Compendium officij conjugalis.
POstquàm sano sobrioque judicio coijt legittimum matrimonium, proximum erit dare operam ut inter conjunctos coalescat ac roboretur mutua benevolentia: Charitas, qua sponsus prosequitur sponsam, facilè perficiet, ut puellae mores ad tempus aut ferat, aut corrigat: rursum puella, si ad sponsum attulerit amorem conjugalem cum decenti reverentia conjunctam, non facilè marito reluctabitur, sed obsecundans ac cedens, sibi devinciet illius animum.
Habent etc. dulcissimarum rerum initia quandam suam molestiam, velut acerbitatem quandam progressu temporis in dulcorem abituram: quid vino suavius? sed ab uvâ est primum acerbâ. proinde qui statim resiliunt à virgine, cujus acerbitatem ferre non possunt, nihilo consultiùs faciunt quàm si quis gustatam uvam immaturam, offensus acore, contemnat, alijsque maturae suavitatem relinquat. Exspectas musta vina donec tempore deponant austeritatem. exspecta & tu paulisper, donec nova nupta maturescat. Sic habet natura rerum humanarum, ut nihil voluerit esse tam suave, quin aliquid aloës admiscuerit.
Habent & adolescentes, nondum multo rerum usu formati, quiddam ferox & insolentius, quod paulatim aetate mitescit. Proinde puellae quae protinus offensae resiliunt à sponsis suis, & simultatem susci-