Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– Auteursrechtvrij
[pagina 12]
| |
Gratiae diuinae praesidium Tempori & Occasioni coniunctum.AT quoniam & tempus, & occasio, & quidquidGa naar margenoot+ istorum praetextu ad humanam vtilitatem affertur in medium, non nisi à diuini Numinis benignitate nobis conferri censendum est; meritò Dei omnipotentis nutum atque fauorem supernè haec omnia largientem, fouentem, suaque benedictione fecundantem, in imaginis huius delineatione putauimus exhibendum. Nam, vt inquit Gregorius, GratiaeGa naar margenoot+ diuinae adscribitur, omne quod prosperè à nobis geritur. Vnde gratanter de se Apostolus; Gratiâ Dei sum id quod sum: & gratia eius in me vacua non fuit: sed abundantiùs illis omnibus laboraui: non ego autem, sed gratia Dei mecum. Quapropter & nos omnes hortatur, vt gratiam Dei non negligamus. Sic enim ait: Adiuuantes autem exhortamur,Ga naar margenoot+ ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Et quo apertiùsGa naar margenoot+ videamus, occasionem temporis gratiae, vt opportunam saluti, curae nobis esse debere; subdit: Ait enim (Deus scilicetGa naar margenoot+ per Prophetam Isaiam) Tempore accepto exaudiui te, & in die salutis adiuui te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Propter quod (inquit alibi) remissasGa naar margenoot+ manus & soluta genua erigite; & gressus rectos facite pedibus vestris: vt non claudicans quis erret, magis autem sanetur. Pacem sequimini cum omnibus, & sanctimoniam; sine qua nemo videbit Deum: contemplantes, ne quis desit gratiae Dei. Tempus gratiae nobis (in quos fines saeculorum deuenerunt)Ga naar margenoot+ opportunissimè à Deo fuisse attributum, in D. Petri quoque verbis, vt in speculo videre est. Regenerauit, inquit, nos in spemGa naar margenoot+ viuam: in haereditatem incorruptibilem, & incontaminatam, & immarcescibilem, conseruatam in caelis in vobis; qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam reuelari in | |
[pagina 13]
| |
tempore nouissimo. De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt Prophetae, qui de futura in vobis gratia prophetauerunt: scrutantes, in quod vel quale tempus, significaret in eis spiritus Christi: praenuncians eas quae in Christo sunt passiones & posteriores glorias: quibus reuelatum est; quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabant ea, quae nunc nunciata sunt vobis, per eos qui euangelizauerunt vobis, Spiritu sancto misso de caelo, in quem desiderant angeli prospicere. Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sperate in eam quae offertur vobis gratiam. Hucusque Apostolus. Ita pergit nos omnes animare, vt gratia Dei strenuè vtentes sancti simus; & toto incolatus nostri tempore piè conuersemur. |
|