Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– AuteursrechtvrijTemporis opportunitatem, exemplo quoque diuinae prouidentiae, maximi esse faciendam.EX hactenus hoc schemate dictis liquet, prudentissimum quemque, multum in temporis opportunitate momenti collocare, siue quod ad gratiam salutemque animi procurandam, siue quod ad rem in alijs negotijs benè gerendam attinet. Idque iuxta Sapientis sententiam: OmniaGa naar margenoot+ | |
[pagina 56]
| |
tempus habent, & suis spatijs transeunt vniuersa sub caelo. Vnde sequitur, eum, qui opportunum rerum quarumcumque vsum quaerit, tempus earumdem proprium exspectare debere, & captare opportunitatem. Nam, veluti importunum fuerit, si aliquid non suoGa naar margenoot+ tempore attentaris, ita similiter, si suo quidpiam tempore praetermiseris. Vnde Christus Saluator noster, tametsi ardentissimè salutem humani generis sitiebat, toties tamen ingeminabat, tempus meum nondum venit, nondum venit hora mea. Abscondebat se quaesitus ad necem, & cùm iam salutare illud momentum, ab aeterno statutum, aduenit; nullo modo sibi illud praetermittendum existimauit; vt etiam tum suis persecutoribus obuiam sponte processerit. Adeò, apud altissimum quoque diuini consilij secretum, locum habet, cuncta tempore opportuno in effectum deducere. Hinc sicut sponsa dilectum suum, Dei filium, ad humanae naturae consortium, nostrique generis reconciliationem inuitauit, temporis opportunitatem allegando, hisce signis velut tesseris, ex ore sponsi ipsius collectis; Hiems transiit, imberGa naar margenoot+ abijt, & recessit: flores apparuerunt in terra nostra, tempus putationis aduenit; vox turturus audita est in terra nostra, &c. Ita Deus noster, temporum ipse rerumque omniumGa naar margenoot+ creatarum opifex, qui vnicuique rei tempus proprium consignauit, ipse inquam (vt iam coepi dicere) mundum renouaturus, genusque redemturus humanum, aptissimum tempus, & occasionem tantae rei opportunissimam elegit, statuit, obseruauit. Mundus siquidem totus in maligno positus, quò clariùs videbat, non esse sibi auxilium à se, neque à sacrificijs legis, quibus tot iam retrò seculis, ad fatigationem fuerat exercitatus; neque à quoquam alio, nisi à solo Deo; eò magis debebat agnoscere beneficium Redemptoris, tam opportuno sibi tempore exhibitum: vt qui verè is esset, quem toties anteà illuminatissimi quique exoptarant adiutorem in Opportunitatibus, & in tribulatione. Ob id meritò exclamauit ad Dominum, ipse, qui hanc op- | |
[pagina 57]
| |
portunitatem à Deo illustratus clarissimè cernebat.Ga naar margenoot+ Tempus faciendi, Domine; dissipauerunt legem tuam. Vnde & ipse Dominus conuenienter his respondens, ait:Ga naar margenoot+ Tempore accepto exaudiui te, & in die salutis adiuui te. Quod & Apostolicâ tubâ, vt praeconis voce, proclamatum est, esse tempus gratiae, tempus euangelij. Ecce, inquit,Ga naar margenoot+ (vt ante memini) nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Quapropter est euidens, quare tot annorum spatijs antè denunciauerit Isaias; Quaerite Dominum dumGa naar margenoot+ inueniri potest, inuocate eum dum propè est. Quia, in signum,Ga naar margenoot+ tempus illud optabile, Occasionemque tam diu exspectatam, per Christi Saluatoris aduentum obtigisse, re ipsa testati sunt omnes miserijs morbisque corporis & animae distenti, ipsum esse, qui à Dauide fuerat praedictus & praedicatus, Adiutor in tribulationibus, quae inuenerunt nosGa naar margenoot+ nimis: tempusque esse miserendi eius, quia venit tempvs,Ga naar margenoot+ quo misereretur Sion. Proinde accurrerunt ad Saluatorem nostrum, non solùm aegri, tum maximè opportunè, quando virtus de illo exibat, & sanabat omnes; verumetiamGa naar margenoot+ publicani & peccatores, vt animae noxas tam opportuno, ceu caelitus lapso, remedio eluerent. Temporis itaque maxima est habenda ratio homini Christiano, qui Deum ducem fidelissimè sequi debet, in ijs omnibus quae sibi in eius actionibus per fidei normam didicerit imitanda. Hinc periculosum in tam sanctoGa naar margenoot+ compendio dispendium taedij vitare tempusque lucrari doctus Antonius, visum à Deo accepit, quo Angelum viri specie in cella sua est contemplatus, nunc orantem, nunc manibus operis aliquid actitantem, temporisque momenta fructuosè dispensantem. Nec immeritò, quis enim balsamum vel aliud pretiosum vnguentum, cuius sola gutta vitae conseruandae sufficiat, abijciat in cloacam, vel calceis inungendis insumat? Quocirca non immeritò Alexander ei succensuit, potiùsGa naar margenoot+ | |
[pagina 58]
| |
quàm vt temerè speratum praemium largiretur, qui grana ciceris per ocellum acus quoties vellet eminus sineGa naar margenoot+ frustratione traijceret; quod nimirum non tam laudandam ipsius iudicaret industriam, quàm damnandam pretiosi temporis in rem inutilem impensi iacturam. Ita edoctus periculo suo seruus ille nequam, bonorum domini sui dissipator, quantum momenti vrgenti necessitate in temporis vsura esset ponendum; cùm nihil aliud ei suppeteret, minis subhastationis, venditionis, destitutionis eum extremè prementibus, hoc tantùm occurrit reliqui, vt ita rogaret dominum suum: Patientiam habe in me,Ga naar margenoot+ & omnia reddam tibi. Ac si secum cogitet dicatque: Spatium dato, ne praecipites, temporis moram aliquam indulge misero, in rerum temporisque angustia constituto; &, tametsi nihil rei sit ad manum, quod tam ingenti debito soluendo sufficiat; neque certò sciam, quid mihi eum in finem sit accessurum; spei tamen suppetet plurimum, si moram impetraro: tam insperatum est siquidem nonnumquam temporis emolumentum, vt spem concipiam, me rem quoque omnem posse temporis beneficio restaurare. Ita haud dubiè anima è pilo pendens, felici temporisGa naar margenoot+ momento, longum illud aeternum in tuto potest collocare; atque ideò temporis pretium ipsi debet esse inaestimabile. Quàm verò dispendiosum sit, etiam in rebus temporalibus gerendis, tempus negligere, praeter iam dicta, in sequenti quoque schemate expendetur; vbi de spretae occasionis iactura ex professo disserendum. |
|