Portael der saecken en spraecken
(1658)–Johannes Amos Comenius– Auteursrechtvrij
[pagina X]
| |
Benevolo Lectori, & imprimis Latinitatis Tirocinii Magistris, salutem & divinam benedictionem.QVid nova haec Vestibuli Lingvarum editio ab aliis ante hac ubicunqve luci datis differat, & de compendioso ejus usu, praemoneri operae videtur pretium. 1. Textum damus Vernaculo-Latinum, non ex opposito sibi, sed sub invicem, ut verbum verbo respondeat ubίqve, melioris evidentiae causâ. 2. Et qvidem ita ut Vernacula praecedant, Latina seqvantur: qvia discentes per nota ducendi sunt ad ignota, non contra. 3. Praemittemus ubίqve interrogationes, ut qvasi dialogistica sint omnia: qvia sic faciliùs attentio in rem praesentem excitatur, & repetitiones postea, examináque instituuntur. 4. Adduntur è regione Picturae (in iis, qvae pingi potuerunt) qvia & delectare qvaerimus, & prodesse. Notum autem est pueros naturâ qvodammodo picturis delectari, sensúsque objectis suis magis affici praesentibus, qvàm fide illis absentibus tantummodò narretur. 5. Et qvia Ingeniis cum vera Vocum significatione veram simul Rerum intelligentiam imprimere qvaerimus, jungimus Nomenclaturam iconibus, cuilibet Tabellae numerum Periodi suae, cui illustrandae adhibenda est, appingendo: rursúmqve Rem qvamlibet pictam cum suo Nomine cifrâ eâdem notando. 6. Accedunt tandem Editioni huic ab ipso Authore subministrata nobis Exercitia Sacra Tironum, Ethica puerilis, & Praegustus variae Eruditionis: de qvorum usu, qvia per se notus est, dicere hic supersedemus; hoc solum in gratiam eorum, qvibus fortè pium & praeclarum Magni Viri institutum ignotum adhuc est, in genere addentes; qvod Vir summo Scholarum bono natus post mul- | |
[pagina XI]
| |
torum annorum meditationes, Librum tandem verè aureum, (Methodum Lingvarum novissimam dictum) ediderit, in qvo praeter avia Scholarum solidè commonstrata, ipsius Didacticae fundamenta qvàm felicissimè detexit, & lingvae cum rebus (qvaecunqve illa sit) docendae ac discendae viam prioribus longè planiorem aperuit. Totius rei cardo in eo vertitur, ut vocum & rerum juventuti instillandarum par ratio in Scholis habeatur, ne Psittacorum aliàs more verba ediscat, res non intelligat. Id ipsum verò, cum nonnisi gradatim fieri posse videret, per gradus qvoqve eundum censuit; eoqve sub exemplo Lingvae Latinae (quae Europaearum gentium est Mercurius) qvomodo lingva disci debeat, tribus Libellis non sine magno Eruditorum applausu docuit: VESTIBULO nimirum, JANUA & ATRIO, qvorum qvisqve suum habet Textum, Grammaticam, & Lexicon. In primo (Vestibulo) ponuntur fundamenta; in secundo (Janua) simplex sed plena Lingvae totius exhibetur compàges; in tertio (Atrio) omnes accedunt elegantiae. De qvibus, (ut omnibus aliis) si qvis pleniorem informationem desideret, is Opus Authoris Didacticum, qvod hîc loci hoc ipso anno prodiit, consulat. Nos, qvis usus sit Vestibuli, paucis impraesentiarum subjungemus. | |
De Usu.1. DIscipuli hîc instituendi recipiantur omnes uno eodémque tempore, ut idem semper pensum cum omnibus tractetur, sintqve Vernaculam promtè distinctéqve legere & scribere gnari. 2. Latinam lingvam legere & scribere discant ex primo capite Grammaticae, tribus prioribus literis Alphabetici indicis, videlicet A, B, C: typίsqve Declinationum atqve Conjugationum. 3. Methodus studiorum haec est perpetua, ut non nisi quatuor | |
[pagina XII]
| |
