Sinne- en minnebeelden. Deel 1. Teksten
(1996)–Jacob Cats– Auteursrechtelijk beschermd
Regelnummers proza verbergen
| |
[pagina 15]
| |
Ad lectorem, De fine huius opusculi. Praefatio. aant.1Si in lusu non mere ludicra, & a puero, quem exhibemus, non nimis pueri-2lia exspectas; at quippiam hic reperire, quod vix aliquis ibidem quaesiverit, 3tibi est animus, mi lector, siste te paulisper in hoc vestibulo: antequam 4enim ulterius progrediaris, habeo quod de titulo huius libelli, deque insti-5tuti nostri ratione paucis te praemoneam. Interpretem unumquemque adhi-6bendum esse ei quod dixit, scripsitve, aequum iudicant, qui aequi. Graeci 7primo, deinde latini, graecos imitati, genus hoc scriptionis Emblemata indi-8gitarunt, cuius ego verbi originem aliis indagandam ut relinquam, nominis-9que anxiam disquisitionem ut omittam, atque ex re ea describam, pronuntio 10Emblemata, scite exhibita, mutas imagines esse, quae tamen loquantur: 11levia videri, quae tamen pondus habeant: ridicula apparere, cum non sint 12insipida: denique plus aliquid plerumque in his legi, quam sit scriptum; 13plus cogitari, quam sit lectum. 14At mirabitur fortassis nonnemo imo, ut praeter decorum, stomachabitur 15nos lubricae istius aetatis, nescio quas, ineptias, non tantum solidae morali 16sapientiae, verum etiam sacris meditationibus coniunxisse, resque adeo 17diversas, &, ut prima fronte videtur, contrarias in unum quasi fasciculum 18colligasse. Cui obiectioni ut satisfaciam, paucula de consilio hac in re meo, 19& de scopo opusculi huius venia, bone lector, tecum disserendi mihi sit. 20Primo quidem primam emblematum istorum partem e turbido iuventutis 21nostrae aestu emanasse ingenue fateor: Illa enim cum, agnato isti aetati 22affectu, ad poeticas sirenes & illecebras illarum subinde abriperetur, emble-23mata aliquot amatoria, id est, ineptias iuveniles, subinde chartis illeverat: 24quae, cum aliis eius generis exercitationibus, supervenientes aliae occupa-25tiones tum temporis e manibus ut deponerem, adegerunt: eadem illa cum 26mihi nuper, veteres quasdam chartas evolventi, in manus incidissent (ac id 27quidem cum iam singulari Dei opt. max. beneficio a prioris vitae molestiis 28paulum respirare coepissem) videbar, ea relegendo, me ipsum qualis fue-29ram, id est, adolescentulum iuvenilibus affectibus sursum, deorsum misere 30agitatum satis graphice ibi depictum videre. Sensi nihilominus interea igni-31culos, nescio quos, amoeniorum istorum studiorum in me, velut resuscitari, 32atque ut poeta, ... Agnovi veteris vestigia flammae. 