Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– AuteursrechtvrijPretiosissimum cum sit Tempus, maximam eius habendam rationem.QVemadmodum, iuxta fidei nostrae lumen, longè meliorGa naar margenoot+ esse debet apud Christianos temporis aestimatio, quàm apud quoscumque profanos sapientes, qui rem istam grandem | |
[pagina 47]
| |
solo rationis modiolo metiuntur; ita pluris semper facienda est, de valore temporis sacrorum scriptorum auctoritas. Quare, vnum hîc Bernardum, quasi ex ceterorum loquentem sententia, producamus in medium. Nihil, inquit,Ga naar margenoot+ pretiosius tempore: & heu! Nihil hodie eo vilius inuenitur. Transeunt dies salutis, & nemo recogitat. Nemo sibi perire diem & numquam rediturum causatur: sed, sicut capillus de capite, sic nec momentum peribit de tempore. Hinc idem eodem sermone seriò scholares admonet, vtGa naar margenoot+ tanti pretij pignus prudenter expendant. Nemo, inquit, vestrûm parui aestimet tempus, quod in verbis consumitur otiosis. Volat verbum irreuocabile, volat tempus irremediabile; nec aduertit insipiens, quid amittat. Licet fabulari, (dicunt) donec hora praetereat. O, donec praetereat hora! quam tibi ad agendam poenitentiam, ad obtinendam veniam, ad acquirendam gratiam, ad promerendam gloriam, miseratio conditoris indulserat. O, donec transeat tempus! quo diuinam propitiare debueras pietatem, properare ad Angelicam societatem, suspirare ad amissam haereditatem, excitare remissam voluntatem, flere commissam iniquitatem. Hucusque S. Bernardus, parsimoniae temporis zelator singularis. At, cum bona Lectoris pace, hîc quasi per transennam meminisse non pigeat, dicti illius celeberrimi, quod TitusGa naar margenoot+ Vespasianus in coena aliquando dicitur protulisse: quum siquidem illi in mentem veniret, se illo die nihil cuiquam beneficij fuisse largitum, O amici, inquit, diem perdidi. Huic omnino quadrat, quod Pictorius versu quodam ad amicum scribebat.
Quo te cumque die nil sancti egisse videbis;Ga naar margenoot+
Hunc tibi, Laurenti, deperijsse puta.
Ista nec in minimis ponas dispendia damnis:
Aere potest nullo vel breue tempus emi.
Sed ad sanctum nostrum redeamus, consilio eius & dictis, consilium dictumque Sapientis accommodando, quo ita omnem hominem Christo vt amico fide obstrictum commonebat: Fili mi, se spoponderis pro amico tuo, defixisti apudGa naar margenoot+ | |
[pagina 48]
| |
extraneum manum tuam, illaqueatus es verbis oris tui, & captus proprijs sermonibus. Fac ergo quod dico, fili mi, & temetipsum libera; quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum: ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebrae tuae. Eruere quasi damula de manu, & quasi auis de manu aucupis. Ita Sapiens: nihil spatij concedens, quod cum exacta ratione non conueniat; vt, cùm exiget is cui fidem dedimus & animam debemus, bonam illi dati acceptique reddamus rationem, fidemque nostram liberemus. Torpentem proinde, & à tam salutari necessarioque cessantem officio, duriter verbis sequentibus exagitat; Vade ad formicam piger. Si ita pigri inutilesque temporis dispensatores increpantur, quomodo excipiendi erunt dissipatores? Et verè increpationem merentur acerbissimam, qui nihil minùs cogitantes, quàm in quo sint statu, quàm tenui è pilo pendeat ipsorum salus, delicijs interim & iocis, & meris vacant insanijs: non maiorem habentes temporis rationem, quàm si ad ipsorum nutum, vt olim ad imperium Iosue, sol stare cogatur,Ga naar margenoot+ quandocumque voluerint; nec vel tantillum eis sit metuendum, quid serus vesper vehat. Dicere solent propterea istiusmodi temporis decoctores;Ga naar margenoot+ vt quid anxiè curemus horulas? non nos ipsis, sed ipsae nobis factae sunt: quasi verò idcircò tempus in horas distinctum sit, non vt exacta eius habeatur ratio, sed vt pro libidine bonae horae consumantur. Hanc oscitantiam, intolerandamque inconsiderationem disertè describit Bernardus; in se (ad maiorem motum) tam tristem transfigurans fabulam. Ludebam, inquit, ego forisGa naar margenoot+ in platea; & in secreto regalis cubiculi super me ferebatur iudicium mortis. Audiuit hoc vnigenitus eius; exijt posito diademate, sacco vestitus, aspersus cinere caput, nudis pedibus, flens & eiulans, quòd morte damnatus esset eius seruulus (ego nempe.) Intueor eum subitò procedentem; stupeo nouitatem, causam percontor, & audio. Quid facturus sum? Adhúcne ludam, & deludam lacrymas eius? Planè, si insanus sum & mentis inops, non sequar eum, nec simul cum lu- | |
[pagina 49]
| |
gente lugebo. Ecce, vnde pudor. Hactenus Bernardus. Hinc ille, cuius superiori capite Octastichon de morte proposui, se taliter exstimulabat:
Quin operor? segnis tunicata quid otia sector?
Fortè breui nuda flebilis abdar humo.
Quàm exiguam habeant temporis benè merendi rationem, qui sic viuunt, neque vllis mouentur modis ad seria; res ipsa testatur: in ludum eis vertuntur omnia, more insensatorum. Ita Canius Iulius, Philosophus alioqui grauis, cùmGa naar margenoot+ diu cum Caio Caesare altercatus esset, mori ab eo est iussus.Ga naar margenoot+ Cùm verò ad necem vocaretur, latrunculis ludebat (Scachiae ludus notus est.) Tum numeratis calculis, sodali inquit: Vide, ne post mortem meam mentiaris te vicisse: & simul Centurioni annuens; Testis, inquit, mihi eris, vno me antecedere. Ceruicem inde percussori praebuit intrepidè. Ita Ptolomaeus Aegypti rex tesseris ludens sontesGa naar margenoot+ condemnabat. Berenice vxor eius, accepto libello è pueri manibus, non permisit vt ad finem vsque legeretur: dicens, non sic obiter aduertendum esse, cùm de hominis salute quaeritur, sedGa naar margenoot+ altiùs cogitandum, & relinquenda ludicra. Non enim similem esse casum tesserarum & corporum. His auditis delectatum Ptolomaeum ferunt, neque posteà vmquam inter ludendum de capitalibus causis audiuisse. Concludamus itaque hoc caput illa Senecae sententia: Non tam benignum acGa naar margenoot+ liberale natura nobis Tempvs dedit, vt aliquid ex illo vacet perdere. |
|