Faems weer-galm
(1670)–Cornelis de Bie– Auteursrechtvrij
[pagina 179]
| |
Als die sy self begrypt, en vast gevangen houdt
O vremde Eeuwicheyt die menich hert benouwt,
O langhe Eeuwicheyt met weynich inck beschreven
En nochtans kunt ghy ons soo groot bedencken geven,
Die duysent eeuwen en noch meer om-vatten can,
Wie op de Eeuwicheyt eens peyst die schroomter van.
| |
Aeternitas vitae aut mortis.
Cum Deo beata, horribilis sine Deo
Quam nos audituri in extremo die.
Felices igitur qui vivunt ad exemplum virtutis
Coelum enim per virtutem speramus cum nati & renati sumus
Quod videbimus cum simus denati.
Post mortem corpus pulvis, imo nihil est
Anima tunc manet nuda & sola
Vivebant simul in tempore securi
Rapti unico momento attoniti in aeternitatem.
| |
O Aeternitas.
Dum fera currentes vitae scidit Atropos annos
Nil nisi foeda cinis corpus inane manet
Vmbraque deliciis spoliata, omnique relicta
Auxilio, in mortis carcere sola gemit,
Tunc anima & corpus, qui olim vixere securi
Momento rapti, secula longa tenent,
Non sunt ut nuper fuerant, mutatio magna est
Ventorum flatu fluxior extat homo,
Pulvere conflatus, moriens fit pulvere natus
Mentitur vitae celpsydra nulla suae,
In cunis orimur, nobiscum lacrima nata est
In lacrymis morimur, lacrima semper adest,
| |
[pagina 180]
| |
Nescimus quando, incertis venit illa sub horis
Cuique venit celeri mors properata pede,
Peccatrix anima ipsa tremit, sine fine beata
Que sine nefanda labe peregit iter,
Tempore quae vitae cantavit carmina Christo
Carmina quae possunt regna suprema dare.
Peccavi pie Christe precor miserere tuorum
Qui fundunt lacrimas more perennis aquae,
Mors in conspectu domini praetiosa videtur
Illorum, domini qui timuere manum.
|
|