Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– AuteursrechtvrijExactis calculis ostenditur, quanti sit momenti, compendium & dispendium temporis.POrrò, vt adhuc euidentiùs tantam inaestimati temporis iacturam, eamque irreparabilem, graphicè commonstremus; cogitemus, non iam solùm (vt ex Bernardo didicimus) | |
[pagina 50]
| |
mortis sententiam in nos latam, regisque filium habituGa naar margenoot+ seruili pro nobis exeuntem, deflentem nostram infelicitatem, paratumque mori pro nobis; verumetiam, si placet, nos ipsos ad supplicium duci, omnemque toto oppido concurrere populum, ad tam triste spectaculum. Nónne extremae esset dementiae, ridere, iocari, nugis & mundi vanitatibus oblectari, saltitare, gestire, & ludicra quaeque exercere per viam? Tempus quod reliquum est, moerorem, meditationem mortis, conscientiae examen & purgationem, salutem animae, & totius vitae praeteritae bono fine iam iam claudendae seriam recordationem iure suo indubiè deposcit. Et sanus sit, qui hoc ipsum, partémve ipsius minimam fallere, perdere, vel terere non horrescat? Quis enim nesciat, vitam hanc viam esse ad mortem? siGa naar margenoot+ paulò diutiùs alijs vitam trahis, productiorem tantùm tibi esse ad mortem viam debes aestimare. An, quia reorum aliqui foras ad locum supplicij extra portas ciuitatis deducuntur, minùs de morte ac praesenti illo tempore benè collocando cogitare debent, quàm qui intra moenia, in ipso fortè foro, plectendi sunt? Si plus spatij suppetit, eò felicior, quòd plus otij reliquum est ad diligentiùs se in mortem praeparandum: at non, vt vel punctum tam sancti temporis perire permittat, nedum sponte perdat. Quis item nisi emotae mentis homo, tempus terendum existimet, vel futilibus tranfigendum, quando iam certatim ad incendium esset concurrendum, praesertim si illud viciniam corripuisset? Nemo enim nescit, quid versiculus ille, lippis & tonsoribus notus, tam sedulò cunctis inculcat:
Tum tua res agitur, paries cùm proximus ardet.Ga naar margenoot+
Quis similiter in communi naufragio tam vanus sit temporis emensor, qui tum vacare se posse delicijs iocisqueGa naar margenoot+ credat, cùm, si cuique centum sint manus, omnes essent adhibendae? Aut quis pastorum tam euaporati sit cerebri, qui fistula, cantu, saltu, poculisve cum otio se oblectet, aliósve similibus ad certamen inuitet, quando iam lupus in gregem | |
[pagina 51]
| |
irruens, rapit, grassatur, & stragem facit tetram ac miserandam? Quis denique si quando domus ruat, si hostis inuadat moenia, si ad arma concurratur, si miles infrendens iugulum petat, si postremò cum morbo letali morteque ipsa luctandum; quis, inquam, temporis illius opportunam non habeat rationem? quis tunc ei ad ludicra, risus, & voluptatum intemperiem, sit animus? quis ei rem gratam facturus est, qui de tempore fallendo, terendo, perdendóve fecerit mentionem; cùm de vita, de anima, de salutis aeternae possessione, vel etiam de adeundis gehennae incendijs agatur? Meritò quod res tum postulat & vsus, tota est animi intensione prouidendum, cùm à momento vno tota (tanta quanta est) pendeat aeternitas. Quocirca Apostolus, totius vitae nostrae breuitatem,Ga naar margenoot+ adeoque totius temporis restantis vsque ad diem iudicij, quasi momentaneum transitum expendens, sic censebat, sic loquebatur, sic nobis agendum arbitrabatur; quemadmodum iam diximus in casibus illis subitis faciendum, pro re nata nimirum. Et in hoc totis studijs incumbendum, quod ipsa res, & praesens temporis necessitas videtur exigere. Sic inquit: Hoc itaque dico, fratres; Tempus breue est: reliquum est, vt & quiGa