Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– AuteursrechtvrijSacris exemplis declaratur Occasionis vtilitas.NE quis autem solummodo in rebus militaribus id locum habere existimet, alîus quoque generis exempla proponamus. Nam, vt initio diximus, vnumquemque, cuiuscumque sit ordinis, haec cura concernit, vt occasionem cordi habeat. Iacob cum primis recenseatur. Is siquidem occasione habita, fratris sui Esau prouocatus ingluuie, ius primogenituraeGa naar margenoot+ (sibi alioqui à Deo consignatae) acquisiuit. Occasione itemGa naar margenoot+ arrepta, mater eius Rebecca, ipsi apud patrem morti vicinum, benedictionem procurauit. Audierat siquidem Isaac dicentem Esau, vt venatione aliquid captum adferret, acciperetque nouissimam benedictionem. Vsa est prudens mater opportunitate in gratiam dilecti & à Deo electi filij Iacob, & successit è voto. Ioseph, de necessitate virtutem faciens, occasioneGa naar margenoot+ venditionis sui, oblatisque ad eximia medijs opportunè vtens, Princeps Aegypti factus est, & saluator mundi publico triumpho proclamatus. Iacob pater eius, opportunitatem coemendi in AegyptoGa naar margenoot+ fru- | |
[pagina 32]
| |
menti adeò non putauit negligendam, vt etiam filios suos eam segniùs obseruantes, grauiter nec sine expostulatione increparit. Sic habet historia: Audiens autem Iacob, quòd alimenta venderentur in Aegypto, dixit filijs suis; Quare negligitis? Audiui quòd triticum venundetur in Aegypto: descendite & emite nobis necessaria, vt possimus viuere, & non consumamur inopia. Sicque famem vniuersalem non modò mortemque euasit, sed hac occasione & filium Ioseph, quem à fera pessima deuoratum credebat, viuentem triumphantemque inuenit; & ipse cum tota sua familia in Aegyptum commigrans, tam honorificè à rege est receptus, vt diceret ipse rex Iosepho; Terra Aegypti in conspectu tuo est: in optimo loco fac eosGa naar margenoot+ habitare, & trade eis terram Gessen. Idque totum per occasionem benè captatam. Moyses occasione opportunae adaquationis gregis IethroGa naar margenoot+ sacerdotis Madian, gener eius factus est. Erant ei siquidem septem filiae, quae venerant ad hauriendam aquam: & impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui. Superuenere pastores, & eiecerunt eas: surrexitque Moyses, & defensis puellis, adaquauit oues earum. Et quemadmodum occasionem fugiendi ex Aegypto arripuerat, eò quòd Pharao illum quaerebat occidere; ita benè merendi de filiabus Iethro occasionem non negligens, apud illum inuenit gratiam, quam apud regem amiserat. Vrgente quoque famis necessitate similem cum praedictis patriarchis occasionem arripiens Noëmi, cum Ruth nuruGa naar margenoot+ sua, Bethlehem est reuersa: audierat enim quòd respexisset Dominus populum suum, & dedisset eis escas. Oblatam à Deo occasionem amplectens, & communi Bethlehemiticarum matronarum acclamatione, dicentium, Haec est illa Noëmi, gratanter excepta est, & nurus eius Ruth, opportunae quoque occasionis vsa suffragio, vxor magni illius Booz, & Dauidis abauia facta est, atque in rectam genealogiae nostri Saluatoris seriem regesta. Vt vetè de ipsius felici fecunditate dicerent mulieres, socrui eius Noëmi congratulantes;Ga naar margenoot+ Benedictus Dominus, qui non est passus, vt deficeret successor familiae | |
[pagina 33]
| |
tuae, & vocaretur nomen eius in Israel. Et habeas qui consoletur animam tuam, & enutriat senectutem. De nuru enim tua natus est qui te diliget, & multo tibi melior est, quàm si septem haberes filios. Quae omnia non obscurè gratiam illam & benedictionem subindicant, quodamque praeconio vaticinantur, quam per Christum filium Dauidis accepimus. Illustriusque idipsum praesagire sunt visi, viri iudices, dum ipsam Ruth Booz vt proximo vxorem traderent, dicentes; Faciat Dominus hanc mulierem quae ingreditur domum tuam, sicut Rachel & Liam, quae aedificauerunt domum Israel; vt sit exemplum virtutis in Ephrata, & habeat celebre nomen in Bethlehem. Tanti referebat iusta Occasionis pretia benè aestimasse. Quàm celebre nacta sit nomen in Bethlehem & Ecclesia Dei haec sancta familia, ex radice Iesse succrescens, nemini non manifestum est, nisi, cui fortè nomen ignotum est proprium. At quia plurima sequentium schematum occasione, de Occasione diligenter captanda, necesse erit exempla producere, hîc pluribus afferendis supersedebimus. Verumtamen, quis non videat, neque iter, neque aedificationem, neque sationem, nec messem, neque bellum, neque coniugium, neque negociationem, neque adeò opus vllum, vllúmve virtutis alicuius exercitium rectè institui, nisi data à Deo acceptaque bona id peragendi opportunitate? Adeò per omnia viuit vigetque Occasio: quod sequenti Capite clariùs ostendetur. |
|