Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– AuteursrechtvrijCurae temporis, ob vitae incertitudinem, terrena cura posthabenda.CVm, iuxta D. Augustinum, huius vitae tempus cursusGa naar margenoot+ ad mortem sit; vt & suprà meminimus; mirum nemini videri debet, si toto vitae decursu talem dicamus vnicuique habendam temporis rationem, vt qui sit mox fortè moriturus. Huc facit illa Senecae sententia: Sic formemusGa naar margenoot+ animum, tanqùam ad extremum ventum sit: nihil differamus: qui quotidie vitae suae manum imponit, non indiget tempore. Ac si dicat, semper mori paratus est, quare quotidie mortem exspectat. At, quia sponsi Penelopes, & studiosi temporis elusores,Ga naar margenoot+ tam mordicus oppositam tuentur partem, vt liceat pro lubito, quouis tempore ad quaeuis impunè abuti; ideò praedictis adhuc parumper insistendum duxi. Lubeat igitur, praetactorum occasione, tam turbati illius temporis aliquale videre spectaculum; quod, vti dico, propter vitae caducae incertitudinem, semper nobis ob oculos versari deberet. Dominum nostrum id viuidè adumbrantem attendamus. | |
[pagina 54]
| |
Cùm videritis, inquit, abominationem desolationis, &c. tuncGa naar margenoot+ qui in Iudaea sunt, fugiant in montes; & qui super tectum, non descendat in domum, nec introeat, vt tollat quid de domo sua: & qui in agro erit, non reuertatur retrò tollere vestimentum. Ecce, vbique fuga, vbique celeritas, salutis solius cura, & contemtus omnium quae in mundo sunt; non solùm rerum vnicuique communium, verumetiam priuatarum, & maximè familiarium, quarum amore quodam peculiari hominis animus solet distineri. Nec mirum tamen istorum tunc fore neglectum; eiusmodi namque futura est totius vniuersi constitutio, quae nullam aliam, nisi in apertè dementibus, admittat cogitationem, quàm quae ad rem faciat. Erit enim tunc tribulatio, qualis non fuit, neque erit; arescentibus hominibus prae timore, & exspectatione, quae superuenient vniuerso orbi. Tunc siquidem in summo gradu locum habebit, quod dicit Apostolus: Videte, fratres, quomodo cautè ambuletis. NonGa naar margenoot+ quasi insipientes, sed vt sapientes; redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Hanc sententiam ita explicat Chrysostomus,Ga naar margenoot+ vt quando in domo tua à violentis praedonibus inuasus obrueris, qui etiam minentur mortem; omnia quae habes, in redemtionem vitae lubens offers; adeò te nulla tunc ampliùs illarum rerum, quas possidebas, quibus oblectabaris, voluptas tenet; sed tota cogitatio eò fertur, vt te praesenti periculo eripias: ita tempore illo tam varijs obnoxio periculis & calamitatibus, ita ob impendentes necessitates in angustum redacto, iam iamque extrema comminanti; non aliae meritò occurrent animo cogitationes, quàm de tempore illo redimendo, ne ex eo vel momentum depereat, sed totum in salutem animae cedat: quando quidem illa ab isto, vt puncto, dependere certò cognoscitur. Narratur in historijs Indicis singulare solicitudinis animae momentique nouissimi exemplum; quo caput istud obsignabimus. Christophorus quidam Lusitanus in arce DiensiGa naar margenoot+ contra Turcas agitabat excubias. Fortè ita euenit, vt, cùm pro muri corona staret armatus, contorta ab hostibus è trans- | |
[pagina 55]
| |
uerso pila, partem ventris vnà cum intestinis abriperet.Ga naar margenoot+ Extemplò semianimis domum relatus, vti erat de aeterna salute solicitus, parentem optimam interrupta compellans voce, Peto, ait, abs te, quaesoque mater, vti mihi priùs ad expianda crimina sacerdotem, quàm ad prosequendum obitum lacrymas ac suspiria, praebeas. Vereor enim, si te ingemiscentem audiero, ne dolor tuus ac moeror, meam ad supremum hoc iter necessariam exigui temporis praeparationem impediat. Cui parens, vidua, inter adstantium singultus & complorationem, vnà siccis oculis, & placido vultu; Ego verò quod doleam, inquit, fili, habeo nihil, nisi noxae aut piaculi quippiam tibi superesse, quod eluas. Nam alioqui probè intelligo, ijs qui istud obierint leti genus, praeclaram esse mercedem paratam in caelo. Tu modò clementis Dei pacem ac veniam fidenter implora; teque in hoc transitu virum praebe. Id vnum in hac orbitate maximo mihi solatio fuerit. Inter hasce adhortationes labentia moribundi viscera manu suffulciens, fugientis animae reliquias tamdiu fouit, quoad accito in id sacerdoti peccata cum salutari detestatione confessus, & absolutus, in sinu parentis animam efflauit. At nunc, ad temporis opportunitatem, quod proprium occasionis nostrique propositi est argumentum, reuertamur. |
|