nec satis Authoritati Vestrae conveniens esse videtur munusculum; Sedenim, cum juxta Artaxerxis apophtegma, non minùs Regium summaeque humanitatis censeatis, parva lubenti facilique suscipere animo, qvàm magna largiri,absit ut gratum id Vobis fore diffidam, humanitatemque Vestram Magnatum illorum virtuti postponendam existimem, qvibus olim vola aqvae non displicuit, rapa oblata minimè sorduit, nec haustus frigidae fuit despicatui: praesertim, cùm tam confidenter insuper acclamare me audiam Senecam: Non erit sine honore munus, qvod aut nemo ILLIS alius dedit, aut tu alii nulli. Quin etiam, si quid fortè munusculo huic defuerit, lubens ei, qvicqvid possum, superaddo; affectum nimirùm gratum, animum submissum, obseqvium humile, preces devotas, vires paratas, adeòque meipsum totum & omnia mea: nullus dubitans, qvin ita munusculum cum auctario suo serena fronte, clementi animo & gratiosa manu, a me humillimo Cliente Vestro sitis suscepturi. Qva ipsâ spe impraesentiarum finiens, qvàm submisissimè Gratiae ac Favori Vestro me commendo! Valete Domini Clementissimi: Deoqve, Patriae, VOBIS, mihi & bonis omnibus, qvàm diutissimè vivite! & si quid forte boni inesse Libello huic deprehenderitis, fructum ejus in Alumnos Vestros qvàm felicissimè transferte: qvibus ego, ut bene valeant, et supra annos suos pietate ac literarum dote ditescant, animitùs ex Symmacho apprecor!
Dab. Amsterod. Anno M.DC.LVIII. d. 17 Iulii, St. I.
Omni cultu & obseqvio
M M. AA. VV.
devotissimus
Iohannes Seidelius