horae qvotidie tribuantur studiis, duae ante, totidem post meridiem: sed tam seriò impendendae, ut qvâlibet horâ nova eruditionis accessio fiat notabilis. 4. Dimidia matutina semper tribuantur Exercitiis sacris: hoc est, Hymnis, Precationi Orationis Dominicae, Symboli & Decalogi recitationi, dictisqve Scripturae ediscendis, donec exactè sciant omnia. 5. Juxta artificiosum Vestibuli ordinem praemittatur semper illud Grammaticae caput legendum, explicandum, memoriae mandandum, quod ex ordine reali praecedit vel seqvitur 6. Ut: secundum caput de Nomine, juxta qvod ipsae Res sunt dispositae: tertium de Adnomine, secundùm qvod Rerum Modi fundamentales, primaria scilicet Rerum accidentia, congesta sunt: qvartum de Pronomine, ubi breviculae commonstrationes Rerum & accidentium comprehensae. 7. Inde transeatur ad caput qvintum de Verbo, juxta qvod Rerum Motus, actiones, & passiones, spectandae veniunt. Hinc ad caput sextum de Adverbiis, juxta qvod Actionum & Passionum Modi expressi. Tum ad caput septimum de Praepositione, juxta qvod Rerum Actionùmqve Circumstantias videbis collocatas. Inde ad caput octavum de Conjunctione, secundùm qvod variae Rerum, Actionum, Circumstantiarùmqve Coherentiae exprimuntur. Tandem ad caput nonum de Interjectione, in qvo Compendia Rerum & verborum proponuntur, &c. 8. Ubίque Praeceptor discipulis legendo, explicandóqve praeeat, continuóqve ab expeditioribus lecta & explicata reposcat, & id unicè operam det, ut continuâ lectione omnes tam atttentos in rem retineat, ut eos fallendo quasi eô usqve perducat, ut expeditiores primùm memoriter reddere sciant, medriocres subseqvantur tandèmqve & tardissimi asseqvantur. 9. Praemissis hoc ordine Grammaticae capitibus, tractetur ipse textus Vestibuli hunc in modum: praelegat Praeceptor paragraphum primò Vernaculé, explicet qvodqve vocabulum, & mon- | |
[pagina XIII]
| |
stret rem ipsam, si haberi possit: sin, icones saltem. Tum interpretetur, verbúmqve Verbo reddens Vernaculo-Latinè, jubeat sex, octo, decem, plurésve, imitari, donec omnes promté exponent, & memoriâ reddere sciant. 10. Sumendum itaqve pensum ab initio brevius, unίus & alterius sententiolae: deinde audactius, mediocribus ingeniis proportionatè: ut ne statim ab initio nauseam concipiant tenelli ad huc pueri ob graviora pensa, sed brevitate & facilitate illecti cum voluptate coeptum opus continuent, & ne tardissimus qvidem à tergo maneat. 11. Abeuntibus injugantur, ut domi illud ipsum pensum aliqvoties relegant, exponent, describántqve, ut à prandio primâ horâ memoriter recitare sciant, primùm Vernacula-Latinè, sic: Hoe verdeelt ghy de saecken? Qvomodo dividis res? In alles, in Omne, Yet, Aliquid, Niet, Nihil: deinde Latina tantùm. Hoc peracto Praeceptor exiget, ut singulas voces seorsim Vernaculo-Latinè, et Latino-Vernaculè, reddant: Exinde verò & illud seriò iis inculcabit, ut in loca regressi bini & bini ita se exerceant, ut icones semoto textu aspiciendo alter roget: Qvid est hoc, id, illud? alter verò respondeat: Hoc est pomum, scamnum, calamus, arbor, &c. E Schola digressi, duo, plurésqve commilitones idem exercitium continuent, domi forisqve Verba Rebus applicando. 12. Succedat hinc tractatio Grammatica, ut singula Vocabula inspectis typis declinent, moveant, comparent, conjugent: praeeátqve rursum ubίqve Praeceptor, donec habitum acqvisiverint in Analogis. Qvô acquisitô, indicabit ipsis in difficilioribus charactérem Genitivi in Nominibus, terminationes Nominativi in Adnominibus: in Verbis autem tempus praesens, praeteritum & supinum; simúlqve monebit omnia ista accidentia in Indice Latino adjuncta esse, eum ut consulant, si qvid ipsis de viva institutione exciderit. 13. Qvartâ horâ, novum pensum eô, quô diximus modô ipsis praelegat, explicit, monstret, & manè post exercitia sacra repetat per tres qvadrantes horae praeter propter, denuóqve novum ag- | |
[pagina XIV]
| |
