Ambrosius in Tractatu de viduis.
Docet Anna quales esse deceat viduas: Quae immaturo mariti obitu destituta, maturae tamen à Deo remunerationem laudis invénit, non minus religionis officio quam studio castitatis intenta. Praedicatur Anna vidua, unius virj uxor, aetatis quoque probata jam processu, vivida religioni, etc. effoeta jam corpore, cui diversorium in templo, colloquium in prece, vita in jejunio, quae dierum noctiumque temporibus indefessae devotionis obsequio, cùm corporis agnosceret senectutem, Pietatis tamen nesciret aetatem. Sic instituitur à juventute vidua, sic praedicatur in senectute veterana, quae viduitatem non occasione temporis, non imbecillitate corporis, sed virtutis magnanimitate servaverit.