Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– Auteursrechtvrij
[Folio **4v]
| |
Tempvs et Occasio sva explicant mvnia. 1.
A.
Tempvs ego, sine quo nihil est quodcunque creatum est.
Me sine nec coelum, neque coelo sidera, nec sol
Aureus irradient: sine me, nec terra, nec aequor,
Et quidquid vasta Mundi compage tenetur,
Existant: Sed enim, per me, velut omnia constant;
Omnia sic rursum, per me, revoluta labascent.
B.
Illa ego, quae priscis Occasio cognita Seclis.
Me quicunque catus non fastidiuit, amico
Sed vultu acceptam tenuit, mandata capessens;
Ille sibi, compos voti, decora ampla parauit.
| |
[pagina 1]
| |
Occasio arrepta. Neglecta. Illivs commoda, hvivs incommoda.
| |
[pagina 2]
| |
Verumtamen, animi gratiâ, quantum quasi ductu fili cuiusdam tutò licet, vestibulum saltem passibus aliquot tentemus; vt solent qui iuxta cymbam natant, in quam se vel periclitantes vel nando fessi recipiant; quandoquidem tam speciatim in hoc typo Temporis formam vsumque in medium constituimus. D. Augustini aliquousque ad id ponè legamus vestigia.Ga naar margenoot+ Quid, inquit ille, est tempus? Quis hoc facilè breuiterque explicauerit? Quis hoc, ad verbum de illo proferendum, vel cogitatione comprehenderit? Quid autemGa naar margenoot+ familiarius & notius in loquendo commemoramus, quàm tempus? Et intelligimur vtique, cùm id loquimur; intelligimus etiam, cùm alio id loquente audimus. Quid est ergo tempus? Si nemo ex me quaerat, scio; si quaerenti explicare velim, nescio. Fidenter tamen dico, scire me, quòd si nihil praeteriret, non esset praeteritum tempus; & si nihil adueniret, non esset futurum tempus; & si nihil esset, non esset praesens tempus. Ita Doctor ille Ecclesiae singularis. Cuius si quis penitiùs ingrediatur studiosam constantemque temporis inuestigationem, varijs ambagibus circumuentus, non facilè, nisi ipsi inhaerendo, regressum repererit. Nam & ipse, totis libri illius viginti duobus pluribusque capitibus, non semel, vt nauarchus in altum deuectus oceanum sidus intuens, ad benignam Dei opem recurrit, vt se queat extricare. Quaero (inquit) Pater; non affirmo. Deus meus, praefide mihi, & rege me. Item alibi: Sine me, Domine, ampliùs quaerere: Spes mea, non conturbetur intentio mea. Aliàs sic: Exarsit animus meus, nosse istud implicatissimum aenigma. Noli claudere, Domine Deus meus; bone Pater, per Christum obsecro; noli claudere desiderio meo ista, & vsitata & abdita, quò minùs in ea penetret, & dilucescant allucente misericordia tua, Domine. Ita alio loco: Dicimus, tempus & tempus, tempora & tempora: quamdiu dixit hoc ille, quamdiu fecit hoc ille, & quàm longo tempore illum non vidi: & duplum temporis habet haec syllaba, ad illam simplam breuem. Dicimus haec, & au- | |
[pagina 3]
| |
dimus haec; & intelligimur & intelligimus: manifestissima & vsitatissima sunt, & eadem rursus nimis latent, & noua est inuentio eorum. Alibi idem Aurelius: Confiteor tibi, Domine, ignorare me adhuc, quid sit tempus. Et rursus confiteor tibi, Domine, scire me in tempore ista dicere, & diu me iam loqui de tempore, atque id ipsum diu, non esse nisi moram temporis. |
|