Portael der saecken en spraecken
(1658)–Johannes Amos Comenius– Auteursrechtvrij
[pagina 151]
| |
I. Deficientia.1. Ajo; ik spreeke: Infinitivo caret. Imperativè: Ai, aito, aite, ajunto. Indicativè: Ajo, ais, ait: aimus, aitis, ajunt. Praeteriens Ajeb-am, as, at; amus, atis, ant. Praeteritum: aisti, ait: aistis, ajérunt. Ante praeterito, Futúro, totóqve Subjunctivo caret. 2. INQVIO; ik segg, Infinit. caret. Imperat. Inqv-e, ito:-itóte, iunto. Indicat. Inqv-io (vel am) is, it; -intus, itis, iunt. Praeteriens: Inqvie-bam, as, at; amus, atis, ant. Praeteritum: inqvi-sti, -t: inqvistis. Futúro: Inqvi-es, et: étis, ent . 3. Weest gegroet: AV-e, éte. Futuro, avébis. Infin avére {echo}}caeteris carent. 4. Zijt geg. SALV-e, &c. Futuro Salvébis. Infi. Salvére. {echo}}caeteris carent. 5. FORE Sullen worden. Praeteriens. For-em, es, et: -émus, étis, ent. 6. OVAt solum est: sicut est 7. INFIT. Perpetuò Impersonalia Verba, quae tantùm tertiâ persona singulari usurpantur, sunt decem: Libet, Licet, Liqvet, Miseret, Oportet, Piget, Poenitet, Pudet, Decet, Toedet. Ex accidenti Impersonalia sunt, qvae sine Nominativo ponuntur, ut: Delectat, Juvat, Placet, Patet, Vacat: & qvae à qvolibet Verbo Passivè formantur, ut: Qvid agitur? Statur, Sedétur, Scribitur, Bibitur, Saltatur &c. | |
II. Redundantia.1. Qvae Praeterita & supina diversimodè formant, ut: Par-co, si sum; vel peperci, parcitum. 2. Qvae Praeteritum ex utraqve Forma accipiunt eodem sensu, ut: Coen-ávi, & -átus sum. Pran-di & sus sum, &c. Et qvae Praeteritum Activae Formae amisérunt: nempe haec sex: Audeo, ausus sum; Gaudeo, gavísus sum, Moereo, moesus sum; Soleo solitus sum; Fido fisus sum: Diffído, diffisus sum . 3. Qvae per utramqve Formam conjugantur eodem sensu, ut: Fabrica-re et ri 4, Qvae in diversa Conjugatione usurpata reperiuntur, eodem sensu, ut: Lavare & Lavare (in 1. & 3.) Ciére & Círe (in 2. & 4. &c. | |
III. Variantia.1. Willen. Velle, voluisse, Imperativo caret. Indicativus: Volo | |
[pagina 152]
| |
vis,vult; volumus, vultis, volunt. Futurum: Vol-am, es, et: -èmus, étis, ent. Praeteriens: Volébam &c. Praeteritum: Volui &c. Praesens Subjunctívi: Vel-im, is, it: -ímus, ítis, int. Praeteriens. Vell-em, es,et. -émus, étis, ent. Praeteritum Voluerim &c. Ante praet. Voluissem &c. Composita ejes Malle & Nolle ita conjugantur. Liever willen. Malle, maluisset Indicativus: Malo, mavis, mavult: malumus, mavultis, malunt. Futurum Malam &c. Praeteriens: Malébam &c. Praeter: Malui. Antepraet. Malueram. Praesens Subjunctivi: Malim, Praeteriens: Mallem Preat. Maluerim. Antepraet. Maluissem. Futurum. Maluereo. Niet willen. Nolle, noluisse. Imperatívus: Nol-i, íto:-íte, itóte, unto. Praesens Indicativi: Nolo, non vis, non vult: nolumus, non vultis, nolunt. Futurum: Nolam. Praeteriens: Nolebam. Praet. Nolui. Ante praet. Nolueram. Praesens Subjunctivi: Nolim &c. Praeteriens: Nollem &c. Praet. Noluerim &c. Antepraet. Noluissem &c. Futur. Noluero &c. 2. Gaen IRE, ivisse, itúrum esse. Imperat. 1. vel ito, ito: ite vel itóte, eunto. Praesens Indicatívi: Eo, is, it: imus, itis, eunt. Futurum: Ib-o, is, it: imus, itis, unt. Praeteriens: Ib-am, as, at: -ámus, átis, ant. Praeteritum: Iv-i, isti, it: -mus, istis, erunt. Antepraet. Iver-am &c. Praesens Subjunctivi: Eam, eas, eat; eúmus, eátis, eant. Praeteriens: Ir-em &c. Praet. Iver-im &c. Antepraet. Iviss-em &c. Futur. Iver-o &c. (Sic Abeo, Adeo, &caetera composita. Ambio tamen regulare est ut Audio: praeter qvòd Ambiebam facit & Ambíbam.) 