Occasio arrepta. Neglecta(1605)–Jan David– Auteursrechtvrij Vorige Volgende [Folio **3v] [fol. **3v] Ad occasionem R.P. Ioannis David Prosopopoeia. VIue Occasio, viue, inauspicati Nec te nominis huius vrat omen, Ceu merè Occidvas sonet tenebras. Tandem, quod benè vertat, orta es Orbi. Non caduciferi excitata virgâ, Non Amphionis, Orpheíve plectro, Quod ferae, & trepidi audiere manes: Davidis sed enim potentioris Docto pollice, daedalaque pennâ; Pennâ remige candidum per aequor: Quâ quisquis volitat virûm per ora, Huîc Lethen datur aut videre numquam, Aut postliminio indidem reuerti. Haec lucem tibi dat, dabitque porrò Nec lucem modò simplicem fruisci, Mysis & miseris abominatam; Sed vitae decus eminentioris, Famam quae ciet ac fouet perennem. Quippe diuitias tuas, honores, Penum commoditatibus refertam, Lautam Synthesin, anulos, inaures, Et mundum omnibus explicat nitentem. Vnum fòrs vereare; ne comanti Fronti caluitium siet pudori; [Folio **4r] [fol. **4r] Neu quis de triuio dicaculorum, Ridendam Glabrionibus propinet. Non est quod metuas, amica, non est: Namque idem ille Pater facetiarum David, areolam comâ carentem, Aptè sic radio ingeni figurat, Sic discriminat, expolitque; vt aureîs Qui frontem tibi ventilant, capillis, Videri faciat venustiorem. Quid? Ceston Venerisque, Gratiasque, Quòd iungit tibi, vt implicare dextram Hora atque Aligeri ambiant beati? His Occasio perpolita ad vnguem, Qualis Nympha thoros petit iugales, Num magna atria, Principesque turres, Num vultus Procerum Sereniorvm, Num vel Austriacas pauebis aulas? Quas primùm attigeris, probè instituta, Gestu nec tetrico, nec indecoro, Passam caesariem reductam vtrimque, Praetendes venerans; at hi prehensam Stringent molliter, & volens sequeris, Tali docta laciniâ teneri. Haec te heroica si fouebit vmbra, (Vmbra ô aegide tutior Mineruae!) Viue Occasio, viue; inauspicati Nec te nominis huius vrat omen, Ceu merè Occidvas sonet tenebras. J.D.C. Vorige Volgende