Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– AuteursrechtvrijSchemat. 6. Cap. 3.Malè exceptae Occasionis, et inhospitalitatis punitio.VErùm, vt appositu contrarij tam illustre munusGa naar margenoot+ hospitalitatis magis eluceat, & ex neglectae occasionis damno, fructus admissae obseruataeque meliùs innotescat; oculos si lubet, in ingratos hospites, saltem obliquè & per transennam conijciamus; atque ab illis incipiamus, quos praecedenti capite attigimus, qui Christum in propria venientem non receperunt. Vt etenim nascituro non erat locus in diuersorio, & iamGa naar margenoot+ natus peregrinam regionem (Aegyptum scilicet) coactus est petere; ita vir factus à suis reiectus, exclusus, & non nisi in mortem quaesitus fuit. Neque fratres quidem eius (hoc est, amiciGa naar margenoot+ & cognati) in eum credebant. Et communis Prophetarum exilij particeps, acceptus non fuit in patria sua: & tandem in suis Apostolis, in fide, gratia, in sacrosanctis Sacramentis, omnique salutis occasione, quam verus Samaritanus in huncGa naar margenoot+ mundum intulerat, indignè exceptus, persecutione plusquam hostili coarctatus, explosus est. Sed qua mercede tantam in immeritum immo optimèGa naar margenoot+ meritum excercuerint inhumanitatem, quis ignoret, qui excaecatam, extorrem, totique humano generi exosam intereà Iudaeorum gentem attenderit? Ita in figura ipsorumGa naar margenoot+ stultus ille Nabal, pro sua inhospitalitate, & ingratitudine intoleranda, olim malè perierat. Dauid siquidem (non obscurè Christi typum prae se ferens) suis militibus annonae quidpiam ab eo postulaturus, occasionem ad id optimam captauit, ipsi- | |
[pagina 99]
| |
que Nabalo optabilem benè merendi tali facto praebuit occasionem. At, verba ipsius audiamus, quibus instructos à se decem iuuenes, eam ob causam, ad illum delegauit. Ascendite, inquit, in Carmelum, & venietis ad Nabal, &Ga naar margenoot+ salutabitis eum ex nomine meo pacificè. Et dicetis, Sit fratribus meis & tibi pax, & domui tuae pax, & omnibus quaecumque habes, pax. Ex multis annis saluos faciens tuos, & omnia tua; audiui quòd tonderent pastores tui greges tuos, qui erant nobiscum in deserto. Numquam eis molesti fuimus, nec aliquando defuit quidquam eis de grege, omni tempore quo fuerunt nobiscum in Carmelo. Interroga pueros tuos, & indicabunt tibi. [Imaginare, Lector, te hîc audire Occasionem cuncta opportuna narrantem, quò faciliorem mollioremque sibi sternat viam, vt admittatur.] Nunc ergo inueniant pueri tui gratiam in oculis tuis: in die enim bona venimus (Ecce temporis opportunitatem.)Ga naar margenoot+ Quodcumque inuenerit manus tua, da seruis tuis, & filio tuo Dauid. Quid suauius, quid gratius, quid magis ad manum, quàm se sponte insinuantem amplecti occasionem? At nunc ex aduerso considera ingrati hospitis austeritatem, rusticitatem, plusquam barbaricam inhumanitatem; talemque se arbitretur, quisquis opportunam vt caelo demissam rectè agendi occasionem, repulsam pati coëgerit; Gratijs ipsis licet indignantibus. Ita sequitur in sacra historia sacri istius & reprobi Nabal. Respondens autem Nabal pueris Dauid, ait;Ga naar margenoot+ Quis est Dauid? & quis est filius Isai? hodie increuerunt serui qui fugiunt dominos suos. Tollam ergo panes meos, & aquas meas, & carnes pecorum quae occidi tonsoribus meis, & dabo viris quos nescio vnde sint? Ecce stupiditatem hominis merè ingrati; & verè secundùm nomen suum, stulti, ex vltimis terrae finibus, & summo caelo petendam occasionem fastidientis. Quam nisi meliùs instructa, saniori mente, meliorique officio mox resumsisset prudens eius vxor Abigail, iam actum erat de ipso Nabal, totaque eius è pilo pendente familia. At, veluti ipsa communem domus calamitatem prudenter auertit, ita ipse tam ingratus hospes non tulit impunè tam intolerandam indignitatem. Sic sacrae testantur literae: Dilu- | |
[pagina 100]
| |
culo cùm digessisset vinum Nabal, indicauit ei vxor sua, verba haec: & emortuum est cor eius intrinsecus, & factus est quasi lapis. Ita vindex est sui ipsius ipsa mali perpetrati neglectaeque occasionis mordax conscientia, iustaque metanoea. Neque tamen hic mali finis. Cumque pertransissent decem dies, percussit Dominus Nabal, & mortuus est. Quod cùm audisset Dauid, mortuum Nabal, ait; Benedictus Dominus, qui iudicauit causam opprobrij mei de manu Nabal, & seruum suum custodiuit à malo: & malitiam Nabal reddidit Dominus in caput eius. Sic inuenias hodie quosdam, tam agrestes praestantissimae rei & optimae occasionis contemtores, & econtrà noxiae alicuius oblatae causae tam studiosos amicos, vt meritò in illos famosus ille Leoninus versus intorqueatur:
Vngentem pungit, pungentem rusticus vngit.
Ruffinus hîc pro exemplo in medium procedat. Tam ipsiGa naar margenoot+ se insinuauit Occasio, vt alienigena, magus, & humili loco natus, in Theodosij imperatoris amicitiam perductus, summos consecutus fuerit Constantinopoli magistratus: tam verò ingratus hospes, vt non nisi malum pro bono rependerit. Tam siquidem fuit improbus, vt auctor fuisse credatur, vtGa naar margenoot+ Theodosius imperator praeter consuetudinem moremque suum, aduersus Thessalonicenses crudelissimè, nullo habito delectu fontium & innocentium, desaeuiret. Eò superbiae, eoque prouenit arrogantiae, vt generum habere conaretur Imperatorem: eò auaritiae, vt prae nimia auiditate totum Romanum misceret imperium; atque ad eius inuasionem barbaris quibuscumque ostia patefaceret, immo & inuitaret, vocaret, atque etiam promissione compelleret, iniens cum eorum ducibus clandestina foedera. Sed quàm condignis praemijs remunerata fuerit barbari ingratique hominis indignitas, Fortunae ipsius auctoribus struentis insidias, & efferatas demulcentis nationes, docebit euentus. Cùm siquidem rebus omnibus (vt credebat) ritè confectis, quo tandem imperator à militibus acclamaretur, repentè ab exercitu circumdatus ita omnium gladijs hastisque confossus | |
[pagina 101]
| |
est, vt singulis ferè singula partita Ruffini membra, pro trophaeis cum pompa ab exercitu in vrbem sint relata. Eminebat caput impositum pilo. Sed & iucundum afflicto populo Constantinopolitano spectaculum Ruffini dextra praebuit:Ga naar margenoot+ quae à milite secta, cùm ex ipsa sectione nerui qui mouent articulos prominerent, ijsdem vel attractis, vel remissis, manus ipsa claudi poterat & aperiri, ludusque militi facta est, conuersaque in ludibrium Ruffini rapacitatis: cùm miles eandem pansam tendendo, mendicare Ruffinum obolum dictitabat; oblatoque palmae obolo, tractis mox neruis, attractis strictisque digitis, eum à Ruffino auidè acceptum significabat. |
|