33Quo pristini affectus dulci laenocinio mihi ipsi paulatim ereptus cum 34forem, caepi in animum inducere ut, exercendi hunc ipsum atque instruendi 35gratia, iuvenilia illa & amatoria emblemata poetico lusu pro re nata varia-36rem, & in robustioris aetatis meditationes magis viriles tam morales, quam 37sacras, transfunderem: Videbar enim isto modo ludendo non vanam huma-38nae vitae imaginem me & mihi ipsi, & aliis, exhibiturum esse; si praesertim 39hominem, triplici libello, triplici modo oculis exponerem; ut naturalem, ut 40civilem, ut christianum. Operi itaque accingimur, & iuventutem nostram, 41mi lector, id est hominis istius naturalis genuinam effigiem in propagatio-42nem sui propendentem (quod naturae proprium esse quis ignorat?) atque 43ita coloribus suis depictam, primo libello damus. Cur enim talem me fuisse | |
[pagina 16]
| |
44diffitear? ille vitia sua fateri metuat, qui etiam nunc in illis versatur: som-45nium, ait ille, narrare vigilantis est. 46Hominis civilis, id est socialis, in mutuo hominum consortio viventis, 47secundo exhibemus. Hominis christiani, id est, vera fide imbuti, lineas ali-48quot tertio demum libello ducimus. Et haec quidem retentis utrobique iis-49dem iconibus; cum ob alia, tum ob hoc, ut homini (tametsi corporis exter-50nam formam retineat) interiores animi facultates mutandas esse, mihi aliis-51que, persuadeam; doceamque quo pacto e turbida & fluctuanti illa iuventa, 52ad sedatum virilis aetatis robur, & inde in gravem & exemplo reliquis aeta-53tibus futuram senectutem, laudabili volubilitate, nobis sit transeundum, & 54identidem ad meliora ac altiora sit enitendum; eousque dum solida ac 55genuina gravitas eundum locum in animis nostris obtinuerit, quem ibidem 56inanis levitas vanitasque iuvenilium animorum (comparatione prioris & 57praesentis vitae inter sese instituta) antea obtinuisse conscia mens unicuique 58dictabit; atque ita tandem vitae uniuscuiusque nostrum ratio, non amplius 59corruptis humanis affectibus, sed divinae voluntati in toto mancipetur. 60Cum vero iuventutis nostrae pars non minima eo prolapsa sit, ut vel 61honestior aliquis & ad gravitatem compositus libri titulus eundem legenti 62fere soleat e manibus excutere, atque adeo ab ulteriori lectione, tanquam 63praeiudicio gravatum lectorem, deterrere, nec enim, ut videtur, tenerae plu-64rimorum aures aliud praeterquam molliusculos lascivientium poetarum 65versiculos ferre possunt) e re visum nobis titulum & externam libelli faciem 66captui istorum dare: eamque ob rem curavimus frontem ipsam & imagines 67aliquot effigie poetici Cupidinis aliisque amatoriis ineptiis obduci, ut ne 68quis delicatulus, in haec forte incidens, aliud hic praeterquam melimela, 69merasque Veneris & Adonidis delicias latere suscipietur, atque ista ratione 70ad ulteriorem operis lectionem, tanquam ad escam palato suo congruentem, 71nepos quivis invitari possit. Fraudem itaque facio, mi lector, sed, ut spero, 72omnibus innoxiam: nam & blandis nutricibus alumnos suos tali fere modo, 73& cum bono ipsorum, fallere satis solenne est, cum nimirum deliciis pueri-74libus dissimulatos amari medicaminis succos ipsis propinant, & ut ille, 75[regelnummer]
... Prius oras pocula circum
Contingunt dulci mellis flavoque liquore.
