| |
| |
| |
Praefatio ad lectorem.
Legendam, spectandam, arripiendam tibi, bone Lector, damus Occasionem, Tempore tamen Nvtvque diuino comitatam, sine quo nihil cetera. Caelestem aligerum, Angelum puta tutelarem, horum facimus administrum; cui cuncta nostrae vtilitati ac saluti opportuna, à diuina sint maiestate commendata.
Occasionem vsqueadeò olim venerabatur Antiquitas, vt, teste Callistrato, diuinitate eam suo more donarit: sic tamen, vt Graeci Deum, Deam verò Latini gentiles effingerent. At nos Christiani, qui vnum Deum auctorem omnium profitemur, reiectâ illâ superstitiosâ idololatriae scoriâ, aurum quod in abdito Occasionis recessu velut sinu delitescit, purum seligamus; & in Christianae Religionis salutisque propriae vtilitatem prudenter & seriò conuertamus.
Erit interim pretium operae, quid ad haec fingenda veteres mouerit, penitiùs inspexisse. Quaecumque enim bona, honesta, ac vtilia, ab ipsis inuenta aut excogitata sunt, vt quae à Deo vero bonorum omnium fonte promanarint, nobis vel iure hereditario vt propria debentur, vel certè vt hostiles manubiae iusto bello partae, Aegyptíve spolia ad mundum muliebrem sponsae suae Ecclesiae à Deo data, nostris meritò vsibus veniunt applicanda.
Jn primis, quòd Latini Occasionem Deam, Graeci verò Deum indigitarint; non alia videtur ratione factum, quàm quòd Graeci tempus ipsum opportunum, Latini verò temporis opportunitatem spectarint; eoque rem eamdem sub diuerso sexu consideratam, illi masculinâ hi muliebri
| |
| |
voce expresserint. Quod enim Latinis femineo genere Occasio, id Graecis virili καιρὶς effertur & pingitur. Tempus, inquit Volateranus, quod Graeci καιρὸν, nos Occasionem siue tempestiuitatem dicimus; quod idem est, atque temporis opportunitatem dicere.
Huc spectat quod Romanus Orator libris Officiorum disserit, quando Occasionis naturam, ab ipsamet eius origine, licet alio scopo, inuestigatam enucleat. Modestia, inquit, secundùm Stoicos, est scientia earum rerum, quae aguntur & dicuntur, loco suo collocandarum. Videtur autem eadem vis ordinis & collocationis fore: nam & ordinem sic definiunt; Compositionem esse rerum aptis & accommodatis locis. Locum autem actionis, opportunitatem temporis dicunt esse. Tempus actionis opportunum ἐυχαιρία, latinè appellatur Occasio. Sic fit, vt modestia haec, scientia sit opportunitatis idoneorum temporum ad agendum. Haec ille: qui primo quoque de Inuentione; Occasio, inquit, est pars temporis, habens in se alicuius rei idoneam faciendi aut non faciendi opportunitatem. Et haec est propria Occasionis definitio.
Quia verò illa, licet optata, plerumque tamen nec opinanti solet accidere, rectè inquit Festus; Occasio est opportunitas temporis casu proueniens. Et quoniam in illa temporis opportunitate, rei semper aliquid obuenit, quae partem illam temporis, qua accidit, ad aliquid vel faciendum vel omittendum opportunam & tempestiuam reddit; hinc aliquando indifferenter, & partem illam temporis, & rem ipsam tunc obtingentem (in quâ & locum rei aptum complectimur) Occasionem appellamus, vt & Veteres videmus vsurpasse.
Videtur quoque nomenclaturae ipsius ratio, seu etymologia id subindicare; cùm & tempus illud opportunum, & res
| |
| |
ipsa tam tempestiuè proueniens, circum & propter te, et velut ob oculos tibi cadat, atque occasu vel euentu suo Occasionem tibi praebeat opportunam.
Quia porrò opportunitas illa ferè momentanea est, modico nempe tempore consistens, immo praeteruolans; hinc manu quamprimùm iniecta arripiendam censuerunt: alioqui, si vel tantillum haeseris, eam pertransire, frustraque deinde elapsam quaeri. Haec cùm ob oculos ponere vellent, Occasionem velut Nympham alatis talaribus, volubili rotae insistentem effingebant, vertigine quàm citatissima semet in orbem circumagentem, priore capitis parte capillatam, posteriore verò caluam, nouaculam manu tenentem, vt quae acie quidem esset acutissima, opposita verò parte planè obtusa vsuique inepta. Quae omnia quia Ausonius de Graeco, vt Politianus monet, eleganti carmine explicat, illud hic subijciendum duxi.
