Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– AuteursrechtvrijSchemat. 6. Cap. 4.Alia non impunè spretae Occasionis exempla.IMprudenter & Hanon egit, qui legatos, honorisGa naar margenoot+ consolationisque gratià à Dauide rege missos, probris affecit, & cum ignominia explosit, sed non impunè: quod etiam malè tractatae occasionis specimen refert non obscurum. Sic enim legimus: Factum est autem post haec, vt moreretur rex filiorumGa naar margenoot+ Ammon, & regnauit Hanon filius eius pro eo Dixitque Dauid:Ga naar margenoot+ Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas, sicut fecit pater eius mecum misericordiam. Misit ergo Dauid, consolans eum per seruos suos, super patris interitu. [Ecce tibi occasionem pacis & amicitiae, omniumque bonorum, quae ex coniunctione animorum inter reges & principes oboriri solent, fores pulsantem, & quaerentem hospitium.] At, quid accidit? num intrò recepta grataque fuit? Audiemus. Cùm autem venissent serui Dauid in terram filiorum Ammon, dixerunt Principes filiorum Ammon ad Hanon dominum suum: Putásne quòd propter honorem patris tui miserit Dauid ad te consolatores, & non ideò, vt inuestigaret & exploraret ciuitatem, & euerteret eam, misit Dauid seruos suos ad te? O ingratitudinem! ô maleuolentiam! notate, obsecro, Occa- | |
[pagina 102]
| |
sionis optimae sinistram interpretationem, defectu iudicij & prudentiae & exuberante nequitia. Tulit itaque Hanon seruos Dauid, rasitque dimidiam partem barbae eorum, & praescidit vestes eorum medias vsque ad nates, & dimisit eos. Videre hîc est quasi spectaculum in theatro mundi exhibitum Occasionis opportunissimae ludibrio habitae, & vix est qui consideret doleatque eius vices tam miserandas, & tamen in caput vniuersae multitudinis redundantes. Vt enim ingratus hic hospes Hanon suae stultitiae poenas dedit, bis statim pòst bello victus & subiugatus, ita grauissimae ferè semper superuenire solent post neglectam eiusmodi occasionem calamitates; sed rarò parumque animaduertitur vnde proueniant, sicque fit in dies maior ac maior rerum optimarum iactura. Si quis Thamnatha ciuitatis ciuiumque eius Philistinorum afflictionem commeritam his velit apponere, per me licebit. Illi siquidem Samsoni fecerunt iniuriam, parumque grati ipsiGa naar margenoot+ fuerunt hospites: pater enim nouae nuptae dedit eam alteri viro, Samsone secluso. Ita & ciues Gazae durum ei praebueruntGa naar margenoot+ hospitium: nam circumdantes eum, positis in porta custodibus, tota nocte cum silentio praestolati sunt, vt facto mane exeuntem occiderent. Sed vtrisque cessit ex merito, & condignas violati iuris hospitij lucrunt poenas. Ita obfuit, occasionem non dignouisse neque obseruasse. Sed notandum, quod in eiusdem historia, dum parentes eius mirarentur, quòd vxorem Philisthaeam expeteret, additur; Parentes autem eius nesciebant, quòd res à Domino fieret, & quaereret Occasionem contra Philisthijm: eo enim tempore Philisthijm dominabatur Israeli. Id ipsi ita merebantur, vt occasionem sibi aduersantem experirentur afflicti, qui tot modis oblatam in bonum, erant contemturi. Poterant siquidem & occasione initi coniugij, & spontanei in Gazam ingressus, non solùm cum Israele meliorem inire gratiam, verumetiam hac Occasione ad notitiam veri Dei peruenire. Sed nunc ad singulorum iuuenum munera perscrutanda accingamur; qua in consideratione, vtilitatum Occasionis benè acceptae multiplicem distinctionem expendemus. |
|