Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– Auteursrechtvrij
[pagina 14]
| |
Ad frvgem vocat angelvs, avocat diabolvs. 2.
A.
Macte nouâ grex dote, frui cui munere Diuûm
Conspectuque datur. Vobis, Occasio, Tempvs,
Quodque fero Caelo auxilium, quam molliter adstant!
B.
O nos felices, et amica sorte beatos,
Gratia quêis Caelo ceu roscidus adpluit imber!
A.
Ergo manus proferte alacres; quamque obtulit vltrò
Prensandam sacra Nympha comam constringite laeti.
C.
Non sic, o Iuuenes: deliria vana facessant.
D.
Laeta decènt laetos, tristes Dea calua Catones.
C.
Hem praedam! hem praedam! date retia, et ocyus hamos.
| |
[pagina 15]
| |
Schematis 2. explicatio;
| |
[pagina 16]
| |
Ita Angelus Agar ancillae Sarae fontem aquae peropportunumGa naar margenoot+ ostendit, quo & suam, & filij sui Ismahelis sitim restingueret, languentemque prae ariditate animulam refocillaret. CuiGa naar margenoot+ antea quoque tempestiuum se exhibuerat consolatorem, cùm indignabunda ab hera sua profugisset: viam modumque ei suggerens, quò in gratiam Dominae suae humiliata rediret, quae superba recesserat. Sic quoque caelestes illi nuncij, Lot filio fratris AbrahamGa naar margenoot+ in extremo discrimine constituto, vxorique eius & filiabus, modum methodumque ostenderunt accommodam, quasi tempus, occasionem, diuinamque opem ob oculos statuentes, quò se praesenti periculo eriperent, atque in tuto collocarent. Quod dum non arripuerunt eius duo generi, sed spernentes oblatam caelitus occasionem, quasi per ludum & iocum talia in terriculamenta sibi proponi existimarent; cum impijs Sodomitis malè mulctati sunt. Quin & vxor Lot, dum iam apprehensae occasionisGa naar margenoot+ praescripta neglexit, respiciens retrò, in statuam salis conuersa, alijs exemplo statuta est maioris obseruantiae & prudentiae. SolentGa naar margenoot+ enim, vt ait Gregorius, oues petram salis lambendo reddi meliores, magisque ab insidiante illis corruptione immunes: ita & nos, si hanc petram lambuerimus, altiori sensu casum hunc expendendo. |
|