Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– AuteursrechtvrijJmprobi homines, exemplo Diaboli, occasionem ad malum inuestigant.QVemadmodvm aduersarius noster diabolus, tanquam leoGa naar margenoot+ rugiens, circuit quaerens quem deuoret; occasionemGa naar margenoot+ scilicet captans, tempusque praestolans opportunum, & quiduis aliud subministrans, quod ipsi ad malum suum explendum opituletur, ita homines improbi, eius instinctu, idem saxum voluunt, idemque moliuntur. At nos ipsorum docti solertia, ad omnis boni occasionem studiosè obseruandam, proficiamus in melius, discamusque sapientiam. Sic namque tentator Dominum nostrum aggressus est, postquam,Ga naar margenoot+ expleto quadraginta dierum ieiunio, illum esurire cognouit; quod naturali ipsius sagacitati Dominum concessisse vt animaduerteret, est verisimile. Tunc accessit, inquit Euangelista. Ideò acutè Bernardus: Diabolus omnium discutitGa naar margenoot+ con- | |
[pagina 24]
| |
suetudines, ventilat curas, scrutatur affectus. Et ibi causas quaerit nocendi, vbi nos studiosiùs viderit occupari. Circuit enim omnes animi nostri affectus, non aliter atque callidissimus hostis explorat arcis muros; vt qua parte senserit infirmiora esse praesidia, eâ oppugnationem aggrediatur. Ita Philisthaei Samsonis capiti nihil non struebant,Ga naar margenoot+ vndiquaque occasionem captando, quò eum interimerent; licet non semel spe sua atque exspectatione frustrarentur. Quotiescunque enim opportunum credebat infelix Dalila, ab ipsis in Samsonis perniciem mercede conducta, exclamabat, Philisthijm super te, Samson: vt nimirum occasioni priùs (vt putabat) certiori euentu, an verè tali vel tali, vt persuaserat, casu, viribus omnibus foret destitutus. Sic Satrapae & Principes Babylonici quaerebant occasionem,Ga naar margenoot+ vt inuenirent Danieli, ex latere regni. vt eum scilicet gradu mouerent; quò eum & virtus & pietas meritò euexerant. Dixeruntque viri illi; Non inueniemus Danieli huic aliquam occasionem, nisi fortè in lege Domini. Per calumniam nempe, diuinae legis occasione, quam ex odio per legem regiam essent oppressuri. Ita & Deus lege per Moysen datâ cauit, contra virosGa naar margenoot+ malitiosè aliquando quaesituros occasionem dimittendi vxores. Si duxerit vir vxorem, & postea odio habuerit eam, quaesierítque Occasiones, quibus dimittat eam, &c. Poenam ibi constituit Dominus tali captione & calumnia dignam. Ecce vt diaboli, etiam in prauis hominibus, hîc machinamenta panduntur, quibus nihil omittunt, quod ad occasiones mali non tantùm non negligendas, verùm etiam studiosè inuestigandas, pertineat. Monet quoque Sapiens parentes periculi circa filiarumGa naar margenoot+ custodiam, propter lubricam sexus aetatisque illius in occasione mali conditionem. In filia non auertente se firma custodiam: ne inuenta Occasione, abutatur se. Rectè; quia, sicuti Occasio furem facit, ita facit ex virgine meretricem. Non rarò etenim per solam occasionem virgines iacturam pudoris faciunt, num- | |
[pagina 25]
| |
quam alioqui tam futurae vecordes. Sed periculi fomitem attende: dum nimirum vel quemquam adspiciens, vel conspecta ab aliquo, qui eius pudicitiae insidiatur, nec oculos, nec manus, nec se totam auertit; quasi certo se exponit discrimini: sicut stuppa vel palea, quando igni admota non sat citò retrahitur. Duplici egent eiusmodi custodia, ne vel expugnetur arx ipsarum, vel perinsidias intercipiatur. Ita monet quoque alibi Sapiens, ne quis temerè aliquem pro fideli amico sibi associet, à quo posteà nulla sua culpa deseratur. Occasiones quaerit, qui vult recedere ab amico: omni temporeGa naar margenoot+ erit exprobrabilis. Qui enim ob merum verae amicitae defectum fastidio quodam obseruatae hactenus necessitudinis ducuntur; causas vndiquaque conquisitas praetexunt, vt honestè ab amico discedant: sed non propterea notam fugiunt improperij & exprobrationis. Ioram rex Israel acceptis lectisque regis Syriae literis, quibusGa naar margenoot+ eum rogabat, vt principem suum militiae Naamannum curaret à lepra; hoc est curari per Prophetam curaret; scidit vestimenta sua, & ait: Nunquid Deus ego sum? Videte quòd occasiones quaerat aduersum me: belli scilicet, & controuersiarum; me tam tecto scommate lacessendo. Speciem solùm sibi inanem quaesitae eiusmodi occasionis, vano metu stimulante, fingebat. At, vt verè quaesitae & detectae habeamus exemplum, ex Romanorum Historijs vnum depromamus. Volscorum legati apud Romanos commissaGa naar margenoot+ sibi munia obeuntes, & quaedam ab omni ratione dissita illis proponentes, eiusmodi ab ipsis responsum acceperunt: NonGa naar margenoot+ latet nos, Volsci, amicitiam quidem à vobis non peti, sed speciosam belli Occasionem quaeri. Nam, quae à nobis petituri huc venistis, probè scitis, vos nunquam impetraturos. Postulatis enim iniqua, & quae fieri non possunt. Nunc, non verae quidem sed nec immeritò formidatae occasionis dissidij exemplum ex sacris ob oculos statuendum. Verebantur olim viri tribus Ruben & Gad arripiendam àGa naar margenoot+ posteris reliquarum tribuum in suorum filiorum praeiudiciumGa naar margenoot+ occasionem calumniae. Hanc ideò exstructi ingentis altaris | |
[pagina 26]
| |
dederunt ceteris rationem: Cras dicent filij vestri filijs nostris; Quid vobis & Domino Deo Israel? terminum posuit Dominus inter nos & vos, ô filij Ruben & filij Gad, Iordanem fluuium: & idcirco partem non habetis in Domino. Et per hanc Occasionem auertent filij vestri filios nostros à timore Domini. Dicebant itaque se ideò exstruxisse altare hoc in perpetuam rei memoriam, quòd & ipsi, tametsi essent Iordane à ceteris tribubus separati, essent tamen pars populi Israel, haberentque communem cum ipsis Deum, Deum Israel. Et ita nasciturae occasioni occursum est, & omnis mali suspicio sublata. Sed tempus est, vt ad studium bonae occasioni adhibendum, redeamus. |
|