Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– Auteursrechtvrij
[pagina 78]
| |
Oppositio aspernantium & amplectentium Occasionem.POrrò, vt oppositionem hanc, quorumdam OccasionemGa naar margenoot+ fastidientium, aliorum econtrà studiosè amplectentium, clariùs discernamus; solidiora aliqua proferamus, quae tam diuerso hominum generi ex aequo conueniant; discamusque, reiectis desidibus, diligentiores in opportunitatis à Deo datae obseruatione imitari. Primùm, opportunè his applicemus, quod Dominus ipse, occasione talis dissimilitudinis studiorum, efficaciter explanauit. Dicebat Iudaeis: Numquam legistis in Scripturis, LapidemGa naar margenoot+ quem reprobauerunt aedificantes (insipientes Scribae) hic factus est in caput anguli? A Domino factum est istud: & est mirabile in oculis nostris. Ideò dico vobis, quia auferetur à vobis regnum Dei, & dabitur genti facienti fructus eius. Paulò antè sub figura vineae, de Euangelio, gratia, vitaque aeterna, praemiserat, dicens; Malos malè perdet, & vineam suam locabit alijs agricolis, qui reddent ei fructum temporibus suis. Ita & SamaritaniGa naar margenoot+ quidam tam inhumanos se erga ipsum Dominum exhibuerunt, vt eum nollent portis excipere: adeoque propterea indignarentur Apostoli, praesertim quos praemiserat, vt ipsum talibus compellarent; Domine, vis dicimus vt ignis descendat de caelo, & consumat illos? Viceuersa verò alij, etiam Samaritani,Ga naar margenoot+ sed cordati magis, vsque adeò fuerunt ipsius hospitio & contubernio exhilarati, vt eum rogarint, dignaretur cum ipsis manere: & mansit ibi duos dies. Eo modo scimus eumdem cum omnibus suis donis caelestibus ab ingrato Iudaeorum populo fuisse fastiditum, vt ad gentiles se conuerterit, qui se dignos ipsius gratia effecerunt, fidem suscipiendo, salutis amplexando remedia, & iugum eius suaue atque leue onus lubentibus humeris admittendo. Id Paulus | |
[pagina 79]
| |
Iudaeis in faciem exprobrauit: quando enim Antiochiae vniuersa ciuitas conuenisset vt audirent verbum Dei, Iudaei videntesGa naar margenoot+ turbas & repleti zelo contradicebant his quae à Paulo dicebantur, blasphemantes. Tunc constanter Paulus & Barnabas dixerunt: Vobis oportebat primùm loqui Verbum Dei: sed quoniam repellitis illud, & indignos vos iudicatis aeternae vitae: ecce, conuertimur ad Gentes. Sic enim praecepit nobis Dominus. Haec insuper non vno loco proponit Apostolus, vt contraria iuxta se collocata, sibique ex aduerso opposita, magis elucescant. Gentes (inquit) quae non sectabantur iustitiam,Ga naar margenoot+ apprehenderunt iustitiam; Israel verò sectando legem institiae, in legem non peruenit. Item: Delictum eorum, diuitiae sunt mundi;Ga naar margenoot+ & diminutio eorum, diuitiae Gentium. Dum scilicet istae amplectuntur, quod illi stultè & pertinaciter abiecerunt. Item: Fracti sunt rami; & tu, cùm oleaster esses, insertus es illis; & socius radicis & pinguedinis oliuae factus es. Non absimile huic oppositioni est illud, quod D. Petrus in medium adfert, ad ostendendum, alium aliquem esse in locum Iudae substituendum, qui loco, dignitate, & officio Apostolatus ritè fungeretur; quem pessimus ille Domini proditor indignè subiuerat. De hoc non solùm ipse sic est protestatus; Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris exGa naar margenoot+ his duobus vnum, accipere locum ministerij huius & Apostolatus, de quo praeuaricatus est Iudas, vt abiret in locum suum: verumetiam Dauidem inducit hanc vicissitudinem vaticinatum; Viri fratres (inquit) oportet impleri Scripturam, quam praedixit Spiritus sanctus per os Dauid de Iuda Scriptum est enim in libro Psalmorum: Fiat commoratio eorum deserta, & non sit qui inhabitet in ea: & episcopatum eius accipiat alter. Ita Saul & Dauid in occasionis occursu oppositi sibi fuerunt: Saul ad magna concessam à Deo, spreuit; Dauid veròGa naar margenoot+ est cum maxima animi gratulatione amplexatus. Saul indignè eam repulit, quando primaeua illa humilitate reiecta, magnus apud semetipsum apparere potiùs quàm esse delegit; adeò vt & sacerdotis officium non sit veritus sibi assumere. Quamobrem eum increpans Samuel, dixit; Stultè egisti, nec | |
[pagina 80]
| |
custodisti mandata Domini Dei tui, quae praecepit tibi. Quod si non fecisses, iam nunc praeparasset Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum: sed nequaquam regnum tuum vltrà consurget. Quaesiuit Dominus sibi virum iuxta cor suum: & praecepit ei Dominus, vt esset dux super populum suum. Hanc commutationem, tempore gratiae, nouissimoque illo die futuram quoque praedixit Dominus hisce verbis: DicoGa naar margenoot+ autem vobis, quòd multi ab Oriente & Occidente venient, & recumbent cum Abraham & Isaac & Iacob in regno caelorum; filij autem regni eijcientur in tenebras exteriores. Idem alibi, hoc loquendi modo, etiam explicatiùs asseuerauit; Amen dicoGa naar margenoot+ vobis, quia publicani & meretrices praecedunt vos in Regnum Dei. Venit enim ad vos Ioannes in via iustitiae, non credidistis ei: publicani autem & meretrices crediderunt ei. Vt verò illos etiam secundariè oblatam salutis occasionem spreuisse demonstret, praedictis addit; Vos autem videntes (illorum nempe conuersionem & poenitentiam) nec poenitentiam habuistis posteà, vt crederetis ei. |
|