Klein werk: de Opuscula Hebraea Graeca Latina et Gallica, prosaica et metrica van Anna Maria van Schurman (1607-1678)
(1997)–Pieta van Beek– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 136]
| |
2. DissertatioProblema practicum.Ga naar voetnoot342
| |
Limitationes itaque adhibemusPrimo, ipsius Subiecti; ut foemina nostra ingenio saltem mediocri sit praedita, et ad discendum non prorsus inepta. | |
[pagina 137]
| |
Secundo, sit mediis necessariis instructa; nec obstet omnino res angusta domi. Quam exceptionem ideo hic affero, quia paucis contingit ea felicitas, ut parentes habeant qui eas ipsi erudire, aut velint, aut possint: nec absque sumptibus praeceptorum opera hac in regione conduci queat. Tertio ut ea sit temporum et sortis eius conditio, ut a vocatione generali sive speciali, nimirum exercitiis pietatis, sive rei familiaris negotiis aliquando ei vacare liceat. Quod ut consequatur facile, praestabit partim in aetate puerili a curis negotiisque immunitas, ac libertas: partim, in provectiori aetate vel caelibatus, vel ministerium ancillarum, quae etiam matronas locupletiores a negotiis domesticiis magna ex parte liberare solent. Quarto, Finis ei sit, non vana gloria, et ostentatio; aut inutilis quaedam curiositas; sed praeter finem generalem, Gloriam Dei, scilicet, et animae suae salutem; ut et ipsa tanto melior evadat ac felicior; et familiam (si id ei muneris incumbat) erudiat ac dirigat, et toti etiam Sexui, quantum fieri potest, prosit.Ga naar voetnoot343 | |
Limitationes PraedicatiStudium Litterarum sic limito, ut omnes quidem honestas disciplinas, sive universam εγκυκλοπαιδειαν, ut vocant, Christianae foeminae (tanquam proprium ac universale hominis bonum seu ornamentum) convenire omnino arbitrer: sed ita tamen ut pro dignitate, ac natura cuiusque scientiae, sive artis; nec non pro ipsius puellae seu foeminae captu, ac forte, singula suo ordine, loco ac tempore sibi invicem inter discendum succedant, aut commode conjungantur. Imprimis vero ratio habeatur istarum scientiarum, sive artium quae proximam habent cum S.S. Theologia atque virtutibus moralibus connexionem, iisque primario ministrant; quo in genere esse putamus Grammaticam, Logicam, Rhetoricam; cum primis autem Logicam, quam clavem omnium scientiarum non nemo diserte nuncupavit: deinde Physicam, Metaphysicam, Historiam, etc. nec non Linguarum praesertim Hebraicae ac Graecae notitiam: quae omnia ad faciliorem ac | |
[pagina 138]
| |
pleniorem S. Scripturae intellectum (ut nihil iam de aliis autoribus dicam) nos promovere possunt. Caetera, nempe Mathematica (quo etiam refertur Musica), poësis, etc. Pictura, et similes quasi liberales artes egregii cuiusdam ornamenti sive oblectamenti vicem obtineant. Denique illa studia quae praxin spectant iurisprudentiae forensis, rei militaris, artes perorandi in Templo, Curia, Academia, velut minus propria aut necessaria non admodum urgemus. Interim tamen a Scholastica, sive Theoretica (ita loqui liceat) istarum rerum, prae caeteris autem nobilissimae Disciplinae Politicae cognitione foeminam excludi nequaquam concedimus. Limitamus verbum quod conveniat, sive expediat studium litterarum, non tanquam proprium, seu requisitum, praecise ad aeternam salutem necessarium: nec quidem tanquam bonum, quod ad essentiam ipsam faciat beatitudinis huius vitae: sed ut officium seu medium quod plurimum ad eiusdem integritatem conferre queat: Atque adeo per rerum pulcherrimarum contemplationem ad amorem Dei, et aeternam salutem tanto facilius promovere.
Sit igitur Thesis nostra.
Foeminae Christianae convenit studium Litterarum.
