Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– Auteursrechtvrij
[pagina 92]
| |
Alacres occasionis commoda amplectvntvr. 6.
A.
En tibi, care, mei magnum in te pignus amoris.
Hoc si solicitè serues, et noueris vti;
Magnus eris quondam.
B.
Grates ago Nympha perennes.
C.
O praestans donum, dono praestantius omni!
D.
In pretio sint, dona tibi: dein vtere iuxta
Numinis instinctum, et Ductorum iussa tuorum.
E.
Scire volo ad quantos Occasio ducat honores.
F.
Quilibet ergo suo fungatur munere.
G.
Faxo.
H.
Ne dubita; mens ista mea est, mens ista meorum.
I.
Angele, sic nostris vsque insidiabere lucris?
| |
[pagina 93]
| |
Schematis 6. explicatio;
| |
[pagina 94]
| |
instituantur conuiuia, dolia vini integra dapesque in publicum liberae exponantur, discique argentei atque orbes cum ipsis mappis, quandoque è sublimi in vulgus proijciantur, quin & pecuniae vis non modica ab illis aliquando spargatur, quorum occasione publica illa exultatio celebratur: vt lautia taceam hospitibus legatisque olim praeberi solita. Hinc in sacra Scriptura legimus; quòd, cùm iam Aman Regis AssueriGa naar margenoot+ mandato suspensus esset, sumtaque de hostibus Iudaeorum condigna vindicta, festos dies egerint Iudaei prae communi laetitia; quos & solenni ritu, vertente semper anno seruari mandarunt; essentque dies epularum atque laetitiae. & mitterent sibi inuicem ciborum partes, & pauperibus munuscula largirentur. Quin iam anteà, cùm Esther à Rege loco Vasthi in reginamGa naar margenoot+ electa esset, posuissetque diadema regni in capite eius; iussit rex conuiuium praeparari permagnificum cunctis principibus & seruis, pro coniunctione & nuptijs Esther. Et dedit requiem vniuersis prouincijs, ac dona largitus est, iuxta magnificentiam principalem. Quapropter & Apostolus, quando dicit, vnicuique nostrûm à Christo datam esse gratiam, secundùm mensuram donationis Christi, etiam quomodo liberalitas illa, triumphi ipsius maximi non minima pars fuerit, ostendit; cùm ita ex Regij Prophetae concentu triumphantem prosequitur.Ga naar margenoot+ Ascendens in altum, captiuam duxit captiuitatem, dedit donaGa naar margenoot+ hominibus. Septiformem cum primis Spiritus sancti gratiam, cuius è multis singularis est fructus, gaudium: deditque deinde inexhaustum gratiae multiformis thesaurum, quo dotauit Ecclesiam, matrem filiorum laetantem. Praeter exempla praecedenti schemate prolata, vberem hospitalitatis vtilitatem attestantia, alia hic paucula, vt & sequenti capite, licebit annectere, propter duorum horum schematum affinitatem. Hospitij occasione vidua illa Sarephtana, Eliae beneficio,Ga naar margenoot+ longam rigidamque illam annonae caritatem, famem, mortemque superauit: demortui quoque filij vitam impetrauit. Quocirca & Elias innuens tantum beneficentia hospiti suae | |
[pagina 95]
| |
quodam iure deberi, sic ait, dum pro filio eius Domino supplex deprecatur: Domine Deus meus, etiámne viduam, apudGa naar margenoot+ quam ego vtcumque sustentor, afflixisti, vt interficeres filium eius? Reuertatur, obsecro, anima pueri huius in viscera eius. Exaudiuit autem Dominus vocem Eliae; & reuersa est anima pueri intra eum, & reuixit. Tulitque Elias puerum, & deposuit eum de caenaculo in inferiorem domum, & tradidit eum matri suae. Magnum verè beneficium, quia denuò ei filium dedit: & insuper ad veri Dei agnitionem est hac occasione adducta: dicens, Nunc in isto cognoui, quòd vir Dei es tu. |
|