Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– AuteursrechtvrijDefinitur, seu potiùs describitur Tempus, & quando inceperit.NOn piguerit, spero, secutos fuisse per haec diuerticula praeeuntem, quamdiu clarior semper manifestiorque redderetur egressus, quem postremorum verborum ipsius luce iam facile est inuenire. Tametsi enim nouis semper quaestionum inuolucris, quasi densorum implexu ramorum, rem quam quaerit, videatur obscuriorem efficere; tamen, dum suo more ita ventilando intricata discutit tandemque explanat, satis animaduertitur, omnem in eo consistere difficultatem, vt non sit facile definire, quid fit tempus; cùm alioqui, vt ait, facillimè à quolibet intelligatur cogiteturque. Rem siquidem perplexam Philosophi nonnulli reddiderant, & stulti sapientes saeculi; quorum quidam docuerant, tempus esse rem aliquam corpoream, alij tempus esse motum corporum caelestium, alij aliorum corporum motum, nonnulli verò, vt Pythagoras, animam esse vniuersi. Dum autem his nodis & tricis se explicare contendit Augustinus, necesse fuit vtcunque cum illis implicari, & per illorum placita, quasi per varios errorum calles, palpato ferè gressu tentare vestigia. Alioqui, quàm obscurus tali de causa in disquisitione, tam clarus & certus esse solet in resolutione. Nos itaque hîc omissa penitiore indagatione & definitione | |
[pagina 4]
| |
naturae ipsius temporis, accipimus illud vulgari modo, quo resGa naar margenoot+ aliqua vulgò dicitur longae aut breuis durationis, aut simul esse cum altera, vel ab ea tempore distare: quae licet penes durationem motus caelorum, tamquam mensuram à Deo datam, & à nobis vt notissimam & aequissimam acceptam, metiamur; non tamen ab illa praecisè & proximè accipiuntur, cùm etiam cessante motu caelorum, aut si caeli non essent, vel celeriùs aut tardiùs mouerentur, res quaelibet habitura esset suam durationem, aequè in se longam vel breuem, & aequè esset cum alijs simul futura, aut ab alijs abfutura. Tempus autem est mora quaedam successiua, siue fluens, aut transiens aequabili fluxu: secundùm quam omnia sunt vel simul vel distantia tempore, sicut secundùm spatium sunt vel simul vel distantia loco. Et vt spatium hoc à rebus abstractum ac in immensum diffusum imaginarium vocatur, quòd tale non sit in rebus, quale intellectus apprehendit; ita D. Gregor.Ga naar margenoot+ Nazianzenus, Oratione de Paschate, & Psellus commentarijs in eandem Orationem, moram hanc vocant imaginariam: & concipi potest etiam ab aeterno fluere in aeternum. Sicut autem spatij localis pars nobis est notissima, quae ab hoc mundo occupatur; ita pars huius morae siue durationis aeternae nobis notissima est ea, quae ab exordio mundi vsque ad diem iudicij protenditur, & ab aliquibus non malè pars aeternitatis vocatur: siue quòd pars sit illius morae imaginariae aeternae, sicut spatium huius mundi pars spatij immensi, cui Deus est praesens; siue quòd coexistat aeternitati Dei, quasi secundùm partem, sicut mundus coexistit immensitati Dei; quia illi non adaequatur, cùm in vtramuis partem sit finita. Hoc igitur tempus siue mora successiua, quae ab exordio mundi ad finem eiusdem extenditur, est ea de qua loquimur. In hac enim rerum gerendarum occasiones eueniunt, & labuntur: est enim mensura durationis & existentiae eorum omnium quae sibi coexistunt, aut ab origine mundi in finem existent; sic vt etiam durationem Angelorum & caelorum hac mensura extrinseca mensuremus, licet propriam habeant intrinsecam durationem, Aeuum. | |
[pagina 5]
| |
Dum autem hanc moram, quam tempus vocamus, varijs modis, vt saeculorum, lustrorum seu olympiadum, annorum, mensium, hebdomadum, dierum, horarum, minutorum momentorúmue interuallis metimur, tot temporis partes nominamus: tametsi non dicimus, tempus idcircò esse tempus, quia talibus distinctionibus iuxta solis & siderum motum mensuratur; neque etiam ideò minus fore tempus, si durante hoc fluxu spatij & morae, eam metiri desinamus. Nam, vt inquit D. Augustinus, etiamsi cessarent caeli lumina, tamen esset tempus: vt quando iubente Iosue, stetit sol. Quia verò tempus, vt hîc describimus, ante mundi initium non erat, sed simul cum creaturarum exordio coepit & initium temporis; hinc tam efficaciter illos refutat idem Doctor Ecclesiae, qui non minùs stolidè quàm impiè ita rogare non verebantur: Quid faciebat Deus, antequam faceret caelum & terram? Et, quid venit illi subitò in mentem, facere quod nunquam fecerat? Ecce (inquit Aurelius) respondeo:Ga naar margenoot+ non illud, quod quidam respondisse perhibetur, ioculariter eludens quaestionis violentiam: Alta (inquiebat ille) scrutantibus, gehennas parabat. Sed, da illis, Domine, benè cogitare, quid dicant; & inuenire, quia non dicitur [nunquam] vbi non est tempus. Videant itaque, nullum tempus esse posse sine creatura tua, & desinant istam vanitatem loqui. Extendantur etiam in ea, quae antè sunt: & intelligant, te ante omnia tempora aeternum creatorem omnium temporum: neque vlla tempora tibi esse coaeterna. Et alibi idem. Si autem ante caelum & terram nullum erat tempus; quid quaeritur, quid tunc faciebas? Non enim erat [tunc] vbi non erat tempus: nec tu tempore tempora praecedis; alioquin non omnia tempora praecederes. Sed praecedis omnia tempora praeterita, celsitudine semper praesentis aeternitatis. Hodiernum tuum, aeternitas: ideò coaeternum genuisti, cui dixisti: Ego hodie genui te. OmniaGa naar margenoot+ tempora tu fecisti, & ante omnia tempora tu es; nec aliquo temporeGa naar margenoot+ non erat tempus. Nam vt alio loco idem dicit: Deus fecit tempora; & ideò, antequam faceret tempora, non erant tempora: | |
[pagina 6]
| |
non ergo possumus dicere, fuisse aliquod tempus, quando Deus nondum aliquid fecerat. Quomodo enim erat tempus, quod Deus non fecerat, cùm omnium temporum sit fabricator? Et, si tempus cùm caelo & terra esse coepit, non potest inueniri tempus, quo Deus nondum fecerat caelum & terram. Non enim coaeuum Deo mundum istum dicimus; quia non eius aeternitatis est hic mundus, cuius aeternitatis est Deus. Mundum quippe fecit Deus, & sic cum ipsa creatura, quam Deus fecit, tempora esse coeperunt. |
|