Alle de werken. Deel 1
(1862)–Jacob Cats– Auteursrechtvrij
[pagina 232]
| |
Echo sive Carmen juvenile.Ut maneam permitte cavis in montibus, Echo,
Roscida dum stillant gramina manè. Echo: Mane.
An tibi pectus erit mihi respondere paratum,
Dum quid liberius vox mea quaerit? Echo: Erit.
Dic age, Pegasei primus quis fluminis autor?
Quis, precor, in vates tam fuit aequus? Echo: Equus.
Sed quis erit sacro qui proluit ore liquore,
Dum mihi spe praemit pectora, solor. Echo: Olor.
Heu! vatum jacet omnis honor, si nummus in arca,
Munere nunquid ero clarior aeris? Echo: Eris.
At, quid agit, qui divitiis caret? Echo: Aret. Apollo
Tam certos equidem non canit ore sonos.
Die quae nobilitas fertur vera? Echo: AEra. Nec illud.
Caeruleus sacra vicerit arte senex.
Sed quid opes? quid divitiae? quid vellera serum?
Quid sunt Hesperidum splendida mala? Echo: Mala.
Non ita vulgus ait. Sed dic, tibi qualis habetur,
Qui juga contemnit sacra Heliconos? Echo: Onos.
Quin age, dogma novum primis sermonibus adde,
Qua potero Pindum scandere lege? Echo: Lege.
Hoc quoque, Nympha, doce: soleat quid gignere carmen
Divinum? Echo: Vinum. Bella videre mihi
At quae pernicies animis dira? Echo: Tra. Sed ultra
Numquid obesse solent jurgia, clamor? Echo: Amor.
Immodicus quoque Baechus obest, et criminis hujus
Accusanda etiam num Cytherea? Echo: Rea.
Vah! Meretrix altas mentes premit: Ergo Camoenis
Non est conveniens sordida Laïs? Echo: Ais.
Gratane tecta Diis civilia? Echo: Vilia. Recte.
Phoebus amat sylvas, pascua Phoebus amat.
Vis sola in sylvis abeat mihi vita? Echo: Ita. Sed quae
Inveniam ruri prandia solus? Echo: Olus.
O, vitam innocuam! Phoebeos livor olores
Mordeat ipse sibi pectora laedit. Echo: Edit.
Desino. Sed num gratus ero tibi, Nympha, futuri
Ad te si redeam tempore Veris? Ech. Eris.
Ergo vale, tecum posthac mea Musa loquetur
Plura, sacrum montem cum superabit. Echo: Abit.
|
|