Compendium officii conjugalis.
Post quàm sano sobrioque judicio coiit legitimum matrimonium, proximum erit dare operam ut inter conjunctos coalescat ac roboretur mutua benevolentia. Charitas, qua sponsus prosequitur sponsam, sacilè perficiet, ut puellae mores ad tempus aut ferat, ant corrigat: rursum puella, si ad sponsum attulerit amorem conjugalem cum decenti reverentia conjunctum, non sacilè marito reluctabitur, sed obsecundans ac cedens, sibi devinciet illius animum.
Habent et dulcissimarum rerum initia quandam suam molestiam, velut acerbitatem quandam progressu temporis in dulcorem abituram: quid vino suavius? sed ab uvâ est primum acerbâ. proinde qui statim resiliunt à virgine, cujus acerbitatem ferre non possunt, nihilo consultius saciunt, quam si quis gustatam uvam immaturam, offensus acore, contemnat, aliisque maturae suavitatem relinquat. Exspectas musta vina, donec tempore deponant austeritatem. exspecta et tu paulisper, douec nova nupta maturescat. Sic habet natura rerum humanarum, ut nihil voluerit esse tam suave, quin aliquid aloës admiscuerit.
Habent et adolescentes, nondum multo rerum usu sormati, quiddam ferox et insolentius, quod paulatim aetate mitescit. Proinde puellae, quae protinus offensae resiliunt à sponsis suis, et simultatem suscipiunt, non minus inconsultè fuciunt quàm si quis apis ictum perpessus, mei aliis relinquat. gratissima rosa de spinis nascitur. Nullus exscindit rosarium, offensus aculeo, sed fructus amore quod molestum est dissimulat.
Plurimùm autem faciet ad confirmandam amicitiam perpetua quaedam morum comitas, sic temperata inter blanditiem et austeritatem, ut nec reverentiam tollat, nec consuetudinis jucunditatem vitiet.
Quamquam autem oportet mutuum esse obsequium, tamen praescribit hoe tum natura, tum Sacrarum Litterarum autoritas, ut mulier obsecundet viro potius, quàm vir uxori. Apostolus enim maritis charitatem et comitatem praescribit, mulieribus autem obedientiam et obsequium. Erasm. de Christ. matrim. Institut.