Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– AuteursrechtvrijDiaboli piscantur, captantque occasionem, eludendi Occasionem.DOlendvm! cùm versus ille [Semper tibi pendeatGa naar margenoot+ hamus: Quo minimè credis gurgite piscus erit] nos meritò semper attentos vigilantesque deberet efficere; fit econtrario,Ga naar margenoot+ vt diabolus nos potiùs inescet, nescio quibus friuolis nulliusque momenti vel pretij reculis, & oblectatiunculis plusquam puerilibus, vt interim oblatam rerum maximarum, immortalis gloriae, salutisque perpetuae, occasionem negligamus. Dum nobis non pendet hamus, quo captemus opportunitatem benè merendi; vel si pendet vtcunque, ictumque sentimus; neque ictu quidem vel icti sapimus; nihil capimus, oscitanter varijs vanis vagisque intenti: ipse interea insidiator praedoque animarum nostrarum, boni successus osor, retia expandit, adaptat hamum, & supinos ad seria animos seriò captat. Verè de nobis dici possit, quod est apud Sapientem: SicutGa naar margenoot+ pisces capiuntur hamo, sic capiuntur homines in tempore malo, cum eis extemplò superuenerit. Exemplò, inquit, quia quasi repentè ac casu quodam opportunitas seu boni malique occasio solet oboriri. Sic ipse Propheta Regius, & vir secundùm cor Dei, à diabolo fuit inescatus & adhamatus: quia occasione rectè | |
[pagina 22]
| |
peragendi officij praetermissa, oblatam extemplò in malum proruendi ansam arripuit. Ita legimus in sacra Regum historia: Factum est autem vertente anno, eo tempore, quo solentGa naar margenoot+ reges ad bella procedere: Dauid remansit in Hierusalem. Dum haec agerentur, accidit vt surgeret de stratu suo post meridiem, & deambularet in solario domus regiae; viditque mulierem se lauantem ex aduerso super solarium suum, &c. Ecce, quot quamque praeclarae conditiones bonae occasionis, temporis opportuni, loci, & circumstantiarum, ad egregiè de hostibus triumphandum, Dei gloriam ampliandam, Reip. consulendum, salutemque animae suae promouendam, si attendisset arripuissetque? Verùm, dum has negligit, ingerit diabolus alias, illecebrosas, fallaces, & fuco lenociniorum obductas, quibus eum in perniciem pertraxit, vt adulterium committeret, perpetraret homicidium, & statum vniuersum in certum praecipitij discrimen adduceret. In ostreo nostram oscitantiam, & in cancro econtrà diaboli astutiam, prout eam depingit Ambrosius, occasioneGa naar margenoot+ Dauidis attendamus. Cancer, inquit, ostreo delectatur, & carnes eius epulum sibi quaerit. Sed, quia vt appetens cibi itaGa naar margenoot+ prospiciens est periculi, quoniam propter testarum valuulas cùm difficilis est venatio tum periculosa: itaque explorat captatque occasionem, si quando ostreum remotis in locis ab omni vento contra solis radios diptychum illud suum aperiat, & reseret claustra testarum, vt voluptatem à sole capiat; & tunc clanculò calculum immittens, impedit conclusionem ostrei, sicque tutò inserit chelas, visceraque interna depascitur. Sic non dormit daemon, dum Petrus altùm stertit; dumqueGa naar margenoot+ nos per meram oscitantiam nostri obliuiscimur, & mundi voluptatibus oblectamur, tunc maximè insidiatur aduersarius electo nostrarum animarum edulio. Quando recti bonique occasionem velut somno sepulti non arripimus, non negligit ipse veteratorias ingerere & administrare opportunitates, ex ipsis Orci penetralibus quandoque suscitatas. Ecquid mirum? Ita ille ab ipsis ortus sui primordijs in se expertus, in primos quoque parentes idem exercuit stratage- | |
[pagina 23]
| |
ma, successitque ei ex animi sententia, vt adhuc succedit in dies. Sicut enim ipse, neglecta occasione confirmationis in gratia, aeternaeque gloriae consequendae, quae ad manum erat; occasionem prorsus aduersam ex natiuâ suâ pulchritudine, & ingenitâ nobilitate affulgentem arripuit; seque in abyssum, cum eiusdem consilij aemulis praecipitauit: ita primos parentes, reiecta è manibus gloriae caelestis occasione à Deo ipsis oblata, oppositam fictae diuinitatis occasionem obtendendo, è paradisi felicitate, Deique gratia proturbauit. Ita Cain, Esau, Saul, totaque (vt ita dicam) Iudaeorum progenies, neglecta prosperitatis veraeque salutis occasione caelitus oblata, euanidam impostore diabolo apprehendentes, spe omnis felicitatis exciderunt, & ter quaterque miseri atque extorres facti malè perierunt. Sed de his aliàs meliori data occasione: nunc ad eos conuertamur, qui diaboli more, occasionem ad malum quaerunt. |
|