Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– AuteursrechtvrijCur Occasio ita depingatur, & quare ipsi Tempvs ceu dux vel comes detur.OCcasio iam, quantum quidem res tam manifestaGa naar margenoot+ indiguerit, venit nobis describenda. Quare fronte capillata, caluoque pingatur occipite, dictum, & notum satis: arripiendam scilicet, dum se prima fronte offert; alioqui si neglectam praeterire permiseris, elabetur, nec ita à tergo, vtpote calua, poterit apprehendi, vt maximè coneris. Quae dextrâ laeuaque confertim gestare conspicitur, omnium videlicet delectabilium desiderabiliumque insignia, docent, per occasionem obtineri posse verum honorem & gloriam, diuitias, victoriae palmam, pacis oliuiferae | |
[pagina 11]
| |
bonum, eruditionem, rerum omnium quasi cornucopiae affluentiam, gratiam Spiritus sancti, salutem veram in Christo Iesu; & demum, tam opportunè nobis in hac vita regnum caeleste proponi promerendum, atque si propinetur, modò lubeat labris admouere, & occasionem qua par est humanitate excipere, eaque benè vti. Tempvs, quasi dux OccasionisGa naar margenoot+ constituitur, eò quòd non nisi temporis successu talis opportunitas, quam occasionem vocamus, obtingere cognoscatur; vt tempus mortalibus occasionem meritò videatur adducere. Et verè ita dicere liceat, quòd per tempus Gratiae & Euangelij, occasione ingratitudinis Iudaeorum, gentes occasionem salutis in Christo repererint: quodque occasioneGa naar margenoot+ confractionis & excisionis ramorum oliuae, rami naturalisGa naar margenoot+ oleastri in bonam oliuam sint inferti. Nos siquidem, qui ex gentilibus oriundi sumus, Iudaei veri facti sumus, secundùmGa naar margenoot+ spiritum; nempe Christiani. Id autem non nisi tempore opportuno & speciatim ad hoc diuinitus destinato, in opus deductum est: quae suis locis fusiùs sumus tractaturi. Rectè igitur, vt dicebamus, tempus velut dux Occasionis alicuius boni consignatur. Nam non omne tempus, sed partem illam temporis qua occasio offertur, opportunitatem, tempestiuitatem, & occasionem appellamus. His ita assentitur Mirandula: Occasio, pars quaedam temporisGa naar margenoot+ opportuni & signati censetur esse à Latinis auctoribus & à Graecis, etiam Medicis; maximè inter exponendum illud Hippocratis; Occasio praeceps.. Hac deGa naar margenoot+ sententia ita Galenus: Est occasio praeceps: quia materia circa quam versatur ars (medicina nimirum) continuè fluit. Corpus siquidem nostrum mutationibus obnoxium est: neque causis extrinsecis tantùm, sed etiam ab intrinsecis faciliter alteratur. Quocirca rectè Aristoteles: Tempora nonGa naar margenoot+ sunt tempus opportunum. Deo enim sunt tempora, non autem tempus opportunum; eò quòd nihil Deo vtile. At nunc de salutari caelestis Gratiae adspiratione, citra quam nihil cetera prosint, paucis disseramus. |
|