Cui confirmandae argumenta haec adferimus primo ex parte Subiecti:deinde etiam, Praedicati. | |
I. Argumentum ex proprio Subiecti.Cuicunque natura indita sunt principia, seu potentiae principiorum omnium artium, ac scientiarum, ei conveniunt omnes artes ac scientiae: Atqui foeminis natura indita sunt principia seu potentiae principiorum omnium artium ac scientiarum. Ergo Foeminis conveniunt omnes artes ac scientiae. Propositio probatur: quia cui conveniunt principia seu potentiae principiorum, ei convenit | |
[pagina 139]
| |
notitia conclusionum, quae sua natura ex iisdem educuntur. Assumptio probari potest, tum ex proprio formae huius Subiecti, sive rationis humanae: tum ex ipsis actibus seu effectis, siquidem foeminas actu scientias et artes quaslibet addiscere manifestum est: actus vero nulli sine principiis esse possunt. | |
II. Argumentum a proprio Subiecti.Cui natura inest scientiarum artiumque desiderium, ei conveniunt scientiae et artes: Atqui Foeminae natura inest scientiarum artiumque desiderium. Ergo. Maioris ratio patet, quia Natura nihil facit frustra. Minor probatur, quia quod inest toti speciei, inest etiam singulis individuis. Atqui omnis homo (ut exserte statuit Philosophus Metaphysic. lib. 1. cap.2) natura scire desiderat. | |
III. Argumentum a proprio seu adiuncto externo.Quemqunque Deus creavit vultu sublimi, et in coelum erecto, ei convenit rerum sublimium ac coelestium contemplatio ac cognitio. Sed Foeminam Deus creavit vultu sublimi, et in coelum erecto. Ergo. Pronaque cum spectent animalia caetera terram, Os homini sublime, dedit. etc. | |
IV. ArgumentumQuicunque maxime indiget solida ac perpetua occupatione, ei studium Litterarum maxime convenit: Atqui Foemina maxime indiget solida ac perpetua occupatione. Ergo. | |
[pagina 140]
| |
Maioris consequentia probatur: quia nihil perinde omnes animi motus in se intendit, et (ut magnus inquit ErasmusGa naar voetnoot344) nihil ita totum puellae pectus occupat, ut studium, quo ipsi tanquam ad Asylum, quacunque occasione confugere licebit. Minor probatur duplici hac ratione. 1. Cuiqunque propter imbecillitatem ac inconstantiam ingenii sive temperamenti, nec non innumeras mundi illecebras maximum est a vanitate periculum, illa maxime indiget solida ac perpetua occupatione: Atqui Foeminae propter imbecillitatem, etc. Ergo. Maiorem iterum probare licet: quia contraria contrariis optime curantur: nec quicquam vanitati validius resistit, quam seria ac perpetua occupatio. Minorem extra controversiam esse putamus; cum vix ulla quamvis heroica virtus, seculi ac juventutis Sirenas, nisi circa res serias ac solidas occupetur, superare possit. 2. Ratio qua probatur Assumptio, sive Minor IV.Argumenti. Quicunque abundat otio, is maxime indiget solida ac perpetua occupatione: Atqui Foeminae, quibus splendidior sors est, ut plurimum abundant otio. Ergo. Maioris consequentia iterum probatur, primo quia otium per se est taediosum, imo onerosum; ita ut merito dixerit divinus Nazianzenus, Μεγιστη πραξις η απραξια. Quia otia dant vitia. Nam Homines nihil agendo male agere discunt. | |
V. Argumentum.Cui contingit vita tranquillior ac liberior, ei convenit studium Litterarum. Atqui Foeminis passim contingit vita tranquillior ac liberior. Ergo Foeminis passim convenit studium Litterarum. Maioris ratio manifesta est, quia nihil est tam amicum studiis, ac tranquillitas et libertas. Minorem probamus hoc argumento: Cuicunque, ut plurimum, sibi ipsi vacare, et a curis negotiisque publicis immunem esse | |
[pagina 141]
| |