naar margenoot+ habent vxores, tamquam non habentes sint: & qui flent, tamquam non flentes; & qui gaudent, tamquam non gaudentes; & qui emunt, tamquam non possidentes; & qui vtuntur hoc mundo, tamquam non vtantur. Praeterit enim figura huius mundi. Sic & Propheta Ezechiel inclamat: Venit tempus,Ga naar margenoot+ appropinquauit dies: qui emit, non laetetur; & qui vendit, non lugeat; quia ira super omnem populum. Quo loquendi modoGa naar margenoot+ illam temporis hominumque conditionem nobis ob oculos ambo statuere videntur, quae in communi omnium vastatione & conflagratione solet accidere; qualemque certò futuram scimus, quando in die illa, die inquam irae & consummationis saeculi, nihil erit quod tristetur qui sua distraxerit; nihilque quod gaudeat, qui illa sibi compararit. Quia, qui vendidit, caret quidem, sed aeque erat iam omnia perditurus; atque ita non est, quòd eum venditionis transactae poeniteat. | |
[pagina 52]
| |
Qui verò emit, habet is quidem, sed idem est, atque si non habeat, quia possidere non potest, cùm certum videat omnium interitum imminere. Sic qui vxores habent, qui diuitias accumularunt, qui sumtuosa exstruxere palatia, qui amplissimos plenis animis fouebant foecundabantque conceptus, & quasi nomini orbem extra mundi praesentis ambitum ac horizontem meditabantur: cùm iam labascent vniuersa, & inaudito partium collisarum fragore, certam vicinamque cuncta minabuntur ruinam; tempus illud, quo figuram, opulentiam, molemque ipsam mundi huius praeterire & perire videbimus, ad alias longè cogitationes mentem vniuscuiusque auocaturum res ipsa declarat. Specimen aliquod, in re quam contigisse certum est, in medium afferamus; in quo, tanquam in hoc mundi theatro contemplabimur, quid animi tunc potuerit fuisse hominibus, ad tempus terendum iocis, ad inaniter se oblectandum fallendiumque otium. Diluuij stragem, & hominum in illa exuberantium aquarum eluuione discurrentium perplexitatem, ob oculos pono. Verum quidem est, quod & ipse dicit Dominus; Sicut factum est in diebus Noë, ita erit & in diebus FilijGa naar margenoot+ hominis. Edebant & bibebant; vxores ducebant, & dabantur adGa naar margenoot+ nuptias, vsque in diem qua intrauit Noë in arcam; & venit diluuium & perdidit omnes. Similiter, sicut factum est in diebus Lot; edebant & bibebant, emebant & vendebant, plantabant & aedificabant: qua die autem exijt Lot à Sodomis, pluit ignem & sulphur de caelo, & omnes perdidit: secundùm haec erit, qua die Filius hominis reuelabitur. Haec Christus ipse. Ita quidem se ista habebant: sed id solùm, quamdiu vastitatem ingruentem non sentiscebant. At, quando iam vndis diluuij absorbebantur iactabanturque omnia; quando item flamma caelestis irae vindex vniuersa consumebat; sic in ipsa diei nouissimae trepidatione & clade; quem tunc animum ad iocum, choreas, scurriles fabulas, pocula, aleas, nuptias, hortos, merces, & cetera mundi ramenta, miseris mortalibus fuisse vel esse posse existimemus? Certum est, alia tum temporis, | |
[pagina 53]
| |
etiam non vocata ventura in mentem, totamque hominis cogitationem aliò prorsus abreptura. Neque tamen hic ita quispiam Catonem agat, vtGa naar margenoot+ honestam suo tempore à serijs animi relaxationem improbarit; quam ad arcus detensi imitationem, non solùm doctis grauibusque viris, verumetiam sanctis ipsis in vsu fuisse cognouimus. Sed, salua illa quasi naturae lege,
Quod caret alterna requie, durabile non est:Ga naar margenoot+
homini Christiano exactissimam esse habendam temporis rationem, statuendum est: quod & sequenti capite, ob rei tantae momentum, declarabitur. |
|