Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– AuteursrechtvrijQuare Tempvs ita describatur, vt in schemate depingitur.AD personatum tandem Typi nostri Tempvs veniamus. Non immeritò omnibus consideratis, dicit, qui tempus in schemate repraesentat: | |
[pagina 8]
| |
Tempus ego, sine quo nihil est, quodcumque creatum est.Ga naar margenoot+
Et tandem subdit:
Sed enim, per me velut omnia constant,
Omnia sic rursum per me reuoluta labascent.
Indicat, quod antè fusius dictum est, Omnia scilicet cum initio temporis sumsisse principium, quaecumque creata sunt; & cum tempore omnia similiter terminanda. Tametsi enim neque caeli, neque elementa sint in nihilum vnquam reducenda; scitur tamen quo sensu quamque ob causam dicantur non futura ampliùs: ob insignem scilicet mutationem, quae in ea cum saeculi consummatione inducetur. Et propterea, quia tempus tunc non erit ampliùs, quis dubitet maximam temporis habendam rationem, vt cuius vsurâ & opportunitate id consequi datum sit, quod est aeternum? Iam verò, quare Tempus ita depingatur, vt in imagine ipsa videre est, notam puto omnibus rationem; quapropter hîcGa naar margenoot+ obiter tantùm illam attingemus. Sphaera enim in capite, motum caelestium corporum significat, quo tempora distinguiGa naar margenoot+ suprà declarauimus. Clepsydra verò, irrequietum temporisGa naar margenoot+ fluxum adumbrat; vt & alata talaria celeritatem. Volare siquidem fingitur tempus; adeò vt praeteriti quidem & futuri spatia satis perceptibilia queant cogitari, praesentis verò tam exiguum, vt non quamdiu illud nomines, subsistere aestimetur. Falx ei in manus datur, quae sit indicio, omnia successuGa naar margenoot+ temporis quasi falce demeti & prosterni; iuxta illud Ciceronis: Nihil est opere aut manu factum, quod aliquando nonGa naar margenoot+ conficiat & consumat vetustas. Restat nunc tantùm, vt verbo explicemus, quare iuuenili aetate Tempus effingi curauerimus, cùm Veteres senem virum soleant vice Temporis adornare. Dicam vt res est: Nos considerauimus, non quod dicit Poëta de tempore in vniuersum;Ga naar margenoot+
Tempus edax rerum, tuque inuidiosa vetustas:
sed praesentiam potiùs temporis opportuni; cuius quasi ductu coràm sistatur Occasio; de qua potissimùm in praesentiGa naar margenoot+ argumento disseritur. Tali siquidem vultu contemplandum praebemus, quale est tempus dum praesens est, recens, nouum, floridum; ad omnia, ad quae quis illo vti volet, accommoda- | |
[pagina 9]
| |
tissimum. Quo sensu praeclarè Plato locutus est, partemGa naar margenoot+ illam temporis expendendo, quae opportunitatem coniunctam habet. Occasio, inquit, est temporis vigor, ad id quod conducit tempus, quod bonum aliquod cooperatur. Mouit me quoque, ne diffitear, quòd iuuenibus (quibus Icones primùm dedicatae fuerunt) aptior gratiorque illa forma futura esset, quàm senis, & nescio cuius (iuxta Ciceronem) saturi annis Saturni; qui, quòd tempus temporeGa naar margenoot+ nata consumeret, ipse ex se natos deuorare fingebatur. Saturnus enim Graecè κρόνος, quasi χρόνος, hoc est tempus, dicitur. Impulit me denique, vt tempus iuuenili specie occasionis occasione efformarem, quòd Graeci (teste Callistrato & alijs) dum Occasionem, seu suo more tempus opportunum pro Deo fingebant, pulchrum iuuenem siue puerum formabant, summis pedum digitis rotulae volubili insistentem. Tempus itaque quasi virens, vernum, & vegetum, quale expressum cernitur, idoneam suae praesentiae opportunitatem commendat, quam prudens quisque debeat in se rebusque suis obseruare: iuxta illud celebratum Pittaci (vnius è septem Graeciae sapientibus) dictum, γνῶθι καιρόν, NosceGa naar margenoot+ tempus. Ac si doceat, Noueris distinguere, aestimare, & captare, rerum gerendarum tempestiuitatem, eamque cordi habeto. Nihil, non suo tempore factum, vtile potest esse aut gratum. Hac de causa tam varij loquendi modi de tempore, vel potiùs, de rebus quae in tempore accidunt, apud auctores leguntur: quae omnia, si quis animum aduerterit, ad maiorem descripti iam temporis illustrationem adiuuabunt. Horum nonnulla, in studiosae iuuentutis gratiam, hisce subnectemus, ad quorum imitationem, plura ipsi per se poterunt ex ipsis fontibus haurire. Ita Lycurgus: Rectè eruditi temporis rationem habent.Ga naar margenoot+ hoc est, Tempus impendunt vtiliter, atque studiosè obseruant, quid per temporis opportunitatem agendum omittendumque sibi videatur. Thales: Sapientissimum omnium est tempus. QuiaGa naar margenoot+ nempe vsus & tempus, docent, inueniunt, & eruunt omnia. Vn- | |
[pagina 10]
| |
de & vulgò dici solet; Tempus docebit. Et Psalmista eodem spectans; Dies diei eructat verbum: & nox nocti indicat scientiam.Ga naar margenoot+ Theophrastus: Sumtus pretiosissimus tempus. NamGa naar margenoot+ praeterquam quòd elapsum nullo pretio queat recuperari, etiam Regni caelestis copiam facit. Sic tempus fortissimum dicitur; quia tempore omnia superantur: sicut de labore dici solet; Labor improbus omnia vincit. Nihil (inquit Tullius) est, quod longinquitas temporis efficere non possit. Item. Mendacij lupus, tempus. Quòd successuGa naar margenoot+ temporis mendacium euanescat, & quasi absumtum vertatur in nihilum. E contrario; Veritas temporis filia vocatur, teste Gellio. Quòd, licet aliquando lateat, progressu tamenGa naar margenoot+ temporis in lucem instar suberis emergat. Quin & illud vsitatum est aequè; Tempus omnia reuelat. Eam ob rem dicit PlutarchusGa naar margenoot+ olim aperto capite Saturno consueuisse sacrificari; quòd veritas, plerumque tecta & ignorata, cum tempore aperiatur & innotescat. Saturnum porrò Tempvs apud antiquos repraesentasse paulò antè ex voce Graeca monstrauimus. Tempus itaque omnia reuelat: iuxta illud Domini, Nihil est opertum,Ga naar margenoot+ quod non reuelabitur; & occultum, quod non scietur. |
|