contingit, ei contingit vita tranquillior et liberior. Atqui Foeminae (praesertim in caelibatu) ut plurimum contingit sibi ipsi vacare, etc. Ergo. | |
VI. Argumentum.Cui convenit studium scientiarum principalium, ei et convenit studium scientiarum instrumentalium sive adiuvantium. Atqui Foeminae Christianae convenit studium scientiarum principalium etc. Ergo. Consequentia Maioris valida est; quia. Cui finis convenit, ei quoque conveniunt media legitima, quibus ad finem istum consequendum facillime promovemur: Sed scientiae instrumentales, sive adjuvantes sunt media legitima, etc. Ergo. Minor probatur eo, quod foeminae Christianae convenit studium, sive assidua ac seria meditatio verbi divini, notitia Dei, eiusque operum pulcherrimorum inspectio, ut quae ad omnes Christianos ex aeque pertineant. Quemcunque domi potius apud se quam foras apud alios, oblectationem quaerere oportet, ei convenit studium Litterarum: Atqui foeminae domi potius apud se, quam foras apud alios, etc. Ergo. Maior est verissima, quia studia hanc praerogativam obtinent, ut semper comitem habeant voluptatem, quamvis alios insuper comites non habeant; unde iuxta Graecum Proverbium sapiens dicitur, αυτοπροαιρετος και αυτοπαθης. Minoris ratio nihilo obscurior est; quia Apostolus vult foeminas esse, οικουρους. Tit. 2.5. Deinde experientia ipsa testatur, quarum linguae, aures, oculi saepius peregrinari, et foris delicias aucupari solent, earum fidem, diligentiam, imo pudicitiam a plerisque in dubium vocari. | |
VII. Argumentum a genere Praedicati seu scientiae. | |
[pagina 142]
| |
Cui convenit omnis virtus in genere, ei et conveniunt scientiae et artes: Atqui Foeminae convenit omnis virtus in genere. Ergo Foeminae conveniunt scientiae et artes. Maior patet ex divisione virtutis, in intellectualem et moralem, sub qua, priori inquam, scientias et artes complectitur Philosophus. Minor probatione non indiget, siquidem virtus (ut ait Seneca) nec censum nec sexum eligit. | |
VIII. Argumentum a Fine scientiarum.Quidquid intellectum hominis perficit et exornat, id foeminae Christianae convenit. Atqui scientiae et artes intellectum hominis perficiunt et exornant. Ergo. Maioris ratio est; quia omnibus creaturis convenit sui ipsius ultima ac summa perfectio, ad quam omnibus viribus eas contendere oportet. Minor probatur: quia scientiae et artes sunt habitus, quibus potentiae naturales intellectus humani perfeciuntur.Ga naar voetnoot345 | |
IX. Argumentum.Quaecunque sua natura ad maiorem Dei amorem, ac reverentiam in nobis excitandam conferunt, ea conveniunt foeminae Christianae: Atqui scientiae et artes sua natura ad maiorem Dei amorem ac reverentiam excitandam conferunt. Ergo. Maioris veritas luce clarior est; quia omnibus hominibus convenit amor Dei perfectissimus, et summa reverentia: adeo ut hic in excessu peccare nemo possit. Minor probatur hoc Argumento: Quidquid Deum ac divina opera cum gradu eminentiori nobis spectanda ac cognoscenda | |
[pagina 143]
| |
exhibet, id sua natura ad maiorem Dei amorem ac reverentiam in nobis excitandam confert: Atqui scientiae et artes Deum ac divina opera cum gradu eminentiori nobis spectanda ac cognoscenda exhibent. Ergo. Majorem iterum probamus tali argumento: Quidquid revera est pulcherrimum, optimum ac perfectissimum, id quanto magis cognoscitur, tanto magis diligitur, ac reverentia seu celebratione dignius habetur: Sed Deus, omniaque eius opera sunt pulcherrima, optima, etc. Ergo. Minor item probari potest, ex fine seu effectis scientiarum, quarum nulla est quae non ad faciliorem magisque distinctam Dei, ac divinorum operum cognitionem quamplurimum conferat. | |
