Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– Auteursrechtvrij
[pagina 106]
| |
Nulla occasio, propriè dicta, cuiquam ad malum datur.OPeraepretium me nunc facturum spero, si occasione tam vtilium munerum Occasionis bonae, detestandorumGa naar margenoot+ quoque munerum sinistrae Occasionis (quae sibi praeter fas & aequum hoc nomen vsurpat) pericula ostendero, & docuero fugam. In primis, nulla vmquam legitima ad malum occasioGa naar margenoot+ esse homini potest. Ita testatur id Sapiens, à tempore omne malum excludens: Nemini mandauit Deus, impiè agere: &Ga naar margenoot+ nemini dedit spatium peccandi. Ac si dicat: Omnia licita & honesta, quin & indifferentia, modò vsum suum licitum habeant, simul cum bonis & vtilibus, vtcumque sub praeceptum cadunt, generaliter sumtum: si qua verò horum praecipi quis inficiatur, spatium saltem eis concendi, negare non poterit: quia mala non sunt. Proptereà dicit alibi idem: Omni negotio estGa naar margenoot+ tempus, est & oppportunitas. A Deo scilicet concessa ad id exsequendum. Peccatum verò, vt quod ab omni hominisGa naar margenoot+ occupatione & negotio rebusve gerendis excluditur, etiam ab omni tempore & opportunitate sequestratur; quia Deus non mandauit cuiquam impiè agere: hoc est, nihil habet à Deo sibi bona pace concessum, quo perpetretur: adeò vt ne quidem punctum temporis vel momentum occasionis opportunum, ad peccandum censeri possit alicui attributum. Idcircò Sapiens alio loco monet: Fili, conserua tempus, &Ga naar margenoot+ deuita à malo. Nihil temporis ei concedendo, quia nihil ei debetur: neque vmquam ad malum occasionem captando, quia numquam tibi iusta peccandi praebetur Occasio. Quòd enim communiter, & indifferenter, etiam in malis rebus, occasio vocitetur, abusus est: & apud Christianos, species ei tantùm & exterior quaedam Occasionis apparentis delineatio est concedenda. Dum autem ita appellatur, hoc sensu fieri | |
[pagina 107]
| |
putandum est, vt illa temporis vel rerum occurrentium ad malum perpetrandum aptitudo & optata commoditas, dicatur occasio: quia eumdem locum supplet in malo, quem in bono iusta sibi tuetur occasio. Hinc illud Menandri: Ad prauè agendum, parua satisGa naar margenoot+ occasio est. Vnde & natum creditur illud adagium: OccasioGa naar margenoot+ dumtaxat opus est prauitati. Proprium prorsus huic proposito exemplum est, quando Semei tam plenus omnis mali fuit, vt minima tantùm opus esset occasione, qua totum virus suum in alicuius caputGa naar margenoot+ effunderet: itaque Deus ei obtulit Dauidem, qui ex ipsius malitia econuerso maioris meriti occasionem eliceret. Itaque in illum, gurgitem maledictorum velut sentinam copiosissimè euacuauit: adeò vt proptereà diceret Dauid: DominusGa naar margenoot+ praecepit ei vt malediceret Dauid. hoc est: Quia certò erat malitiam suam in aliquem exerciturus, permisit potiùs Deus, vt in eum exerceret, qui inde etiam fructum ampliorem colligeret. Occasio iusta non fuit; sed malo ipsi praemeditato, conueniens quaedam rei aptitudo. Ita fuit illegitima & sinistrè accepta occasio, quando AaronGa naar margenoot+ & Maria soror eius, Moysen probro iactauerunt, ob vxorem eius (vt inquit Scriptura) Aethiopissam; & ideò, quae tam petulantis audaciae caput fuerat, in lepram incidit, vt corporis morbo mentis vitium puniretur. Dictum illud Domini nostri cum hac quoque quadrat sententia, quando suorum carnalium amicorum ad malum paratam semper promtitudinem arguebat: Neque enimGa naar margenoot+ fratres (cognati) eius credebant in eum. Dicit ergo eis Iesus: Tempus meum nondum aduenit: Tempus autem vestrum semper est paratum. Ita nocendi cupidi, ad minimam occasionis vmbram, quam interdum & sibi ipsi fingunt, parati sunt laedere. Huc spectat illud Fimbriae figmentum, iustae occasionis & causae praetextu in M. Scaeuolam excogitatum. FimbriaGa naar margenoot+ siquidem Romanus, omnium hominum audacissimus, vulnus quodam tempore Mutio Saeuolae inflixit, volens eumGa naar margenoot+ trucidare, à quo tamen conualuit. Quod vt vidit Fimbria, se velle | |
[pagina 108]
| |
Scaeuolam in ius vocare, ait, & accusare. Quumque interrogaretur in quo esset eum accusaturus (qua de causa scilicet quave occasione id meditaretur) respondit se obiecturum illi, quòd nimis parcè telum in corpus suum recepisset: qui tandem etiam Scaeuolam occidit: quia homo scelestus minima tantùm occasionis specie vel temporis aptitudine indigebat, vt facinus intentatum perpetraret. Ita lupus in ouem occasionis praetextum quaerens, innocuamGa naar margenoot+ ouiculam accusabat quòd aquam turbasset ex qua ipse biberet; cùm tamen illa in inferiori praeterfluentis aquae parte bibisset, lupus verò in altiori, ad quem ab ouicula lapsus aquae ne fingi quidem poterat. Sic vulgò dicimus; Facilè fustem inuenerit, qui canem caedere voluerit. Sed de mala occasione, (licet hoc nomine indigna) eiusque detestandis muneribus, hoc est, de miserando talis occasionis exitu, aliquid ampliùs proferamus, nouo ad id capite adornato. |
|