Het gulden cabinet van de edel vry schilderconst(1662)–Cornelis de Bie– Auteursrechtvrij Vorige Volgende [pagina 138] [p. 138] Anders. CElsa stupet Montis quicumque cacumina cernit Dum nullis meritis astra ferire videt. Ast ne mireris dum nostra Poaemata voluis Dum'que Deodati culmina celsa notas. Fama hunc euexit licet jnuida, Montis acumen Est, habeat dignus, quod videatur, ait. Hiccine mons tantum conclamat Pallas Olijmpho? Altius extollas, sit Pharus alta micans. Intonuit tandem Regis vox summa Philippi: Sit par cum reliquis Nobilitate viris. Talia quis meruit? minimum num forte putatis Esse Pharum, montem, nobilibus'que parem? Maxima sunt (fateor) meruit sed maxima cuius Nomen pingendi nobilitavit opus. Dira sed (heu) morsu parcae mors stamina mordens Illi tam celsum non sinit esse locum. Bis sex cum medio vitae vix lustra tenebat, Quin (vt praedixit) mors subeunda foret. Vt dictum, est actum: subijt nam fata suprema Pictor & Astrologus nobilitate vigens. Sijdera qui novit, nomen protendat ad jlla, At'que Deodatus sit datus ipse Deo. Vorige Volgende