X. Argumentum.Quicquid nos praemunit contra haereses, earumque insidias detegit, id Foeminae Christianae convenit: Atqui Scientiae, etc. Ergo. Maioris ratio evidens est; quia nemo Christianorum in hoc communi periculo suum officium negligere debet. Minor probatur; quia sanior illa Philosophia est velut lorica, et sepes (ut Clementis Alexandr. verbis utar) Dominicae vineae, seu doctrinae Servatoris: vel (quae similitudo magno Basilio placuit) cum Evangelio collata est instar foliorum quae ornamento ac praesidio sunt ipsius fructibus. Nimirum recta ratione ratio notha sive corrupta, qua haereses potissimum nituntur, facillime revinci potest. | |
XI. Argumentum. | |
[pagina 144]
| |
Quaecunque prudentiam docent absque ullo famae ac modestiae detrimento, ea Christianae Foeminae conveniunt. Atqui studia Litterarum prudentiam docent absque ullo famae etc. Ergo. Maior est in confesso; cum nemo ignoret honorem foeminei sexus esse tenerrimum, nec ullius fere rei eam magis indigere, quam Prudentiae: deinde quam difficilis res sit atque aleae (quod dicitur) plena, ex ipso usu sive experientia prudentiam haurire. Minor probatur, quia scripta doctorum virorum non tantum praeclara praecepta, sed et exempla pulcherrima nobis depromunt, et quasi manu nos ad virtutem ducunt. | |
XII. Argumentum.Quicquid facit ad veram animi magnitudinem, id foeminae Christiana convenit. Atqui Studium Litterarum facit ad veram animi magnitudinem. Ergo. Maiorem probo, quia quo quisque sua natura ad vitium pusillanimitatis est proclivior, hoc magis virtutis oppositae subsidio indiget. Sed foemina sua natura etc. Ergo. Minor probatur, quia scientia animos hominum erigit, et iis rebus, quae vulgo timeri, aut impotenter affectari solent, larvam detrahit. | |
XIII. Argumentum.Quicquid eximia atque honesta voluptate animum hominis perfundit, id foeminae Christianae convenit: Atqui studium Litterarum eximia atque honesta voluptate etc. Ergo. Maioris ratio probatur; quia nihil est naturae humanae magis consentaneum, quam eximia ac honesta voluptas, quae similitudinem quandam divinae laetitiae in homine repraesentat: quod et magnifice depraedicat Aristot. 7. Ethic. 13. his verbis. Voluptas natura divinum quid est insitum mortalibus. | |
[pagina 145]
| |
Minor probatur, quia nulla est voluptas (sola supernaturali illa Christianorum excepta) neque ingenua mente dignior, neque maior ista, quae ex studio Litterarum consequi solet, quod cum exemplis, tum rationibus variis facile est evincere. | |
XIV. Argumentum ab opposito.Cui non convenit inscitia seu ignorantia, ei convenit studium Litterarum: Atqui foeminae Christianae non convenit inscitia, etc. Ergo. Maior confirmatur hoc argumento: Quicquid per se non tantum est causa erroris in intellectu, sed vitii in voluntate seu actione, id foeminae Christianae non convenit. Atqui inscitia seu ignorantia per se est causa erroris etc. Ergo. Maioris ratio iterum ostenditur. Primo, respectu erroris in intellectu; quia ignorantia seu inscitia in intellectu (qui animae oculus dicitur) nihil aliud est quam caecitas et caligo, quae omnis erroris causa existit.Ga naar voetnoot346 Secundo, ostenditur respectu vitii in voluntate seu actione; quia. Quidquid per se reddit homines superbos, feroces, etc. Id est causa vitii in voluntate seu actione: Atqui ignorantia seu inscitia per se reddit homines superbos, etc. Ergo. Maioris ratio est evidens. Minor probatur; quia quo quisque se minus noverit, eo magis sibi ipsi placebit, aliosque contemnet: Et qui, quantum nesciat, nescit, is pulchre sapiet sibi. Deinde (ut de ferocitate subiiciam). Nihil est intractabilius inscitia, quod Erasmus non semel expertus testatur: et ut divini Platonis sententiam hic referam, Ο ανθρωπος παιδειας μην ορθης τυχων, τεωτατον ημερωτατον τε ζωων γιγνεαζι φιλει. μη ικανως δε η μη καλως τραφεν, αγριωτατον μην οποσα Φυειγη.Ga naar voetnoot347 | |