77Sicut & chyrurgum novaculam spongia tectam mamillae regiae virginis 78(dum ulcus lenire & purgare se simulat) foeliciter impegisse memoriae pro-79ditum est. Quod genus fraudis non licitum modo, sed & amicum esse quis 80non fateatur? 81Iterum dum in hoc essem totus ut adolescentulos amica fronte, id est, 82amoeno & iuvenilibus oculis blandienti titulo allicerem; verebar ne gravio-83res severiorisque supercilii viros, tam ridiculo & futili in ipso limine propo-84sito spectaculo, ab opere hoc arcerem, atque ita, contrarium dum vitarem, 85in contrarium impingerem: operae pretium visum fuit ei malo tacito, & 86non omnibus aeque exposito, remedio occurrere. Librum hunc eam ob rem 87obscura, & non ubique obvia, inscriptione Silenum Alcibiadis indigitavi: 88quid autem ea totumque deinceps velit opusculum, duorum emblematum | |
[pagina 17]
| |
89ad titulum appositione, lectori non nimis rudi satis indicavi. Quae hic sigil-90latim explicare, quid opus? hoc volo, libellum hunc, tametsi eundem de 91summa (quod aiunt) cute ridiculum quis, & praeter iuveniles nugas in se 92nihil habentem, facile damnet: multo tamen alium esse propius intuenti, 93quam summo habitu in oculos incurrat; licet enim prior libellus, quem libe-94rior nostra iuventus effudit, amatoria tantum tractet, amatorie tamen, id 95est, stolide & insulse multa ibi non tractari, sed inspersam fere ubique 96moralis doctrinae salem aequus lector animadvertet: praesertim vero si 97doctorum istos flores, quos ornandi & nos explicandi gratia adiecimus, 98subinde consulere non gravetur. 99Invenies alibi iocos, & fateor, sed ut impossibile absque coloribus pin-100gere, ita iuventutis mores describere, aut hominem naturalem dare, sine 101istis: nec, aliter agendo, ageremus, id quod agimus. Evocabunt isti torpen-102tes animos e marcore, ut speramus, viamque sternent ad meliora, eoque 103ducent mentem iuvenilem idque sensim, quo per sese timuisset ascendere. 104Res ipsa loquitur, homines, ut plurimum, cum res tractantur arduae, gra-105ves, imo & sacrae, iacere animis ac dormitare; ad res vero ludicras, pueriles 106ineptias, tricas, apinas, vigilare, torporem excutere, aures animumque arri-107gere. 108Vidit hoc, qui nihil non videt, unigenitus Dei filius, Salvator Christus, 109non latuit sanctos, non fugit doctos: qui omnes, quoties ad populum dicen-110dum, quotiesque auditores ad attentionem excitandi vel revocandi; artem 111arte tegentes, a rebus levibus & plebeis fere suas isagogas mutuare in more 112habent. Nonne Christum a lusu puerili, a grano sinapis, & similibus ordiri 113quidem, at gravi demum & divino epilogo perorare in historia Evangelica 114saepe videmus? Similia Paulum & alios viros sanctos factitasse, ethnicorum 115nempe poetarum versiculos sanctissimis divini verbi mysteriis inseruisse, 116auditorum gratia, quis ignorat? 117Inter doctorum exempla lepidum illud Demosthenis, cui cum Athenis, 118causam capitalem defendenti, auditores parum attenti obstreperent, paulis-119per iam nunc, inquit, mihi aures praebete, rem novam & auditu iucundam 120in medium prolaturus sum. Adquae verba cum ilico altum silentium sum-121maque auditorum attentio exstitisset: Iuvenis quispiam inquit, asinum con-122duxerat, rerum quiddam Athenis Megaram deportaturus, in itinere vero 123cum vehementi ardore solis infestaretur, nec umbraculi copia uspiam esset, 124tandem bestiam radiis solaribus opponens sub asino, ut aestum effugeret, 125resedit: ibi agaso obtestari, factum controvertere, bestiam depellere, asi-126num ut iter, non ut umbram faceret locatum dicere. Alter ex adverso, ius 127aesino utendi fruendi pro arbitrio toto locationis tempore sese habere: quid 128multa? de verbis ad verbera, & demum in litem res deducta est. His dictis, 129omnibus summa animorum attentione exitum rei exspectantibus, disces-130sum, quantum quidem videbatur, parabat; renitentibus contra Atheniensi-131bus, &, ut reliquam fabulae partem adderet, flagitantibus; ibi ille, itane 132inquit, narratio de asini umbra vobis cordi, seria audire operae pretium non 133videtur? | |
[pagina 18]
| |
134Iam desinam, si prius idem aut simile in aurem insusurravero iis qui, ubi 135oculo alacri & exporrecta fronte, primam huius opusculi partem evolve-136rint, in ulterioribus, tanquam apes amisso aculeo, torpere incipient. Tu, si 137me audias, Lector, & te ames, canonem hunc animo inclusum ut geras sit 138cura, Non esse separandam caudam a capite c. Maiores de Baptis. Vale. |
|