Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– AuteursrechtvrijQuando Tempus finietur; & quomodo se habeat ad Aeternitatem.EN euasimus; & quasi per Thesei filum in claram educti lucem prodimus. Iam ex his omnibus, vt antè dixi, id statuimus; Tempus esse spatium illud morae seu durationis,Ga naar margenoot+ fluentis ab initio creationis mundi, vsque ad eiusdem consummationem: reliquum verò, & quod ante mundi primordia erat, & quod eius finem consequetur, magis propriè ad Aeternitatem pertinere. Nam, licet spatium hoc morae seu durationis, quod tempus appellamus, pars sit isti aeternitati (quoad Deum immobili, & semper eidem) inclusa; tamen, quia caelestium corporum motu mensuratur, computatur, alióue modo distinguitur, & in certas partes, vsque ad momentum ictumque oculi, determinatur; temporis propriè nomine insignitur. Ante igitur initium creaturarum tempus eiusmodi, quo de agimus, non erat, quia cum illis est concreatum; & post generale iudicium, vt Angelus iuramento affirmauit, TempusGa naar margenoot+ non erit amplius. Quod autem ante omnem creaturam fuit, & post iudicium est futurum, ad aeternitatem illud omne potiùs dicitur pertinere. Et hoc (per modum loquendi) tem- | |
[pagina 7]
| |
pus Dei potest appellari, secundùm D. Hieronymum, qui sicGa naar margenoot+ habet; Vt ita dicam, vnum tempus Dei est, omnis aeternitas. Scimus tamen, his non obstantibus, partem illam aeternitatis, extrinsece loquendo, post iudicium, non eiusdem fore conditionis, cum illa aeternitatis natura, qua ante principium creationis, Deus solus, in se omnia complens, subsistebat. Quia, tametsi motus siderum caelestiumque corporum, per quem iam tempora discriminantur, cessabit; & non erit quòd vltrà homines temporum spatia dimetiantur; erunt tamen illa, & illi, in quorum gratiam tempora primùm creata noscuntur; quod ante omnem creationem non erat vllo modo. Eapropter, etiam si (vt dicit egregiè Eloquentiae Princeps)Ga naar margenoot+ infirmae terrenaeque mentis sit, memorare annos; integrum tamen erit beatis in caelo (cessante interim post diem iudicij caelorum motu temporisque dimensione) aestimare, quot annorum myriadúmue spatio in caelis fuerint, siue fuisse dici possint, si spatium illud, pristina adhuc annorum distinctione mensuraretur. Iuxta istam quoque aestimationem accipi potest, quod Regius Propheta dicit: Mille anni ante oculos tuos,Ga naar margenoot+ tamquam dies hesterna quae praeterijt. Quod è contrario apud damnatos aduerso prorsus computu euenire certum est. Vtrisque verò congruit quod Aristoteles quarto PhysicorumGa naar margenoot+ habet. Dormientibus, & ijs qui faciunt opus delectabile, videtur tempus breue: quia delectatio prohibet eos comprehendere motum. Et econtrà eis qui laborant. At nunc ad personarum schematis explicationem transeamus. |
|