[pagina 146]
| |
Adde quod ingenuas didicisse fideliter artes, emollit mores nec sinit esse feros. Denique, ostendi potest periculum inscitiae respectu vitii, ex ipsius vitii, ac virtutis natura; cum enim ad omnem actionem virtutis requiratur tanta ακριβεια, ut eam omni ex parte ad normam rectae rationis respondere sit necesse, ad plenam vitii rationem vel minima αταξια, quae sponte ignorantiam sequitur, sufficere potest. Testimonia et exempla hic brevitatis causa omitto. | |
Refutatio adversariorumPraecognita haec, praemittenda esse putamus. Primo sunt quidam adversariorum qui nescio quibus praeiudiciis quasi exoculati, non limitant nostrum subiectum: sed putant ex thesi nostra sequi, nullum neque ingeniorum, neque sortis delectum esse habendum, quo minus illi conveniat praedicatum. Sunt praeterea, qui non alium studiorum finem videntur agnoscere, quam aut lucrum, aut gloriam inanem: nisi publicis muneribus inserviantGa naar voetnoot348 quod est πρωτον ac satis pudendum ψευδος; quasi prorsus supervacaneum sit, δια το φευγειν την αγνοιαν philosophari.Ga naar voetnoot349 Sunt denique, qui studia convenire foeminae non utique negant: sed tantum eminentiorem scientiae gradum; quos forte divexat aemulatio, aut certe metus, ne aliquando eveniat illud: πολλοι μαθηται κρειττονες διδασκαλων. Et alterum illud antiquissimi Poëtae: Vos etenim juvenes animos geritis muliebres, Illa virago viri. | |
Thesis adversariorumFoeminae Christianae (nisi siqua forte peculiari quodam motu sive instinctu ad id fuerit divinitus excitata) non convenit studium Litterarum. | |
I. Argumentum ex parte subiecti. | |
[pagina 147]
| |
Cuicunque est ingenium imbecillius, ei non convenit studium Litterarum; Atqui Foeminae est ingenium imbecillius. Ergo. Maiorem probabunt, quia ad studium Litterarum requiritur ingenium firmum ac validum: nisi frustra laborare velimus: aut in periculum incidere αρρωστιας της διανοιας. Minorem in confesso ponent. Respondemus ad Maiorem; limitatione nostra tales eximi, quae ob imbecillitatem ingenii ad studia sint prorsus ineptae, quando mediocria saltem ingenia hic requiri statuimus: deinde dicimus non semper heroica ingenia ad studia praecise esse necessaria: siquidem et doctorum virorum numerum ex mediocribus passim colligi videmus. Ad Minorem respondeo; non esse illam absolute veram; sed collate tantum ad sexum masculinum. Nam etsi foeminae cum excellentioribus illis viris (qui sunt velut αετοι εν νεφελαις) non possint ingenio comparari: tamen res ipsa loquitur, non paucas tales reperiri, quae non sine fructu ad studia admitti queant. Sed Quin e contrario inferimus. Quicunque minus ingenii dexteritate pollet, ei maxime convenit studium Litterarum. Atqui foemina minus ingenii dexteritate pollet. Ergo. Majorem probamus, quia quicunque naturae donis minus est instructus, ei maxime conveniunt ea media ac subsidia, quibus istis defectibus mederi possit: Atqui studia Litterarum sunt ea media ac subsidia, etc. Ergo. | |
II. ObiectioCuicunque animus ad studia non inclinat, ei non conveniunt studia: Atqui foeminis animus ad studia non inclinat. Ergo. Maiorem probant, quia nihil agendum est invita (ut aiunt) Minerva. Minorem probabunt ex ipsa consuetudine; quia rarissime foeminae ad studia animum | |
[pagina 148]
| |
