Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– Auteursrechtvrij
[pagina 103]
| |
Schemat. 6. Cap. 5.Munerum titulis, vtilitates Occasionis benè habitae explicantur.IN primis, prout Occasio in hoc schemate prudentibusGa naar margenoot+ istis probisque iuuenibus varia distribuit munera, ita perGa naar margenoot+ hunc agendi loquendique modum ostenditur, varia laeta, vtilia, magnifica, ac salutaria per occasionem ijs posse obuenire, qui eam diligenter obseruarint. Exempli gratiâ, primo illi palmae ramum in manus praebet:Ga naar margenoot+ Ga naar margenoot+ quo significetur, non rarò alicui praeclarae alicuius victoriae praestare occasionem, si cordi habeat, & manum adhibeat operi, priusquam elabatur. Neque id tantùm in puerili palaestra, aut virorum ludicris certaminibus, vel in serijs etiam belli grauissimi expeditionibus, à quibus totius Reipublicae dependeat salus; verumetiam in illo maximi momenti conflictu, qui inter hominem iuratissimosque animae ipsius hostes quotidie exercetur. Palma datur, dum victoriae adipiscendae opportunitas à Deo confertur: Extende manum, vtere concessis, ne neglige; Deus facientem adiuuabit. Scimus apud Romanos palmam signum victoriae esse solere: vnde & toga palmis intexta triumphatoribus obtingebat. Alteri turgens aere crumena, talentisve euangelicisGa naar margenoot+ Ga naar margenoot+ refertum marsupium, & simul rosarium, seu globulorum precariorum sertum, pro dono cedit: quo innuitur, excellentem saepe magnis aequè & paruis occasionem dari, cuius adminisculo ad diuitias, veras praesertim ac spirituales, ad dotes animi raras, & ad lauream verae pietatis ac virtutis emergant, si tam diuino munere se dignos effecerint: norintque opportunè sequi, quò ipsa rei oblatae ansa eos trahit, sibique ipsi non desint. Vnde siquidem aliqui ad tam eximias virtutum, eruditionis, sublimitatis & gradus excelsi laudes euecti sunt; nisi quia | |
[pagina 104]
| |
concessa diuinitus temporis occasionisque seu personarum vt certorum talentorum opportunitae prudenter sunt vsi? Non importunè eapropter in hoc schemate admonetGa naar margenoot+ Angelus, vt dona, hoc est Occasionis datae benignitas & copia, sint ipsis in pretio, beneque vtantur. Tertiò liber in sortem venit, quo satis manifestèGa naar margenoot+ Ga naar margenoot+ declaratur, quàm fecunda frequenter alicui detur occasio, non solùm vt ad variarum artium cognitionem accedat, verumetiam vt ipsa sanctorum scientia, rerumque caelestium notitia repleatur, modò eam non negligat. Adeò vt de ipso dici possit, quod quasi è redundanti promtuario proponit Sapiens: SapientiamGa naar margenoot+ omnium antiquorum exquiret sapiens, & in prophetis vacabit. Narrationem virorum nominatorum conseruabit, & in versutias parabolarum simul introibit. Occulta prouerbiorum exquiret, & in absconditis parabolarum conuersabitur. In medio magnatorum ministrabit, & in conspectu praesidis apparebit. Collaudabunt multi sapientiam eius, & vsque in seculum non delebitur. Non recedet memoria eius, & nomen eius requiretur à generatione in generationem. Sapientiam eius enarrabunt gentes, & laudem eius enunciabit ecclesia. Quid aliud esse dicas, cur aliqui sanctorum in Ecclesia tamGa naar margenoot+ celebres prae doctrina effecti sint, & interim alij in seculo tam ignari, vt pueri paruuli eos interdum superent in rebus salutis ac fidei; nisi quòd illi datam à Deo, seu praeceptorum obsequio, seu creaturarum mutarum auxilio, occasionem sedulò sunt amplexati, isti verò vel non captarint, vel obiectam quoque & obtrusam non curarint? Quid item causae esse existimemus, vt doctissimi quandoqueGa naar margenoot+ viri, qui omnes penè totius orbis euoluerint libros, in omni scientiarum genere sint versatissimi; & tamen cum omni suo studio & labore viam vitae non inueniant; nec in caput illud illúmve paragraphum vmquam inter legendum incidant, qui eos veram sui Deique cognitionem edoceat: cumque omni sua scientia, morte stultorum & morte peccatorum pessima moriantur: aliqui verò, etiam tenuissimè in libris scientiisque versati, sed inter arbores & bruta animantia degentes, in caelis | |
[pagina 105]
| |
mente conuersati, adeò docti ac sapientes euadunt, itaque veram animae salutem ex omnibus hauriunt, atque si omnes libri, paginae, apices, resque omnes id expressissimè ipsorum auribus insonarent. Vnde, inquam, ista diuersitas; nisi quòd illi, etiamsi in oculos & os eorum incurrat, inter legendum vel audiendum, scientiae salutaris occasio, non attendunt, os non aperiunt, & sic non attrahunt spiritum: & quia non gustant caelestia, fastidiunt, & tamquam ad se nihil pertinentia transmittunt: isti verò ex omni re & euentu semper eliciunt occasionem proficiendi in melius; & Domino dante benignitatem, terra dat fructum suum. Ecce itaque neglectae & benè habitae occasionis oblatae diuersitatem. Hortatur idcircò Tempvs valdè appositè, vt quisque benèGa naar margenoot+ suo fungatur munere. Sic enim communiter loqui solemus:Ga naar margenoot+ Tempus monet, tempus exigit, postulat tempus, vocat hora, vt nimirum quod facto opus exsequamur. Diciturque similiter suo loco, tempus vetare, non permittere. Ille porrò, quiGa naar margenoot+ in orbem caelestem, quasi praestanti cratere sibi propinatum, toto intendit animi desiderio, & spe magna conijcit oculos,Ga naar margenoot+ certò confidens se tam opima salutis occasione regnum caelorum consecuturum; omnium nomine fidem facit officij debitè praestandi, in muneribus ab Occasione receptis ritè expendendis. Vltimo Crucis effigies, de qua Saluatoris nostri figuraGa naar margenoot+ Ga naar margenoot+ dependet, beneficij loco concessa est: quo testatum redditur, magnam esse beneficentiam à Deo collatam hominibus, quando tam accommodum salutis acquirendae thesaurum, tempus, & occasionem, adepti sunt. Meritoque ob id Tempus gratiae appellatur: quod à Christi in carne aduentu, in nouissimum vsque diem decurrit. Quàm multae nonnumquam alicui ad salutem & vitam viae, si oblatam occasionem non grauaretur admittere! |
|