grediatur pensum, sic continuando ad Vestibuli finem usqve. 14. Capite de Nominibus vel medio vel toto absoluto, dictet ipsis Translationes breviusculas é Latina in Vernaculam vertendas ope verbi Sum, ad imitationem priorum duarum regularum Syntacticarum: ex gr. Deus pater est Creator, Creator mundi, coeli, terrae, marίsqve: Deus filius est Salvator, Salvator mundi, Gentium, Christianorum, &c. Urbs Amstelodamum est emporium, emporium Hollandiae, &c. Vestibulum est liber, liber rerum & lingvarum, &c. 15. Qvuod si aliqvantulam copiam Adnominum nôrint, continuet Praeceptor haec exercitiola, & juxta tres seqventes regulas monstret, qvomodo Adnomina Nominibus jungantur. Atqve sic procedat cum Verbis, Adverbiis, Praepositionibus, &c. sed semper praecedat Latinum thema in Vernaculum vertendum, donecper has exercitationes, & mutua colloqvia (nam statim ad Declinationes & Conjugationes intellexerint, balbutire illico incipient, stimulati inprimus continuâ Praeceptoris praeitione, atqve praemonstratione) omnes Regulas, & Constructionis modum, optimè intelligant. Hôc obtentô dictentur Vernacula themata, ex tempore in Schola Latinè vertenda: sed talia, qvae vel ex meris Vestibuli vocabulis constent, vel qvarum significationem Praeceptor illis indicet. 16. Tertio qvôqve die repetantur, qvae biduo ante tractata, & memoriae mandata fuêre: & qvidem ea semper conditione, ut vel bini, vel integra subsellia ex opposito pro loco certent. Id qvod fervidam aemulationem apud eos excitabit, qvi aliqvo honoris & gloriae stimulo tanguntur. Qui verò tali manuductione ac incitamentis excitari neqveunt, eos maturè à Latinitatis studio ad aliud vitae genus Praeceptoris svasu, Parentes, Cognati, Tutores, ablegabunt: ne illi qvidem tempus & nummos inutiliter consumant, aliis diligentibus remorae injiciantur, Methodus verô hactenus proba diffametur. Atque tantum de Libelli usu. Caeterùm, qvia nobis adornatione Editionis hujus usqve adeò Suffeni minimè sumus, qvin ipsi tandem mutari qvaedam in melius posse ultrò profiteamur; & verò familiare vulgò hominibus est (ut | |
[pagina XV]
| |
rectè Vellejus observat) omnia sibi ignoscere, aliis nihil remittere, rogatos hîc Censores, eâ qvâ par est humanitate volumus, ut si qvid reprehensione dignum hinc inde observaverint, id vel taciti nobis ignoscant, vel amico verbo monere nos de eo ne graventur: certò certiùs persvasi, qvòd moneri à se non postremi beneficii loco habituri simus. Venimus qvippe hac in parte non docere, sed discere; & ut ille picturâ suâ tectus tacitus monitores amabat, monita venerabatur: ita nos Censuras qvorumvis gratè excepturi, ab omnibus apum more profutura legemus. Qvod si tamen temperare sibi qvis à reprehensione minimè posit, ab eo eam ad minimùm aeqvitatem amicè reqvirimus, qvam ille qvondam Ethnicus adhibuit apud Euripidem: Volo te reprehendere justè & paucis, non valde sursum Palpebris impudentiùs reductis; sed moderatiùs Utpote fratrem. Qvinetiam, qvia homo homini lupus, & juxta qverelam Rustici illius, ita jam depravatus, & â Diis desertus qv. mundus est, ut (qvod res ipsa clamitat) qvicqvid potest quisqve capiat: monitos insuper clandestinos Lucripetas Colophonis loco volumus, ne contra expressum supremi Magistratus Privilegium (ipsius Authoris permissu & consensu impetratum) pluris lucellum dubium, qvàm conscientiam faciant, eoqve intercipere fucorum instar fructum laboris alieni iniqvè praesumant, memores hac in parte Canonis Jurisconsultorum aeqvissimi: Secundùm naturam est, commode cujusqve rei eum seqvi, qvem seqvuntur incommode. Qvod ipsum, ut eos in bonum famae ac animae suae facturos nulli dubitamus, ita omnem in eventum (si forte militia qvorundam spem nostram superaret) sufflaminare conatus ipsorum nominum nostrorum subscriptione consultum judicavimus: |
|