3. QUEO (ik magh) Neqveo (ick magh niet) conjugatur ut EO: sed caret Imperativo, & Praeteritum facit Qvivi & qvitus sum. 4. Worden, gescheiden. Fieri, factum esse, factumire. Praesens Indicativi: Fio, fis, fit. fimus, fitis, fiunt. Praeteriens: Fiebam &c. Futur. Fiam &c. Praeter. Factus sum. Praesens Subjunctivi: Fiam &c. Preateriens Fierem &c. Praeterit. Factus sim vel fuerim. &c. 5. Draegen. Ferre, tulisse, latum ire. Imperativus. Fer vel ferto: fert-e, óte, unto. Praesens Indicativi: Fero, fers, fert: fer-imus, tis, unt. Futurum: Fer-am &c. Praeteriens: Fereb-am &c. Praeter Tul-i &c. Antepraet. Tuler-am &c. Praesens Subjunctivi: Fer-am, as, at, Praeteriens: Ferr-em &c. Praeter. Tuler-im &c. Antepraet. Tuliss-em &c. Futurum. Tuler-o &c. 6. Ik Eete EDO flectitur regulariter in tertia: & irregulariter, mucando ex verbo Sum personas illas, qvae ab ES incipiunt, hoc modo: Edere vel esse Ede vel es: edite vel este. Edis vel es: edit vel est | |
[pagina 153]
| |
Editis, estis, Ederem, essem. Etiam Passivè: Estur pro editur. (Ita composita: Comedo; comedis seu comes: comedit seu comest &c. | |
Exercitationes aliqvot Vestibulares,Qvibus comprehenduntur merae propemodùm voces Vestibuli, transferendae à tironibus in Lingvam Vernaculam, qvia facilius est tansferre in Lingvam, qvàm è Lingva. A Praeceptore autem Regulae Grammaticae examinandae & explicandae, ut ita ad imitationem è Lingva Vernacula in Latinam transferre eò melius discant. | |
I. De Sacra Scriptura.1. Scriptura Sacra est lux unica animarum nostrarum, qvae sola informat nos rectè de DEO, uno qvoad Essentieam, & trino qvoad Personas: Monstrat etiam viam homini, per qvam datur effugere interitum & adipisci salutem. Ob qvam causam debet anteponi merito suo Libris omnibus totius Mundi. 2. Qvo circa pueri, & puellae legant hanc; Juvenes & Virgines repetant eam; Viri atqve Foeminae volvantillam manu qvotidianâ; Senes studeant eam dies noctesqve; Imò omnis aetas habeat eandem sibi charam, gratamqve lectu. 3. Haec ipsa est perfecta, nec indiget, ut addatur ei qvicqvam ad religionem Christianam aliunde. Clara est qvoqve, nec habet opus interprete peregrino, praesertim in articulis illis, qvi tangunt fidem ipsam & capita ejus praecipua 4. Legenda es tab hominibus Ordimum omnium, etiam à plebe ipsa; ideoqve vertenda in lingvas proprias Gentium. Qvisqvis segvitur lucem hanc, non ambulat in tenebris: qvi autem tactus auxilio radiisqve hujus, non videt nec agnoscit id qvod verum est, nae ille protervus est & caecus instar ulularum, qvae nesciunt tolerare splendorem solis, eligentes caliginem meridie claro. | |
II. De Legibus Politicis.1. Leges Regni alicujus, sunt Interpretes voluntatis Magistratuum supremorum, & instrumenta necessaria regnandi benè in societate Politica. Eas oportet esse claras verbis & breves sensu ideò, qvoniam debent intelligi rectè à subditis cunctis, ut qveant sic parére, & veréri illas. 2. Haud tamen est periculum minus, ubi Leges nimiae sunt nu- | |
[pagina 154]
| |
