Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– AuteursrechtvrijQuantopere nobis angelicum hoc studium, Occasionis intuitu, cordi esse deberet.Non est itaque cur cuiquam mirum videatur, Angelum hîc, praesertim cuiusque custodem, constitui occasionis temporisque, & donorum caelestium administrum; vt qui | |
[pagina 19]
| |
optimam suppeditare credatur opportunitatem, temporequeGa naar margenoot+ aptissimo suum commonefacere clientem, quo & res gerendae sint, & salus animae sedulò comparanda. Si maligni namque spiritus, quantum queunt, aptissimum tempus omnemque occasionem mala patrandi suis suggerant & subministrent; quanto magis Angeli boni, quibus praeter insitam erga nos charitatem, praecisè quoque à Deo ita praeceptum est? AngelisGa naar margenoot+ suis (inquit Psalmista) Deus mandauit de te. Hinc, sicut Iudas, instigante diabolo, quaerebat quomodoGa naar margenoot+ opportunè Iesum, quem iam vendiderat, traderet; atque ad hoc, tempus aptissimum locique commoditatem captauit nulla occasione neglecta; quare ita non quaerant salutis suae studiosi, hortante tutore Angelo, omnem occasionem temporisque compendium, rectè omnia peragendi? Ideoque non immeritò negligentibus exprobrat Dominus per prophetam: Miluus in caelo cognouit tempus suum, turturGa naar margenoot+ & hirundo & ciconia custodierunt tempus aduentus sui; populusGa naar margenoot+ autem meus non cognouit iudicium Domini. Non immeritò in quam hac exprobratione ferimur: quia praeterquam quòd homo, ratione praeditus, lumine caelesti collustratus, sagaciùs illa perspecta habere deberet, quae ad rem salutemque faciunt, quàm bruta quaeuis animalia solo naturae instinctu; Angeli insuper boni praesidium & instinctum bonum habet, ad accommoda rei benè gerendae tempora discernenda, oblatamque salutis occasionem amplexandam, & tamen tot stipatus auxilijs non obseruat. Non absimili propterea in nos expostulatione etiam vtitur, quando per Isaiam ait: Cognouit bos possessorem suum, &Ga naar margenoot+ asinus praesepe Domini sui; Israel autem me non cognouit. Bos siquidem & asinus, quatenus fert eorum natura, nullam omittunt occasionem, & quae ad Domini sui obsequium faciunt exsequendi, & quae ad proprium pabulum offeruntur, gratanter arripiendi. Israel autem, homo Dei cultor, neque rationem vllam habet cultus mihi debiti, neque propriae salutis. Non cognouit tempus visitationis suae; oblatam pacis, gratiae,Ga naar margenoot+ salutisque occasionem vix dignatur adspectu: tamque sunt ei aliena, quàm peregrina & planè ignota. | |
[pagina 20]
| |
Quis satis, in hunc eundem scopum, halcyonis aliarumque auium miretur industriam, siue in nidificando, siue in reliquis, tum quoad se, tum quoad sobolem, opportuna occasione disponendis? Quem non doceat echinus terrestrisGa naar margenoot+ omnem captare temporisque opportunitatem: vt meritò inter Hieroglyphica, Opportunitatis captatorem significet? Nouit siquidem cubilia sua Aquilonum & Austrorum mutatione commutare. Duas enim cubilibus fenestras facit, alteram Notum versus, Boream versus alteram; quaque parte ventum futurum praecognoscit, fenestram obturat, alteram recludit: sin intra tectum alatur, ad parietem discedit. QuodGa naar margenoot+ Cysici quidam cùm obseruasset, consecutus est opinionem apud omnes, vt ventos omnes, qui spiraturi essent, ex se ipse praecalleret. Echinus verò marinus, tempestatis praenuncius & etiam tranquillitatis. Cùm procellam praesenserit, lapidem arripit, eumque velut saburram vehit, & tanquam anchoram trahit, ne excutiatur fluctibus. Hoc videntes nautae sibi praecauent etiam, docti. Homo interdum fallitur, echinus non fallitur. Echinum sua nequaquam signa praetereunt, inquit D. Ambrosius. Sed quid in vno atque altero animalculo, hanc seruatae occasionis industriam, opus est animaduertere, cùm nullum ferè sit tam exigua naturae dote praeditum, quod non miram exerceat hoc in studio solertiam; seu abitum, reditum, nidum, partum, pastum, medicationem, & quidquid velis, consideres? Et homo non intelligit haec. Quemadmodum igitur in expressa icone Angelus studiosae iuuentuti Tempvs, Occasionem, diuinumque caelestis Gratiae auxilium offert, atque ad amplexandum exhortatur; ita certò sibi quisque persuadeat, ab Angelo sibi praeside omnem suo tempore subministrari occasionem, rem benè gerendi, ritè exsequendi officium, propriamque salutem operandi. Ea est patris caelestis in suos filios (nos inquam) cura & munificentia. Sedula vicissim est opus attentione, ne negligatur Occasio: | |
[pagina 21]
| |
quin potiùs oblata captetur, arripiatur, stringatur amplexibus. Hoc siquidem innuunt vsitatae illae apud auctores sententiae seu loquendi formae: Occasionem dare, offerre, parere: item, quaerere, captare, capere, nancisci, arripere & amplecti: atque econtrà, negligere, sinere labi, sinere praeterire, contemnere, perdere. At nunc ad inuisos illos in Typo piscatores oculos conuertamus. |
|