Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– Auteursrechtvrij
[pagina 67]
| |
Intoleranda erga Occasionis beneficium ingratitudo, alijs praeterea exemplis declaratur.QVantam quamque multiplicem maximi boniGa naar margenoot+ occasionem habuit Pharao rex Aegypti, & ad Dei veriGa naar margenoot+ cognitionem, & solidae prosperitatis asylum consequendum, si arripuisset! Hanc ei pariebant, quasi faecundissimo matris cuiusdam sinu, Iosephi sapientia, vaticinia, consilia, Dei numen in ipso multis quotidie argumentis elucens, somniorum visorumque explicatio; in septennalis inediae calamitate prudenti prouisione superanda, solertia; totius denique terrae Aegyptiacae ipsi sua industria subiugatione. Attamen neglexit omnia, neque eò venit, quò ipsum quasi protensa manu ducebat Occasio: quin tandem, in suum suorumque caput, pessimè abusus est omnibus; amicam occasionem in acerbissimi odij & seuerissimae hostilitatis causam conuertendo. Insignem quoque se postmodum praebuit idem ipse Occasionis bonae contemtorem; quando, quot plagis à Deo pro populi Israelitici dimissione fuit castigatus, totidem fuit nouis occasionibus ad saniorem mentem reuocatus. Neque tantùm neglexit, verumetiam pertinaci malitia, corde obdurato, & tandem armata manu, totoque Regni robore, se tam salutari occasioni obiecit; vt mirum non sit, si cum omnibus suis tam miserandam in mari rubro perpessus sit cladem. Nam meritò diuinae vindictae flagello perstringitur, qui beneficiae manus obsequium auersatur. Quid enim est aliud Occasio boni, quàm oblatum à Deo opportunitatis beneficium, ad rectè agendum, salutemque promerendam? neque fas est vel minimum magni regis (nedum Dei) donum contemnere. Quàm indignè tulerit Moyses populi IsraeliticiGa naar margenoot+ ingratitudinem, tamquam eximiae occasionis vituperium, vel eo solo potuit argumento constare, quòd Dei digito conscriptas ta- | |
[pagina 68]
| |
bulas, iratus valde proiecerit, easque ad radicem montis confregerit. Videns siquidem populus, quòd moram faceret descendendi de monte Moyses, cùm per id occasio eis potiùs daretur, ad sibi de tali duce congratulandum, Deo gratias agendum, ad Moysem ipsum fatum iam Deo familiarem, suaeque maioris felicitatis effectum patronum, magis honorandum, timendum, amandum; omnia in aduersam partem rapientes, tanti boni occasionem, vt causam suae insaniae peropportunam, sunt amplexati. Fecerunt sibi vitulum conflatilem, sedit populus manducare & bibere, & surrexerunt ludere. Ecce, quàm grauis noxae est, prima fronte occasionem malè excipere! Poenas tantae dementiae dederunt, caesis vna die triginta tribus millibus. Non impunè quoque cessit huic ingrato populo spretaeGa naar margenoot+ iniuria Occasionis, quando occasione murmurantis promiscui vulgi, quòd cum ipsis de Aegypto conscenderat, ipsi pariter murmurare coeperunt, potiùs quàm vt occasione panis angelici, ad gratiarum actionem, Dei laudem, constantiamque animarentur. Spreta tam splendida tantae dignationis opportunitate, (cuius primùm occasione non potuerant satis admirari, sibique gratulari, exclamantes prae rei nouitate & vbertate, Man hu!Ga naar margenoot+ Quid est hoc?) quasi suae ipsimet felicitati inuidentes, planè in oppositum latus animos reflexerunt; irridentes, fastidientes, & calumniantes donum caeleste, dicentesque, AnimaGa naar margenoot+ nostra arida est: Nihil aliud respiciunt oculi nostri, nisi Man. Item, Anima nostra nauseat super cibo isto leuissimo. Cumque Sapiens in stupendis Dei beneficijs erga huncGa naar margenoot+ suum populum istud enumerans inquiat; Angelorum esca nutriuisti populum tuum: & paratum panem de caelo praestitisti illis, sine labore, omne delectamentum in se habentem, & omnem saporis suauitatem. Substantiam enim tuam & dulcedinem tuam, quam in filios habes, ostendebas: deseruiens vniuscuiusque voluntati, ad quod quisque volebat, conuertebatur: Cùm (inquam) tam honorificè de hoc Dei munere, & maximae gratitudinis occasione huic populo praestita, sentiat | |
[pagina 69]
| |
Sapiens, vt fermè nesciat, quibus verbis explicet; ipsi hanc occasionem in rem veluti detestandam, & cum nausea respuendam, peruertentes, murmurarunt, exsecrati sunt, fleueruntque cum eiulatu; adeò vt audiret videretque Moyses flentem populum per familias, singulos per ostia tentorij sui. Neque reticetur ibidem merita Dei indignatio super intoleranda illa tanti boni detestatione. Iratusque est Dominus valde: sed & Moysi intoleranda res visa est. Ita, prô dolor! nobis frequenter accidit, vt quasi mente capti oblatam ad optima quaeque occasionem, immo ad aeternae salutis assertionem, non solùm negligamus, verumetiam vt rem odiosam fastidiamus. Exempli gratia, hortatur Apostolus: Satagite, vt per bona opera certam vestram vocationemGa naar margenoot+ & electionem faciatis. Haec enim facientes, non peccabitis aliquando. Ex quo sequitur, vigili attentione omnem benè merendi occasionem esse obseruandam, nihilque interim minùs praestamus. Verbi gratia, occurrit pauper, comitaturque eumGa naar margenoot+ Occasio exercendi charitatem, praetermittitur indonatus. Item fit obuiam aliquis inops consilij, rem suam aperit, petit sibi consuli, se iuuari; excutitur. Nunciatur, aegrotum iacere in plateis, immo ad ianuam cum Lazaro, quò subleuetur ipsius miseria: adstat Occasio, inuitat, ingentem pollicetur retributionem: indignatio potiùs contra denunciantem oborietur, quàm officium charitatis. Paupercula, & quidem in vicinia, dicitur esse in puerperio; tantamque illic esse rerum omnium penuriam, vt egestatis ipsius dici possit triclinium: flagitatur auxilium: Occasio valde impensè commendat pietatis officium, cum salutis aeternae promisso: surdis canitur, aut etiam grauiter excipitur qui tam molestis sermonibus aures obtundit. Refertur, miseram certo loco perire in sordibus animam, seseque optimam offerre occasionem, è coeno vitiorum extrahendi, vel quòd Deus per morbum, egestatem, aliáve ratione admonitionis consilijque capacem fecisse videatur, aptamque reductioni, si quis manum admoueat, occasionemque tam optabilem arripiat: praetexetur aliquid, quò minùs tempori opportuno seruiatur, & seruietur affectui, sicque praeter- | |
[pagina 70]
| |
mittetur occasio. Scimus tamen Christum certò addixisse, in extremo iudicio coram vniuerso mundo confessurum; quod vni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis; itaqueGa naar margenoot+ remuneraturum, atque si ipsi in propria persona, tali occasione collatum fuisset officium charitatis. Tunc autem ad amussim expendetur indignitas tam praeclarae occasionis promerendi contemtae, quando sibi negatum fatebitur, quidquid tali occursu rerum fuerit intermissum. |
|