mero, qvàm ubi habentur nullae prorsus: Ne peccetur interim defectu, tot eatum debent sanciri, qvot sufficiunt ad salutem Civium & felicitatem Reipuclicae. 3. Nempe de rebus iis, qvas fas justumqve est praestare, totum partibus, partes toti, & partibus invicem. Nam spectant ad capita haec tria leges usitatae omnes; qvae ubiqve valent & accipiunt vim obligandi tùm demùm; cùm sunt promulgatae, & qvi volunt Leges duraturas, ii optimum judicant, ut scriptae custodiantur. 4. Porrò adnumerantur qvoqve Legibus consuetudines bonae, qvae receptae alicubi ab omnibus universim, adeò diuturnae fuerunt in locis qvibusdam, ut vincant memoriam hominum tunc viventium, antiqviores longè iis, qvi illis tum utuntur. 5. Qvi praestat tantum, qvantum lex praecipit, is est civis laudabilis. Qvi plus praestat, qvâm illa jubet, solet meréri praemium; qvi minus vituperium, ignominiam, probrum, dedecus & poenam, prout circumstantiae poscunt. | |
III. De Morte, Morbis, & Medicina.1. Postqvam peccavit homo primus, mortalis factus est statim, cum omnibus & singulis, qvi nascituri essent ex illo, tametsi creatus erat à DEO, ut viveret semper. Atqve hoc est qvod dicit passim Spiritus S. per Legatum suum ad Gentes: Mors introiit in mundum per peccatum, & transiit in filios hominum omnes: Mors est stipendium peccati: Statutum est hominibus, ut moriantur semel, postea verò judicium. 2. Imò DEUS immortalis minatus fuerat id ipsum Parentibus nostris primis in horto paradysi dicens: Qvo die comederis ex arbore Scientiae boni & mali, morieris morte, hoc est, subjacebis miserè omnibus ae singulis, qvaecunqve nomen mortis soriuntur in Scriptura aut Natura. Anima separabitur à DEO, & amittet decorem suum. Reus eris irae & maledictionis meae, damnationisqve aeternae. Privaberis cunctis bonis, & oneraberis malis affatim. Dolores, Calamitates, & morbos, omnis generis senties, qvoad tandem fias victima mortis dirae. 3. Et hinc videas jam in vita humana tot aegros ferè, qvot mortales, tot morbos, qvot membra corporis, qvorum omnium intuitu viventes dicuntur restius cruciari & torqveri, qvàm vivere, qvippe qvi hostes atroces sunt naturae humanae, carnifices saevi trunci & artuum, satellitesqve certi mortis secuturae. 4. Hic tamen fidus custos vitae nostrae minimè nos reliqvit sine auxi- | |
[pagina 155]
| |
lio suo; sed dedit scientiam Medico & creavit medicamenta è terra, qvibus curet & sanet afflictatos morbis (Syr. 38.46.) Unde etiam media haec à nemine debent sperni, vel vana & irrita censeri; sed adhiberi potius in timore DEI, & spe prosperae medicationis. 5. Nam qvanqvam firmum & fixum maneat, esse mensuram certam dierum nostrorum & numerum definitum mensium cujusqve fecisseqve DEum determinationes ejus, qvas homo non transgreditur, ( ut S. Script. loqvitur,) i.e, spatia & metas vitae uniuscujusqve constituta esse à DEO adeò fixè, ut respectu Causae primae ejusqve dereti aeterni & immutabilis haud qvisqvam moriatur ante terminum seu momentum moriendi à providentia DEI sibi praestitutum: verissimum tamen, certum ac ratum & hoc manet, omnia illa media complexum esse DEum unà & simul in illa ipsa constitutione sua, qvae possunt esse adjumento homini, ut terminum praefixum asseqvatur. Ergo qvae sapiens DEus conjunxit sapienter, ne homo temerarius separet temerè. | |
