Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– AuteursrechtvrijAb ingratis ad cordatiores transitio, more hospitum.IN detestanda illa populi Israelitici praeuaricatione, minatus est Dominus, ob tanti beneficij contemtum, omnes ad vnum interimere, vel à se proijcere, aliumque ipsorum loco deligere populum; Moysi ita contestans: Cerno, quòd populusGa naar margenoot+ iste durae ceruicis sit. Dimitte me, vt irascatur furor meus contra eos, & deleam eos: faciamque te in gentem magnam. Vtque alibi dicit; Et constituam te super gentem, quae hac maior &Ga naar margenoot+ fortior sit. Rectè itaque in schemate praesenti Angelus istos adolescentes, atque alios quoscumque in persona illorum alloquitur, qui plus prioribus illis sapientes, Tempus, Occasionem, Deíque auxilium, | |
[pagina 81]
| |
meliori sunt loco habituri. Idque satis sicut D. Hieronymus non sine energia, aduersatiuam illam Christi compellationem in Apostolis notandam existimauit: Vt quando rogarat, quemGa naar margenoot+ dicerent homines esse filium hominis, atque alios alia referre respondissent, eos econtrà sit percontatus, Vos autem,Ga naar margenoot+ quem me esse dicitis? Illis, quia homines sunt, humana opinantibus, Vos, qui estis Dij, quem me esse existimatis? Ita hîc: ac si Angelus dicat; Illis, (quia vecordes & insensati sunt) oblata Dei beneficia respuentibus; Vos, quibus meliori natis sidere plus est animi, plus prudentiae, agedum, gaudete benefortunati. Vt sapitis, vt è caelo vobis adsunt excellentes isti hospites, ita laeti alacresque eos excipitote: quosque alij magno suo malo contemserunt, vos omni qua datur humanitate amplexamini, fouete, obsequijs gratuitis illorum vobis gratiam demeremini. Non abibitis ab ipsorum donis immunes, beneficentiam experiemini singularem: honor, opulentia, beatitudo, vos pro tali officio manent. Studium hoc in verbis ab Occasione & Tempore in ipsoGa naar margenoot+ aggressu prolatis, expressè est animaduertere: quibus omnes (quasi rem ipsam loquentem audiamus) inuitant ad sui amorem, curam, & debitum erga ipsos officium; spe & pacto felicitatis amplissimae, certaque regni caelestis exspectatione. |
|