Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– AuteursrechtvrijCauendum sedulò ne vnquam elabatur Occasio.EX antè iam recensitis perspectum habemus studiumGa naar margenoot+ peruersorum quaerendi occasiones, quas & boni magna debuerint prudentia praecauere, & diuini rigoris sententia legis castigatione praeuertere. Ita, vt dixi, non dormit diabolus, non dormit Iudas, non dormiunt mali in opportunitate sectanda, qua pessimis machinamentis optatum procurent euentum. Atque haec quidem occasione piscationis diaboli, inescationis, & ab omni spe boni auocationis, breuiter dicta sufficiant: nunc cetera prosequamur. Quidni, cùm ita in malo se habeat res, nos multò magis in bonum aduigilemus, nequa praeterlabatur occasio rectè faciendi? Prudenter Demosthenes: Nihil praetereundum est,Ga naar margenoot+ quod ad rem pertineat. Idemque sublimiùs: Paruae occasiones, magnarum rerum causae existunt. Vegetius de re militari,Ga naar margenoot+ id pro suo quoque argumento confirmat. Occasio (inquit) in praelio, ampliùs iuuare solet, quàm virtus. Vnde &Ga naar margenoot+ Polybius: In bellicis rebus minoris sunt momenti, quae manifestè | |
[pagina 27]
| |
& cum violentia perficiuntur, quàm quae opportunè fiunt. Item: Dominatur quidem Occasio in cunctis rebus,Ga naar margenoot+ humanis; maximè verò in bellicis. Ponitque idem auctor ibidem, varia exempla bellica frustratae, expeditionis, propter neglectum tempus & opportunitatem. Ac rectè quidem haec omnia; quid namque virtus bellica proderit, si vel occasio eam exercendi non detur; vel desit prudentia, qua oblatam arripias? Magna moles, sua se tandem mole consumit. Occasio verò facit, vt parua nonnumquam manu, non paruam victoriam consequaris. Alioqui, quid arma, copiae, viri, vires, & (quod ferè caput est) belli neruus, si rei benè gerendae desit occasio, vel data spernatur, fidaturque viribus, propriae prudentiae, vel praefracto quorumdam iudicio? Non ma lè propterea mihi visus Comicus ille dicere; RerumGa naar margenoot+ omnium primum esse tempus. hoc est, OccasionemGa naar margenoot+ temporisque opportunitatem in re ritè peragenda praecipuè attendendam. Vnde & Lyricus probè callens quantum valeret opportunitas, sic scribit: - Nisi dextro tempore, Flacci,Ga naar margenoot+
Verba per attentam non ibunt Caesaris aurem.
Idem mittens Augusto librum, monet eum qui laturus erat, vt tempestiuè adeat; vt videlicet,
Si validus, si laetus erit, si denique poscet.Ga naar margenoot+
Contrà, de malè obseruata huiusmodi opportunitate in simili negotio Naso conqueritur, sic inquiens;Ga naar margenoot+
Non adijt aptè, non legit idonea, credo,
Tempora.
Consultò itaque Pittacus Mitylenaeus: Consimiliter vos,Ga naar margenoot+ qui vultis apud Principem impetrabiles esse, captate id tempus, quo remissior, hilarior indulgentiorque esse solet: scitote plus pollêre tempestiuitatem hanc, ad successus petitionum, quàm adipem leonis, quàm sanguinem basilisci, quàm spondylon draconis, quàm anguium drynedarum ouum, ceteraque id genus promissa magicae vanitatis. Hinc de Vespasiano ab historicis proditum, id temporisGa naar margenoot+ fuisse facilimum & indulgentissimum, quo in balneum tricli- | |
[pagina 28]
| |
niumque transibat; eaque momenta, atque occasionem domesticos ad aliquid petendum magnoperè captasse. Iuxta illud Poëtae:
Sola viri molles aditus & tempora noras.Ga naar margenoot+
Vnde prudenter Phocylides: Occasioni obtempera, & noliGa naar margenoot+ spirare in ventos: Meritò, nam qui citra occasionis imperium, & siue illa detur siue non, velit tamen rem animo conceptam aggredi, is tam ludit operam, atque si ventos flatu suo conetur abigere, inuitis canibus venari, inuitáve Minerua, vt est in prouerbio, literis operam dare. Sed aliter nos docebunt exempla sequentia; in quibus, loci, temporis, rerumque opportunitatem seu occasionem contemplabimur, prout horum in Praefatione meminimus. Ac in primis quod loci opportunitatemGa naar margenoot+ concernat, audiamus. Quum Antigonus in arduis ac praeruptis locis planitiei imminentibus exercitum haberet, Pyrrhus positis circa NaphamGa naar margenoot+ castis, postridie per caduceatorem, vt, in campum descendens, Martem experiretur, prouocauit. Antigonus verò respondit, suam militiam non magis armorum quàm temporum esse: Pyrrhi, si illum vitae taedium cepisset, satis multas ad interitum vias patêre. Loci occasio suadebat supersedendum, interim temporis opportunitatem loci securiate captabat. Quocirca consultè Scipio Africanus: Non esse cum hosteGa naar margenoot+ confligendum, nisi aut inuitaret Occasio, aut vrgeret necessitas: quòd incogitantis fit, opportunitatem oblatam negligere; & extremae ignauiae, tum non praestare fortem animum, quum audacia spem praebet incolumitatis; formidolositas nihil aliud sit, quàm certum exitium. Ast aliam à loco captam occasionem aduertamus. Iberi in Africa ingenti hostium multitudine excepti,Ga naar margenoot+ timentesque ne circumuenirentur, applicuerunt se flumini, quod altis in ea regione ripis profluebat: qui ita à tergo amne defensi, & subinde cùm virtute praestarent, incursando in proximos, omnem hostium exercitum prostrauerunt. Ita & C. Marius, in bello ciuili, quum fossa cinctus obsi- | |
