Klein werk: de Opuscula Hebraea Graeca Latina et Gallica, prosaica et metrica van Anna Maria van Schurman (1607-1678)
(1997)–Pieta van Beek– Auteursrechtelijk beschermd
[pagina 131]
| |
Deel II. Grondteksten | |
[pagina 132]
| |
Brieven | |
[pagina 133]
| |
Latijnse brieven | |
[pagina 134]
| |
1. Woord aan de LezerGa naar voetnoot341FRID. SPANHEMIUS LECTORI S.
HABES hic, Lector, Opus, quale superiora secula non videre, et quod ut ad felicitatem et gloriam aevi nostri pertinet, sic pertinebit aliquando ad admirationem posteritatis. Una tibi Belgica Virginem exhibet non a linguarum tantum, quae eruditis sunt propriae, verum etiam ab omni propemodum eruditione instructam, cuius admirandum ingenium, et omnium rerum capacem animum, ultimum naturae in hoc sexu conatum iure dicas. Istis decoribus accedunt innumera alia, quae vix omnia percenseri possunt; ita prodige se Dei benignitas in unum effudit caput. Si vastum illi obtigit ingenium, cui nihil inaccessum, manus etiam mirum in modum obsequens tali obtigit Duci. Nec quicquam illud imperare potest, quod non exequatur illa in omni materia, ad stuporem usque videntium. Sed dona ista inferiora longe sunt illis, quae praecipua ducit, pietatem sine schemate, modestiam sine exemplo, et miram morum vitaeque sanctitatem, ad exemplum omne comparatam. Et quamvis maxime laudari mereatur, nihil minus tamen quam laudari cupit. Quod ipsum etiam supra laudem est. Ne credas etiam, Lector, Nobilissimam illam Virginem ultro in publicum prodire: non prodit, sed producitur ab iis qui publice interesse censuere, ne tanta virtus tota domi lateret. Et sane quae hic tibi exhibentur, extorta illi potius sunt, quam ab ea impetrata. Accessere quaedam ex aliorum scriniis, qui elegantissimam et vere in comparabilem in omni charactere manum, ut Pici aurum suum custodiunt. Haudquaquam vero vel curiositati meae imputabis, vel otio, quod hoc negotium curatum voluerim, sed Amicorum aliquot praestantissimorum, qui id a me efflagitarunt, precibus, et studio omnes ad seriam tanti exempli imitationem excitandi. Videbis etiam, variis quaestionibus decimam hanc Musam a quibusdam lacessitatem, ut felicissimi ingenii sui copiam faceret, et divitias suas explicaret. Tu, Lector, quod Regiis etiam Capitibus admirationem expressit, Caput, mirare juxta nobiscum, et quod stolatus ille Musarum | |
[pagina 135]
| |
et Gratiarum doctor exemplo aeque docet ac calamo, et decus suum praecipuum censet, tuum etiam censeto, PIETATEM nimirum et VIRTUTEM.
Perscriptum Lugduni Batavor. Idib. Jul. 1648. |
|