Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– AuteursrechtvrijAlijs adhuc exemplis, spretae Occasionis damnum ostenditur.QVid causae, putamus, fuit; cur Cham maledictus à patreGa naar margenoot+ fuerit, & seruus seruorum fratribus suis constitutus, totaque stirps Chanaan deinceps vt infamis habita; nisi quia occasionem nactus bene merendi de patre iacente in tabernaculo, potiùs in occasionem risus & ignominiae traxit, etiam fratribus suis id ignorantibus reuelando? Isti verò, occasione consulendi honori paterno benè vtentes, à patre fuerunt benedictione remunerati. Irriserunt quoque oblatam salutis occasionem, vtGa naar margenoot+ audiuimus, duo generi Lot, quam eis ipse iussu nuncij caelestis in manus dabat. Videbatur eis ludens loqui, inquit sacra historia, sed iocus ille certo ipsis exitio constitit. Nam igne de caelo delapso, cum reliquis Sodomitis absumti sunt. Esau spreuit Occasionem rem suam inconcussèGa naar margenoot+ stabiliendi; Accepto siquidem pane & lente, comedit & abijt: paruipendens, quòd primogenita vendidisset. Vbi notanda venit crassa illa in tam incomparabilis rei damno oscitantia, quando singulare illud Occasionis beneficium tam indignè repellitur. Opimam quoque conuertendi se ad Deum occasionem non arripuit Laban, cùm per Iacob ditatus & à Deo fuerit benedictus, dicente ipsi Iacob; Modicum habuisti antequamGa naar margenoot+ | |
[pagina 66]
| |
venirem ad te, & nunc diues effectus es: benedixitque tibi DeusGa naar margenoot+ ad introitum meum. Sed tam benignè oblatam est aspernatus occasionem: mansit idololatra; & abeuntem Dei monitu Iacob cum vxoribus suis, eius filiabus, hostiliter est persecutus: illumque tractasset indignè hominum ingratissimus; nisi Deus ei anteà fuisset interminatus, ne faceret. Valet, inquit, manus mea reddere tibi malum; sed Deus patris tui, heri dixit mihi, Caue ne loquaris contra Iacob quidquam durius. Sic fiunt, ecce, & Deo odibiles, & sibi alijsque iniurij, quicumque oblatam salutis occasionem vilipendunt. Poterat porrò iste (si voluisset) hac occasione, & veri Dei cultor fieri, & rebus omnibus affluere. Occasionem similiter à Deo datam habuere fratres Ioseph,Ga naar margenoot+ & vitae in melius commutandae, & diuini fauoris vberiùs obtinendi: tum, quando ipsis sua somnia, futurorum praesaga recensuit; tum, quando diuinum planè puerum, parenti tam gratum, Deoque carissimum, tanta cum animi alacritate, erga patrem obedientiâ , & sincera in ipsos charitate, ad se venire conspicerent, solandi eos gratiâ, visendique hortatu patris, si cuncta prospera ipsis acciderent. Quid intereà illi? súntne tantae felicitatis opportunitatem in tam commodo comite, fratre inquam, amplexati? exosculati sunt amicam in tam amoeno vasculo occasionem? minimè gentium. Spreuerunt oblatam tanti boni ansam, atque in contrariam cuncta partem retorserunt. Oderant eum (inquit historia) nec poterant ei quidquam pacificè loqui. Occasio maioris dilectionis coniunctionisque animorum, inuidiae & odij fomitem ministrauit, nullo suo merito, sed ipsorum peruersitate eam aspernante; & vniuersa, quae in bonum erant accipienda, in malum conuertente. Ecce (inquiunt) somniator venit: venite, occidamus eum, & mittamus in cisternam veterem; dicemusque, fera pessima deuorauit eum: & tunc apparebit, quid illi prosint somnia sua. |
|