Cuius opus? Phydiae qui signum Pallados, eius
Quique Iouem fecit: tertia palma ego sum.
Sum Dea, quae rara & paucis Occasio nota.
Quid rotulae insistis? Stare loco nequeo.
Quid talaria habes? Volucris sum; Mercurius quae
Fortunare solet, trado ego, cùm volui.
Crine tegis faciem. Cognosci nolo. Sed, heus tu,
Occipiti caluo es. Ne tenear fugiens.
Quae tibi iuncta comes? Dicat tibi. Dic, rogo, quae sis?
Sum Dea, cui nomen nec Cicero ipse dedit.
Sum Dea, quae facti non factique exigo poenas:
Nempe vt poeniteat; sic Metanoea vocor.
Tu modò dic, quid agat tecum? Si quando volaui;
Haec manet: hanc retinent quos ego praeterij.
Tu quoque, dum rogitas, dum percontando moraris,
Elapsam dices me tibi de manibus.
| |
| |
Additur in hoc Ausonij Epigrammate Metanoea, siue poenitentia Occasioni comes, & rectè, tametsi in Graeco non habetur: Nam quanta est negligentia in Occasione oblatâ nec arreptâ, tanta mox ab elapsá oboritur poenitudo. Hinc verè dici solet; Nemini vmquam sera defuisse consilia. Esto enim aliquando accidat, vt in rebus aggrediendis inops planè quis sit consilij; postquam tamen elapsa est Occasio, & commoda rei gerendae tempestas eum destituit, tum demum plurima solent occurrere, et quidem vt apparet valdè opportuna, si modò res esset integra; liceretque, vt ait Lucianus, ad praeterita repedare. Quo fit vt hi talia vsurpent cum Phrygibus serò sapientes; Id mihi si denuò agendum foret, vel res illa à capite tractanda, de integro obeunda; scio quid agerem; cauerem vtique amplius, aliter mea instituerem consilia, nec mihi tam facilè per fucum os sublini sinerem. Verùm, posthuma est haec Occasionis elapsae soboles, eamque meritò semper ponè comitans Metanoea.
Nos Typvm Occasionis aliquot nuper iconibus in studiosae Juuentutis gratiam exprimendum curaueramus; ita tamen vt non per omnia Veterum vestigiis insistendum nobis existimaremus; sed ea tantùm ex ipsorum descriptione sumeremus, quae praecipuè in Occasione videbantur expendenda. Vtpote quod rerum hic benè gerendarum, & salutis aeternae posteà consequendae, copiam vberrimam faceret; quique eam, quasi fronte capillatam arriperent, felices fore atque beatos: qui verò negligerent, illos frustrà eam vt occipitio caluam conari apprehendere elapsam: eisque meritò, ob eam amentiam, comitem eius relinqui Metanoeam, quò serâ poenitentiâ suam insipientiam deplorent.
Quia tamen, quod in Typo hoc solis Iuuenibus applicui-
| |
| |
mus, cuiuis hominum generi conuenire quoque cognoscitur; vt videlicet pro suo quisque statu & gradu se probè gerat, Occasionemque sibi à Deo datam ad rectè agendum non negligat; ideò in istâ Occasionis explicatione, singula imaginum schemata ita visum fuit interpretari, vt vnicuique mortalium vsui esse possit. Sic etenim fiet, vt quod quisque vmbraticè tantùm de se sibique oblatâ Occasione in iconibus sub Juuenum figura expressum animaduertebat, hoc in ipso decursu orationis clarè distincteque sit lecturus. Vt, quemadmodum in parabola Euangelica, à Christo Domino nobis sub decem Virginum typo adumbrata, omnes cuiusvis ordinis homines habent quo se certò sciant admonitos, vt quinque Sapientum prudentiam imitentur, nisi cum quinque fatuis et ingressu Regni caelestis excludi velint, & damnationis aeternae vinculis mancipari; ita heîc quinque prudentes adolescentes, Dei gratiam, Angeli tutelaris auxilium, et temporis Occasionisque opportunitatem, ad eruditionem, honorem, & salutem assequendam, sibi Dei munere oblata studiosè amplectentes, omnibus sint exemplo, vt in suis quisque idem praestet; nisi malint cum insipientibus, serò posteà suam imprudentiam, ob spreta tam opportuna salutis consilia, lamentari, & tali pretio aeternvm mercari poenitere.
Operam itaque hanc nostram boni consule, Lector bone; nam et istam Occasionis bonae non exiguam esse particulam, si attenderis, censebis. Vale.
|
|