Klein werk: de Opuscula Hebraea Graeca Latina et Gallica, prosaica et metrica van Anna Maria van Schurman (1607-1678)
(1997)–Pieta van Beek– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 194]
| |
23. Latijns gedicht op de stichting van de Universiteit van UtrechtGa naar voetnoot377INCLYTAE ET ANTIQUAE URBI TRAJECTINAE Nova Academia nuperrime donatae gratulatur ANNA MARIA à SCHURMAN Tu quae lege potens agris dominaris et altis
Moenibus, et moles tollis ad astra tuas.
Cui prior est cura ingeniis clarescere, et armis
Palladis ignavam pellere Barbariem.
5[regelnummer]
Nil te cornigeri moveant dispendia Rheni.
Quodque ingrata Lares liquerit unda tuos.
Nil moveant suspensa avidae commercia turbae,
Quaeque dabat volucres sors vaga divitias.
En subeunt refugo potiores flumine lymphae,
10[regelnummer]
Ut tua perpetuis fontibus arva rigent.
Omnia laeta vides nitido splendescere vultu,
Et iam deliciis sistere vota suis:
Quippe novos facilis reserat tibi Pegasus amnes
Blandaque Castalias Musa ministrat aquas.
15[regelnummer]
Hinc bibet indigena, et sitientes Nectara Belgae
Hinc bibet et geminus qua patet usque Polus.
Hinc quoque Mystarum facunda per ora Minervae
TRAJICIES placidas (munera mentis) opes.
Ast quae (forte rogas) agitant tua pectora curae?
20[regelnummer]
Non haec Virgineis pervia Sacra choris.
Omnibus hic seritur, metiturque, ut amica quieti
Alma Themis discors arceat Orbe Chaos,
Utque pio irradiet divina Scientia cultu,
| |
[pagina 195]
| |
Et caleat summo qualibet Ara Deo.
25[regelnummer]
Hic scopus, hic sisto; satis inter publica Mundi
Gaudia laetitiae signa dedisse suae.
Salve o spes Populi, Generis melioris origo,
Cui sol Iustitiae Lumina prima dedit:
Salve iterum attonitis Lux orta novissima seclis
30[regelnummer]
Ne Sol Iustitiae vergat ima tibi.
|
|