IV De Grammatica.1. Grammatica est magistra & judex Lingvarum cultiorum, cujus auxilio docemur intelligere, loqvi & scribere illas rectè. Qvanqvam verò addiscamus inde Sermonem, non politum ornamentis, sed nixum tantùm suis fundamentis, negligenda est tamen nemini, qvicunqve voluerit numerari inter eruditos. 2. Nam sunt etiam explebe, qvi lingvam, vernaculam imprimis, norunt superficietenur, eamqve loqvuntur & scribunt interdum; sed ita, ut soleant haerere millies, & aberrare etiam saepiùs à Sensu eorum vero, qvae ipsimet volunt indicare aliis, vel qvae debebant percipere ab ore calamove aliorum. Itaqve partes orationis totius cognoscendae sunt ordine decenti, à minima ad maximam, ut qveamus vitare haec pericula. 3. Principium sit in cognitione illa, à literis, ubi sciendum est, qvot illae sint, & qvomodo distingvantur ac pingantur: tùm pergitur ad Syllabas, ubi attendendum, qvomodo illae, (tam longae qvàm breves, & ambiguae) debeant enunciari, aut dividi scribendo. Hinc seqvuntur voces, signa rerum, qvae diverse sunt materiâ, sensu & flexu. 4. Post voces spectates in classibus suis decem, proximum dein est indagare, qvomodo nectantur invicem, & sic duae aut plures junctae mutentur in phrases, è qvibus iterum multiplicatis, sententiae oriuntur majores minoresqve, usqvedum extruatur oratio tota & plena. 5. Qvicqvid postea dicitur aut scribitur ab aliis aut nobis ipsis, id | |
[pagina 156]
| |
Probandum est aut improbandum ad praecepta artis hujus, donec lingva tota adeò notafiat nobis, ut firmati jam prorsus longo usu, vix qveamus peccare amplius contra regulas. | |
V. De AEdificiis, eorumqve usu, structura, partibus & generibus.1. Habitacula ministrant auxilium vitae humanae nedessarium proxime post victum & amictum, pro qvibus, ut specora sufficiebant temporibus priscis, sic praeter illa sunt in usu hodienum apud nationes nonnullas currus tecti & casae ex arboribus flexis in arcum. 2. At vero structurae diversae aedificiorum reperiuntur apud gentes cultiores, qvamvis omnes ferè conveniant in eo, qvòd contineant loca qvaedam pro habitatione hominum, alia pro stabulis pecorum, & reliqva pro rebus variis condendis, ad qvae aedificanda Opifices plurimi solent dicare operam sociam. 3. Huc enim trahuntur meritò, qvi caedunt ligna in sylvis, qvi fodiunt lapides ex terra, qvi coqvunt lateres & tegulas ex argilla, avi parant fenestras luminis ergò. Et praeter hos contribuunt etiam huc labores suos, fabri lignarii, tignis asciandis jungendisqve: lapidarii, faxis poliendis & ponendis fundamentis: murarii, parietibus firmandis & crustandis: scriniarii, asseribus dolandis & glutinandis: atqve fabri ferrarii, copulis & clavis, feris & clavibus cudendis: omnes verò operantes aedibus erigendis perficiendisqve. 4. Cellae &fundamenta sunt in parte inferiori aedificiorum; culmen & tecta in superiori, stegae in media, distinctae scalis & pavimentis laqvearibusqve; divisae etiam per areas & hypocausta, culinas & penuaria, cameras & coenacula, pergulas & podia, annexis plerumqve retrò horreis stabulisqve. 5. Praeter haec omnia, aedificia supersunt adhuc, qvae sunt dicata corporibus animisqve oblectandis, literis & sacris tractandis, aegrotis & egenis curandis,opificiis exercendis, consiliis & judiciis habendis, locisqve publicis muniendis. Qvisqvis autem intuertur babitacula haec terrena, cogitet confestim, hic esse fedes nullas manendi duraturas, nè invitus proficiscatur ad aeternas illas, ubi DEus vocarit. |
|