[pagina 29]
| |
deretur ab hostibus, continuit sese, tempus expectansGa naar margenoot+ opportunum (iam enim loci opportunitate fruebatur.) Popedio autem Siloni dicenti; Si magnus es imperator, ô Mari, descende in conflictum: Imo tu, inquit, si magnus es imperator, coge me nolentem ad certamen venire. At Temporis nunc occasionem militari in exemplo contemplemur. C. Domitius (quem Scipio maior pro se Lucio fratri inGa naar margenoot+ bello aduersus Antiochum legatum dederat) vbi contemplatus esset hostium phalangem, exercitus praefectis hortantibus, vt confestim aggrederetur; negauit tempus fuisse, ad hoc, vtGa naar margenoot+ tot millibus trucidatis, ac direptis impedimentis, in castra reuersi sua curarent corpora. Sed hoc ipsum postridie se tempestiuè facturum dixit. Ac postero die congressus quinquaginta millia trucidauit. Vir strenuus non dubitauit de victoria, spatium modò temporis gerendae rei par & opportunum eligebat. Huic subdam non absimile. Scipio minor, quum videretGa naar margenoot+ hostes despondere animum; aiebat, se, vt tutò veniret, morâ temporis emisse: addens; bonum ducem, perinde vt medicum, non nisi in extrema curatione ferrum adhibere. Nihilominus per occasionem adortus Numantinos, terga illos dare compulit. Occasione similitudinis è medicorum vsu prolatae, nihilGa naar margenoot+ oberit hîc versum vnum atque alterum eò spectantem apponere: iuxta illud, quod Seneca, in libro ad Albinam matremGa naar margenoot+ de Consolatione: nihil esse in morbis magis periculosum, quàm immaturam medicinam. Praecipit Plinius, cauendum ne in remedijs vitia fiant; quod euenit nimia aut intempestiua medicina. Optimum proptereà (vt Cornelius Celsus scribit) medicamentum est, cibus opportunè datus; qui quando dari debeat, inter medicos non satis constat. Appositè itaque canit Ouidius, de medicina & vino:
Temporibus medicina valet: data tempore prosunt
Et data non apto tempore vina nocent.
Vnde cùm Hippocrates in Aphorismis tum Galenus docent,Ga naar margenoot+ dolores oculorum vino meraco solui: quod ita interpretantur; | |
[pagina 30]
| |
si tempestiuiter detur. Cuius rei obseruationem probè callebat Aesclepiades, qui primus vino opitulari inuenit, dando scilicet κατὰ καιρόν, id est, in tempore. Ast vnum adhuc commemoremus, in quo temporis ratioGa naar margenoot+ maximè habita consideratur. Post calamitatem illam, quam Romani apud Cannas acceperant, F. Maximus creatus Imperator cum Claudio Marcello viro audaci, semperque gestiente cum Annibale confligere; Fabius potiùs spectabat, futurum, vt, si pugna abstineret, Annibalis exercitus ductu temporis deficeret. Id sentiens Annibal, dixit, se magis formidare Fabium à pugna quiescentem, quàm Marcellum pugnantem. Nam quantum periculi Annibal, tantum lucri Fabius in mora positum aestimabat. Verùm nunc exemplis aliquot, rerum aliarumqueGa naar margenoot+ circumstantiarum occasionem, simul tamen semper cum tempore obuenientem, animaduertamus. Publius Scipio in Hispania, cùm comperisset, Hasdrubalem Poenorum ducem ieiuno exercitu manè in aciem descendisse; continuit in horam septimam suos, quibus praeceperat, vt quiescerent & cibum caperent. Cumque hostes, inedia, siti, mora sub armis, fatigati,Ga naar margenoot+ repetere castra coepissent; subitò copias eduxit, & commisso praelio vicit. Audiamus & Mithridatis industriam, Occasionis momentaGa naar margenoot+ librantem. Is siquidem cum instructijs copijs aliquando in Bithyniam moturus, pro concione suos hortatus dicitur, vt forti alacrique animo nouum bellum secum capesserent, ad quod inuitus Romanorum superbia & auaritia compelleretur; spem certam secum ferrent, id bellum, si vllum vnquam aliud, optatum exitum habiturum. Nobis florentissimae, inquit, copiae adsunt, & auxilia à gentibus inuictissimis; omnia ita instructa & parata , vt, ne Roma quidem incolumi, par esset nobis hostis futurus. Sed, praeter cetera, Occasio, omnium rerum gerendarum mater,Ga naar margenoot+ praesentem victoriam pollicetur, qua ne maiorem quidem ausus esset quisquam à Dijs immortalibus implorare. Hactenus Mithridates. | |
[pagina 31]
| |
Ita & grauissimae circumstantiae à scriptoribus notantur, quae Alexandro occasionem dederunt expeditionis in Asiam. Sic quidam nominatim: Alexandro, quòd in AsiamGa naar margenoot+ traiecerit, Occasio fuit, Philippi mors relinquentis bellicosos exercitus, exhaustamque cladibus Graeciam: vt omnes eius populi, aut gratia, aut metu, cum Alexandro sentirent. Itaque, non velocitas ad arma, vel ferocia pectoris imperterriti, neque etiam cunctatio vel mora, ad rem per se sola faciunt, vt belli domíve praeclarè quidpiam geratur; sed Dei nutu data comitataque temporis opportunitas & occasio, quae ad faciendum vel non faciendum inuitent. Verùm ad exempla sacra Occasionis prudenter acceptae se vertat stilus. |
|