Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– AuteursrechtvrijSchemat. 6. Cap. 2.Piae hospitalitatis vtilitas, alijs adhuc exemplis illustratur.MEritò huic alterum non multum absimile, & quidemGa naar margenoot+ praestantius adiungamus: in quo, & Occasionem in hospite hospitio exceptam, & affluentem eius munificentiam quasi in conspectum adducemus. Et quia tam viuidè res ista nos doctura est, quàm studiosi Occasionis & Diuinae gratiae exceptores esse debeamus, ipsam sacrae Scripturae historiam ad verbum, non pigebit adiungere; quae sic habet: Facta estGa naar margenoot+ autem quaedam dies, & transibat Eliseus per Sunam (ciuitatem:) erat autem ibi mulier magna, quae tenuit eum, vt comederetGa naar margenoot+ panem. Cumque frequenter inde transiret, diuertebat ad eam, vt comederet panem. Quae dixit ad virum suum: Animaduerto quòd vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequenter. [Ecce occasionis se non rarò offerentis obseruationem; iam studium in illa excipienda considerato.] Faciamus ergo ei caenaculum paruum, & ponamus in eo lectuculum, & mensam, & sellam, & candelabrum: vt cùm venerit ad nos, maneat ibi. Facta est ergo dies quaedam, & veniens diuertit in caenaculum, & quieuit. [Ecce tibi accuratam diligentiam, ne quid desit aut omittatur, quod ad rem faciat, quando tempus opportunum & | |
[pagina 96]
| |
occasio rei cuiuscumque benè gerendae, se offerunt. Iam veròGa naar margenoot+ fructum & vtilitatem Occasionis arreptae, velut hospitis grati beneficium ac munus, in eodem hoc exemplo obseruemus.] Dixit Eliseus ad Giezi puerum suum: Voca Sunamitidem istam. Qui cùm vocasset eam, & illa stetisset coram eo, dixit ad puerum suum, loquere ad eam: Ecce, sedulè in omnibus ministrasti nobis, quid vis vt faciam tibi? Numquid habes negotium, & vis vt loquar Regi, siue Principi militiae? Quae respondit; In medio populi mei habito. Et ait; Quid ergo vult, vt faciam ei? Dixítque Giezi; Ne quaeras; filium enim non habet, & vir eius senex est. Beneficium suggerit, quod propter illius temporis rationem, futurum sciebat longè gratissimum, & quouis pretioso munere pretiosus; sobolem scilicet, & auitum heredem. Praecepit itaque vt vocaret eam: quae cùm vocata fuisset, & stetisset ante ostium, dixit ad eam; In tempore isto, in hac eadem hora, si vita comes fuerit, habebis in vtero filium. Neque hoc solùm beneficij retulit mulier tam hospitalis, sed & eumdem filium iam grandescentem, nimioque solis ardore exstinctum, precibus eiusdem sui hospitis rediuiuum accepit. Itaque occasionis benè acceptae munificentiâ, &Ga naar margenoot+ viuida facta, vt masculum foetum, in lucem producimus, & verè patramus; & quae fortè casu quodam collapsa fuerint, non minori cum fructu & gaudio, occasionis obseruatae praesidio, restaurata recuperamus. Rahab meretrix pro hospitalitate exploratoribus Iosue inGa naar margenoot+ Iericho praestita, quasi Occasione caelitus missa, prudenter vsa, & sibi suisque omnibus in vrbis expugnatione vitam salutemque promeruit, & (quod caput est) habitauit cumGa naar margenoot+ parentibus & amicis in medio Israel; facta iam quasi vna de coetu populi Dei. Quis occasionem etiam remotissima de causa velut peregrè aduentantem non libenter excipiat, cuius ope, & mortem euadat aeternam, & caelestibus ciuibus inseratur? Ipse quoque Dominus noster, in communi illo, causâ salutis nostrae suscepto hospitandi iure, in hoc mundo, monstrauit apertè, quanti esset meriti venientem excipere. In propria quidem venientem, sui, magno ipsorum malo, non rece- | |
[pagina 97]
| |
perunt: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatemGa naar margenoot+ filios Dei fieri; his qui credunt in nomine eius. Idipsum quoque postmodum de se & Patre suo caelesti promisit: Si quis diligit me,Ga naar margenoot+ sermonem meum seruabit; & Pater meus diliget eum: & ad eum veniemus, & mansionem apud eum faciemus: gratiam Spiritus sancti multiplicem, tam charo suo hospiti multis asserens argumentis. Aeternae quoque beatitudinis mansione gratiam hospitalitatis compensandam ex sacra Scriptura didicimus: iuxta Christi promissum: Vt recipiant vos in aeterna tabernacula. VndeGa naar margenoot+ Onesiphorus Ephesius, discipulos Christi suscipere solitus, sic ab Apostolo Paulo benedicitur, vt dubitare non sit, quin hospitalitatis officijs aeternae vitae praemia sibi compararit. Det,Ga naar margenoot+ inquit, misericordiam Dominus Onesiphori domui, qui saepe me refrigerauit, & catenam meam non erubuit: sed cùm Romam venisset, solicitè me quaesiuit, & inuenit. Det illi Dominus inuenire misericordiam à Deo in illa die. Et quanta Ephesi ministrauit mihi. O felix igitur Onesiphorus, qui aliquando auditurus est optatissimam vocem illam vocantis Domini, ac dicentis: Veni benedicti Patris mei, possidet paratum tibi regnum à constitutione mundi: hospes enim eram, & collegisti me. Martyrius vitae honorabilis monachus (vt D. GregoriusGa naar margenoot+ narrat) leprosum quendam in via repertum vlteriùs progredi non valentem, pallio inuolutum in humeros sustulit, & ad monasterium quò tendebat benignè deportauit. Cumque monasterio appropinquabat, Pater spiritualis eius loci magnis clamare vocibus coepit: Currite, ac ianuas monasterij citò aperite: quia Frater Martyrius venit, Dominum portans. Statim verò vt Martyrius ad monasterij aditum peruenit, is qui leprosus esse putabatur, de collo eius desiliens, & in nota Christi Saluatoris specie apparens, ad caelum vidente Martyrio est reuersus; eique ascendens dixit; Martyri, tu me non erubuisti super terram; ego te non erubescam super caelos. Ingressum in monasterium rogauit Pater, Frater Martyri, vbi est quem portabas? Cui ille: Ego, si sciuissem quis esset, pedes eius tenuissem. Tunc eidem Martyrius narrauit, quòd cùm eum | |
[pagina 98]
| |
portaret, pondus eius minimè sensisset. Nec mirum, quomodo enim pondus eius sentire poterat, qui portantem portabat? Caelesti itaque mansione, terrenae hospitalitatis officium compensatur. |
|