applicant. Respondemus ad majorem, dicendum fuisse; cuicunque omnibus legitime tentatis mediis animus ad studia non inclinat, ei non conveniunt studia: Alioqui negatur consequentia. Ad minorem dicimus; non posse quemquam de nostra erga studia inclinatione recte iudicare, priusquam nos optimis rationibus ac mediis ad studia capessenda instigaverit: simulque eorum dulcedinis gustum aliquem dederit; quamquam interea exempla nobis non desunt, quae contrarium verum esse evincunt. | |
III. Obiectio.Quemcunque destituunt media ad studia Litterarum necessaria, ei non conveniunt studia Litterarum: Atqui Foeminas destituunt media etc. Ergo. Maior non est controversa. Minorem probare conantur, quia non dantur hodie Academiae et Collegia in quibus sese exercitare queant. Sed consequentiam hanc negamus: sufficit enim ut sub ductu Parentum, aut privati cujusdam praeceptoris se domi exercitent. | |
IV. Obiectio.Quorum studia fine suo proprio excidunt, ei parum conveniunt studia. Atqui Foeminis studia fine suo proprio excidunt. Ergo. Maior probare potest, quia finis est cuius gratia omnia fiunt. Minorem probant eo, quod ad munia publica Politica, Ecclesiastica, Academica etc. rarissime, aut nunquam promoventur. Respondemus ad Maiorem, foeminas in speculativis scientiis sine suo nequaquam frustrari: in practicis vero (quas modo commemoravimus) etsi non primarium, sive publicum illum finem; tamen secundarium, ut ita dicam, magisque privatum | |
[pagina 149]
| |
consequuntur. | |
V. Obiectio.Cuicunque ad vocationem suam excolendam pauca scire satis est, ei non convenit εγκυκλοπαιδεια, neque sublimior scientiae gradus: Atqui foeminae ad vocationem suam excolendam pauca scire etc. Ergo. Maioris consequentiam probant; quia supervacua, aut a vocatione sua aliena agere nemini convenit. Minorem probabunt; quia scilicet foeminae vocatio arctis omnino limitibus includitur; nimirum vitae privatae sive oeconomicae terminis. Omissa Maiore, Ad Minorem respondemus, ambiguitatem esse in vocibus, primo vocationis: nam si hic intelligunt vocationem vitae privatae, quae publicis muniis opponitur, dicimus eadem ratione omnibus etiam viris vitam privatam degentibus εγκυκλοπαιδειαν seu sublimiorem scientiae gradum denegari; cum tamen gravissima Plutarchi sententia de omnibus et singulis, cuiuscunque status hominibus jure pronuntiet, Δει τον τελειον ανδρα και θεωρητικον ειναι των οντων, και πρακτικον των δεοντων. Sin vocationem intelligunt specialem, quae aut rei familiari, aut curis oeconomiae inservit; dicimus universalem illam quae ad omnes, qua aut Christiani, aut saltem homines sumus, cum primis pertinet, per istam neutiquam excludi. Imo ausim asserere, virginem postremae huic potissimum vacare posse ac debere; ut pote quae à prioris istius impedimentis ut plurimum liberior esse solet. 'Η αγαμος μεριμνα τα του Κυριου. 1 Cor. 7.v.34. Secundo, ambiguitas est in vocibus, satis est: cui tollendae suffecerint quae supra, sub limitatione vocis. An conveniat, de necessitate studii Litterarum, diximus.
Stat igitur Thesis nostra.
FOEMINAE CHRISTIANAE CONVENIT STUDIUM LITTERARUM
| |
[pagina 150]
| |
Unde consectarium hoc elicimus.
Foeminas optimis ac validis rationibus, Sapientum testimoniis, ac denique illustrium foeminarum exemplis, posse ac debere ad hoc vitae genus amplectendum excitari; imprimis autem eas quae otio, aliisque mediis ac subsidiis ad studia Litterarum prae caeteris sunt instructae. Et quia praestat ab ipsa infantia melioribus studiis mentem imbui: igitur ipsos parentes primario instigandos, atque sui officii serio admonendos esse putamus. |
|