Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– Auteursrechtvrij
[pagina 74]
| |
Tempvs et Occasionem prvdentes stvdiose observant. 5.
A.
Vos agedum Iuuenes; iam nunc datur esse beatis.
Vos sapite, atque alijs spretum ne temnite Numen.
B.
Si quis amor nostri, vel si vos cura salutis
Vlla tenet; magnam paruo post tempore messem
Proferet.
C.
Et rutili statuet super atria Coeli.
D.
Hospes gratus ades.
E.
Prô quam tua lumina laeti
Adspicimus!
F.
Quam tu nostris Occasio ocellis
Exoptata venis! G. Quam te tardante dolemus!
H.
Cedo manum, et fidos amplectere fida clientes.
A.
Gratus hic est animi candor, placet ista voluntas.
| |
[pagina 75]
| |
Schematis 5. explicatio;
| |
[pagina 76]
| |
quod quàm rectè crediderint, quamque non temerè se erga tam munificum Numen, ita gratos officiososque praestiterint, sequenti post hoc schemate, in munerum largitione reipsa constabit. At modò de gratitudine & ingratitudine erga hospites priùs disserendum. In probos prudentesque hosce adolescentes hoc in primis quadrat, quod dicit Apostolus; Hospitalitatem nolite obliuisci:Ga naar margenoot+ per hanc enim placuerunt quidam, Angelis hospitio receptis. Vnde D. Ambrosius: Tanta est apud Deum hospitalitatis gratia,Ga naar margenoot+ vt ne potus quidem aquae frigidae à praemijs remunerationis immunis sit. Vides, inquit, quia Abraham Deum recepit hospitio, dum hospites quaerit. Vides, quia Lot Angelos recepit. Vnde scis, an tu, cùm suscipis hominem, suscipias Christum? D. enim Gregorius pauperibus mensae suae adhibitisGa naar margenoot+ ipse interdum ministrabat; qua humanitate meruit aliquando conuiuam habere Christum. Cùm enim ministrando se semel auerteret, conuersus deprehendit vnum ex conuescentibus non apparere. Quam rem vehementer secum admiranti, nocte proxima adfuit in visu Dominus, dicens, eò quòd ceteris diebus membra mea hospitio mensaque excepisti, dignus fuisti qui hesterno exciperes & caput. Quocirca non incongruè quasi hospites excipi depinguntur Occasio & Tempvs, cùm & Fides, & Religio, & Deus ipseGa naar margenoot+ in sua misericordia, protectione, & gratia, ceterisque ei attributis, dum nobis accedunt vel recedunt à nobis, peregrinantium typo describantur. Sic loquitur horum intuitu Propheta ipsi Deo: Exspectatio Israel, saluator eius in temporeGa naar margenoot+ tribulationis: quare quasi colonus futurus es in terra, & quasi viator declinans ad manendum? quare futurus es velut vir vagus? &c. Quemadmodum itaque apud priores illos adolescentes,Ga naar margenoot+ Dei dona non intelligentes, malè accepta fuerunt: Tempus triuerunt, illuserunt Occasioni, Dei gratiam in vacuum receperunt, neque angelicum eis acceptum fuit ministerium, & quasi vilissimo indignos tuguriolo hospites exsibilauerunt; ita isti cordatiores, rem seriò, vt par erat, aestimantes, talibus seGa naar margenoot+ plurimùm ornari hospitibus arbitrantur. | |
[pagina 77]
| |
Attendunt siquidem, qui, qualesque sint, à quo destinati, quantumque secum adferant suis hospitibus emolumenti. Ideoque planè contrario moti instinctu, studijs prorsus alijs accinguntur, & omnino diuersos se praebent ab illis, inuisis, ingratis, & illiberalibus hominibus, qui propterea digni non sunt, quos tellus ferat. De prudentibus verò istis, & officij boni plenis, dici potest verè, dignos esse ob gratiam hospitalitatis, qui Angelos Deumque ipsum in suis administris & donis hospitio recipiant. Atque quemadmodum in exoticos illos barbarosque homines, Tempus Occasionemque auersantes, illud socij Aeneae torqueri potest.
Quod genus hoc hominum, quaeve hunc tam barbara moremGa naar margenoot+
Permittit patria? hospitio prohibemur arenae;
Bella cient primaque vetant consistere terra:
Ita vicissim de sensatis istis, resque serias seriò cordi habentibus, dignisque tanto honore ab alijs repudiato, illud eiusdem auctoris:
Inuentes alium, si te hic fastidit Alexis.Ga naar margenoot+
Sicque olim obseruatum fuit (vt magis serijs rem seriam comparemus) in bonarum literarum è Graecia in hasce RegionesGa naar margenoot+ commigratione. Quando etenim Leo Armenus Studitarum (qui à Studio fundatore nomen acceperant) Constantinopoli commorantium monasterium, vnà cum Studitis, & nobilissima ipsorum bibliotheca, flammis comburi iussit; factum est, ea Occasione, vt, quo tempore haeretici ex Oriente & Graecia conati sunt bonas artes fugare, eodem ferè Catholici eas inde profugientes sint amplexati. Ita Thomas Bozius ex Zonara. |
|