Ad viros studiosos, praescriptio.
NEmo ex vobis, viri studiosi, sibi dictum neget: nemo, se deceptum esse, indignetur. Leviter utique magnam partem, et tralatitié commentationis operâ de functus sum, quaeque alij operosè plaeraque, et magno eruditionis exemplo circumscribunt, ea ego obiter, et suspenso, ut ajunt, pede percurri. At desinite tamen frustraneam mirari indusiriam. Servivi ferè populo, et vulgari scenae, quae anxias et morosas subtilitates, pio quodam fastidio aversatur, ac rejicit. Quare id praecipuè egi, ut Hebraeum fontem, ut potui, clarissime omitterem: mox etiam, si quid alicui impeditius occurreret, simpliciter et ad publicum saeporem explicarem. Neque tamen omniae penitus sic protrita sunt (praefiscinè dicam) ut quaelibet promiscuè, et albâ lineâ, contemnenda censeam. Agnosco ingeniolem mei angustias, et quám tenuiter ab omni eruditione paratus sim: verùm neque sentio tamen, sic cuncta esse ab anterioribus exhausta, ut nihil reliqui factum sit vel mediocriter intelligentibus, ubi non temerè, cum coelesti auxilio, industriam et vires suas periclitentur. Apagite hinc dedititij et manicpiae alienarum libidinum, quibus nihil placet, quàm quod vulgò in quadrivijs, strepit, hocque unum curae est, ne quid sapiant nisae ex alterius praescripto. Hoc vero illud est, quod nobis multarum rerum cognitionem abstulit, et bonam ingeniorum segetem in robiginem exsolvit. Iactandus certè est animus in liberrimas spatia, et in omnes partes extra metum laxandus, dum solum a sacrosancto fidei canone non recedamus. Quare ne quisquam mocum expostulet, aut negotium facessat, si non passim omnino aliena vestigia firmiter insistam. Statutum quippe habeo, uti omnibus convenit, in nullius unquam hominis verba sacramentum dicere: ut qui sciam neminem mortalium in hac vita super futurum, qui tantum semel efficiet, ut alijs post se omnibus investigandi gloriam adimat Sed doleo profectò primigeniam illam linguam tam exiliter, aut nihil a plaersque haberi, ut modò non in contumeliam abierit, Iccirco haud ferme alicujus ingenij invenias, quibus hodie vel tanti sit ignavissimum vitae otium impendere: ut qui magis subtiles salebras, atque argutae delectabilisque desidiae aculeos sectantur, in quibus nullum est solidum emolumentum ad dei cognitionem pertinens.