes illi probi prudentesque, in schemate quinto & sexto, ex animo & re ipsa profitentur. Humanitatis itaque plenum officium, promtumque erga tempus & occasionem obsequium illic exhibitum, abundè satis illud re expresserunt, quod communiter dicitur, Occasionem prima fronte apprehendendam: re inquam praestiterunt quod typo consulitur. Cùm verò non ita commodè, fugae quoque periculum, eodem illo schemate potuerit exprimi; quid obest, hîc iam illud (licet quasi postliminio) figurare? Sit igitur hoc schemate praecipuum nobis studium, suis adumbrare coloribus, & temporis fugacitatem, & occasionis retentionem, iuxta typi proscenium. Alter tamen adhuc nodus primùm soluendus est, Quomodo tempus auolare fingatur & occasio retineri, cùm nihil fiat sine tempore: atque ita, cùm ad moram praesentemque occasionis vsuram tempore sit opus; videaturque necessariò, apprehensa iam occasione ne elabatur, etiam tempus sisti eadem opera, ad illam in actum deducendam, quod sine tempore fieri nequeat; quomodo fingimus Occasionem sisti, & fugere tempus. Addo, quòd ipsa Occasio nihil aliud sit quàm temporis opportunitas, & tempestiuitas ipsa, vel rei alicuius certa temporis parte opportunus euentus ad aliquid agendum: vt nec occasio sine tempore, nec remora occasionis citra temporis moram, neque vsus illius absque temporis vsura, (quae in productione consistit) esse posse videatur. Difficilior ex ipso proponendi modo prima fronte videtur obiectio, quàm reuera sit, quando vel minimum introspicitur; quemadmodum non dubito, quin iam ipse per te, Lector, assequeris. In primis, certum est, benè recteque fingi, pingi, dicique tempus auolare, neque vllo posse modo retineri; iuxta | |||||||||||||
[pagina 119]
| |||||||||||||
illud Senecae: Fluunt omnia, & in assidua diminutione suntGa naar margenoot+ corpora nostra; rapiuntur fluminum more. Quidquid vides, currit cum tempore homo: fluida est materia, & caduca, & omnibus obnoxia casibus. Cicero verò vicinius nostro proposito, sic ait: Horae cedunt, dies, menses, anni: necGa naar margenoot+ praeteritum tempus vmquam reuertitur, nec quod sequatur sciri potest. Vtque canit Ouidius:
Auolat itaque irreuocabile tempus; & tamen ad occasionis moram, obseruationem, & vsum, opus est tempore; videturque propterea, vt suprà meminimus, occasione retenta, tempus quoque retineri. Distinctione temporum hîc solum est opus, praeteriti, praesentis, & futuri. Sicut enim occasio, si negligatur, cum illa temporis opportunitate praeterlabitur: ita si eam arripueris; retines, in vsum adducis, tecumque saltem in fructu atque muneris vtilitate cogis commorari: tempus verò licet pro parte illa, quae occasionem inducebat, praetereat, (neque enim praesens vmquam teneri neque praeteritum reuocari potest) aliqua tamen semper sui parte adest, quantum ad tam opportunae occasionis tam aptè apprehensae vsum opus est. Tempus enim semper vtenti suppetit: nam etiamsi semperGa naar margenoot+ praeterlabitur, tamen continuo partium successu perseuerat. Atque vti quod modò praesens erat, nunc praeteritum est, ita interim quod futurum erat factum est praesens, sicque illae tres temporis partes incessanter sibi mutuò succedentes efficiunt, vt & tempus semper transeat, & semper tamen sit praesens, diuersarum scilicet partium respectu. Itaque non est quòd quis metu deficientis temporis occasionem oblatam omittat arripere, quare occasione capta, tempus vtendi numquam eum destituet, si ipse non desit suo muneri. | |||||||||||||
[pagina 120]
| |||||||||||||
Quemadmodum namque aqua in flumine, quae praeterlapsa est, nequit reuocari, sed interim dum illa, quae modò praesens erat, praeterfluit, ita interim quae instabat, accedit, & fit praesens; vt numquam in profluenti desit aqua volenti haurire, vel alia ratione illa vti. Vnde & vulgatum dictum est de rebus eiusmodi communibus: Non prohibendum, aquam haurire profluentem: neque ignem ab igne accipere; aëremGa naar margenoot+ ore attrahere, publica via incedere &c. Quod Ennius apud Ciceronem allegauit. Nam in similibus accidit illud, quod iam nunc de continuo temporis fluxu protulimus. Vt enim temporis parti succedit pars altera, & altera huic (iuxta Aristotelem, Instans estGa naar margenoot+ principium futuri & finis praeteriti) ita in aqua fluminis, flamma ignis aut candelae, & in aëre faucibus follibusve hausto, vel alia ratione impulso & praeteruolante. |
|